Liturgia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Liturgia[1] (a Graeco λειτουργία 'opus publicus', 'pro populo') in Religio Christiana est cultus publicus deo datus. Plene in ecclesiis Catholica Romana, Anglica, et orientalibus exprimitur, quasi omnes Christiani liturgiam aliam habent, etiam qui se dicunt aliturgicos esse, sed saepe in formis a minimis reductis.

Liturgia adhibetur ad Deum laudandum populumque sanctificandum. Accepta est traditio antiquorum sed saepe aptata pro necesitatibus hodiernis. Omnes liturgiae in duas partes dividi possunt: Liturgiae sacramentales ac liturgiae non sacramentales. Sacramentales liturgiae sunt modo qua officiantur Septem Sacramenta. Praesertim inter haec est Sacra Missa in oriente vocata Liturgia Divina, qua Passio Domini presentatur, eiusque praesentia vera est facta. Inter liturgias non sacramentales, praesertim est Liturgia Horarum, qua a primordiis temporibus christianis tempus sanctificatur.

Elementa Liturgiarum[recensere | fontem recensere]

Liturgiae officiuntur per ritus et preces, id est verba, actiones corporis, lecturas sacrae scripturae, et gesta sacra, cum elementis sacris in loco sacro. Semper sequuntur ritu qui formam dat liturgiae. Ita liturgia non sit expressio volunatis singulorum, sed unitatis corporis Christi, per totam orbem diffusi.

Varietas Liturgiarum[recensere | fontem recensere]

Liturgiae distinguntur non tantem functione, sed et moribus locorum. Generaliter individuantur secundum ritus, quae indicat unitas variarum liturgiarum secundum consuetudinem loci vel ecclesiae, exempli gratia: Ritus Romanus, Ritus Byzantinus, vel Ritus Mozarabicus.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Axters, S. (1937). Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.