Regulus (Saint-Exupéry)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Regulus

Statua reguli in Hakone, Iaponia.

Le Petit Prince (Latine Regulus) est fabula celeberrima anno 1943 publicata a Gallico aviatore et scriptore Antonio de Saint-Exupery, qui eam scripsit cum Novum Eboracum visitaret.

Tantum liber videtur puerilis, sed in eo gravissimae inveniuntur meditationes de vita et de amicitia. Saint-Exupery se fingit errantem per desertas regiones in Sahara ubi extraterrestrem invenit Regulum, qui totaliter humanus videtur. In colloquiis eorum auctor plasmat mediationes de stultitia humana et de simplicibus veritatibus quas pueri noscunt et homines obliviscuntur cum in aetate crescunt. Notissima est in fabula repugnantia inter puerum adultorumque vitae visiones.

Fabulae summa in vulpeculae sententia continetur: "Animo tantum bene cernimus. Quæ plurimi sunt, oculis cerni non possunt." Sunt etiam notissimae hae sententiae: "Nam quem semel mansuevisti, quidquid ei postea accidit, perpetuo meriti tuo accidit." et "Propter operam rasae tuae frustra praebitam rosa tua tanti est.".

Libri Regulus, in 160 linguas redditus, 50 000 000 librorum venditi sunt; in sermonem Latinum translatus est ab Augusto Haury sub titulo Regulus, vel, Pueri soli sapiunt. Imagines nonnullae fabulam comitantur.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Incipit pars argumentorium quodam finis fabulae prodere potest.

Regulus parvum habitat planetam, Asteroidem B612, in quo tres sunt vulcani (activi duo et unus dormiens) et rosa. Dies agit planetam curans et arbores adansonias eradicans, quae quotidie nascuntur illic et, si crescerent, asteroidem disrumperent. Una autem die Regulus relinquit asteroidem ad universum visitandum et in planetas alios advenit. Quemque habitat planetam homo qui probat, modo proprio, quantam stultitiam adultos cumulare:

  • Rex, qui se putat stellas gubernare quia iubet facere quae stellae quoquo modo facerent.
  • Iactans, qui omnibus miratus volit esse (quamquam solus vivit) et tantum laudes audit.
  • Ebrius, qui bibit ad verecundiam bibendi negligendam.
  • Vir negotiorum, qui est semper operosus in ratione stellarum quas putat esse suas. Volit cum eis alias stellas emere.
  • Lucernarius, qui asteroidem habitat ubi dies noctesque brevissimae sunt et quoque momento lucernas incendet et exstinguit et numquam a labore requiescit. Unicus est homo animae bonae quem Regulus invenit.
  • Geographus, qui agit vitam tabulas describens sed numquam scrinium relinquit ad locos explorandos.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg