Lingua Latina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Latina

Lingua Latina, Latinus sermo
Taxinomia: Lingua Indoeuropaea e familia Italica
Status: Status antiquus linguarum Romanicarum
Sigla: 1 la, 2 lat, 3 lat
Usus
Aevum: Saec. 5 a.C.n. – 8 p.C.n.
Situs: Roma et Imperium Romanum
Litterae: Litterae Latinae
Scriptura: Abecedarium Latinum
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis picta
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Latina sive Latinus sermo[1] est lingua Indoeuropaea qua primum Latini in genere et Romani antiqui in specie locuti sunt, quamobrem aliquando et lingua Latia (in Latio enim adhibita) vel lingua Romana (nam Imperii Romani sermo sollemnis) appellatur[2]. Linguae nomen ductum est e terra in paeninsula Italica quam Latine loquentes incolebant, "Latium Vetus" interdum appellata, inter Tiberim, Volscos, Appenninum et mare Inferum sita.

Cum populi Reipublicae Romanae et Imperii Romani lingua Latina in rebus publicis privatisque usi sint, etiam lingua Latina linguam Graecam magnopere adfecit, nec minus haec illam. Sicut lingua Graeca, Latina est lingua flexiva, ut nexus verborum non ex ordine appareat, sicut mos est linguis Romanicis et Anglicae, sed ex adfixis.

Linguae usus continuo ab antiquitate usque hodie extendit. Saeculo decimo, illa multas peperit linguas quae linguae Romanicae vocantur, sicut Catalanam, Dacoromanicam, Francogallicam, Gallaicam, Hispanicam, Italicam, Lusitanam, ne omnes afferam.

A rebus novis Francogallicis, quamquam lingua ab Ecclesia Catholica Romana et academicis saecularibus adhuc adhibetur, lingua mortua certe appellari solet, praesertim nationalismi causa, quia ex saeculo duodevicesimo sermone nativo gradatim fungi desiverit. Attamen hodie homines multi Latine loqui possunt. Quin etiam, Finlandia iam plus viginti annos undis radiophonicis emittere pergit, sedes Latinae interretiales multiplicantur ac conventus internationales quorum participes solo hoc sermone utuntur.

Cippus in quo invenitur antiquissimum exemplum Latinae Linguae, sub Lapide Nigro in Foro Romano.

Historia[recensere | fontem recensere]

In subfamilia linguarum Indoeuropaearum Italica, linguam Latinam esse constat. Abecedarium quidem suum de abecedario Etrusco venire putatur, quod invicem de Euboeico evolvit.

Huius linguae historia usque hodie sex aetates complectitur: archaicam, classicam, postclassicam, medievalem, humanisticam, et neolatinam, quae subter in tabula ostentatur.

Historia Linguae Latinae
tempore certo usque
ad saeculum 2/1 a.C.n.
saeculum 2/1 a.C.n. usque
ad saeculum 1 p.C.n.
saeculum 1 usque
ad saeculum 8
saeculum 9 usque
ad saeculum 14
saeculum 14 usque
ad saeculum 17
saeculum 17 usque
ad hodie
Lingua Latina archaica Lingua Latina classica
sive aurea
Lingua Latina postclassica
sive argentea
Lingua Latina
mediaevalis
Lingua Latina humanistica Lingua Neolatina
Sermo vulgaris Linguae Romanicae (Dacoromanica, Francogallica, Hispanica, Italiana, Lusitanica, etc.)

Archaica[recensere | fontem recensere]

Inscriptio Duenos sic, ut historicus Hendricus Dressel reddit.
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Lingua Latina archaica

Lingua Latina censetur in Italiam circa saeculum 9 a.C.n. ab migrantibus ex septentrionibus lata esse, qui deinde Latium incolerent, in qua regione urbs Roma orta est. Ibi in linguam Latinam verba e variis linguis—Etrusca, Graeca—venerant, sicut persona (Etrusce: perśnu), quod est late agnitum, vel etiam talia prisciora ut visum est primum in Plauti et Terentii operibus, qualia techna (Graece: τέχνη) et machaera (Graece: μάχαιρα).

Litteraturae Latinae hanc per aetatem mutatae sunt, cum exempli gratia terminationes veteres -os, -om, -oi, et -osom aetate classica ad -us, -um, -i et -orum mutatae sunt. Littera intervocalica s quae linguae priscae Indoeuropaeae praeservabat, ubique in r mutata est, quod rhotacismus dicitur. Itaque, etiam ob rhotacismum nominativus honos ad honor et genetivus *honos-is ad honor-is mutati sunt.

Classica sive Aurea[recensere | fontem recensere]

Commentarii de Bello Gallico, versio anno 1783 edita libri a Iulio Caesare circa annum 40 a.C.n. scripti.

Temporibus adversis in oeconomia et politica et cultura, creaverunt patricii, ex Latinae colloquialis varietatibus, linguam francam Latinam, adhibitam ministratione et doctu et ad litteras colendas. Hoc tempus fuit Aurea Latinae Aetas, saeculis 1 a.C.n.1 p.C.n..

Antequam tota Italia in dicionem Imperii Romani saeculo 1 a.C.n. redacta esset, homines per totam paeninsulam utebantur Lingua Celtica (post huius gentis incursiones saeculo 4 a.C.n. trans Padum), illa non-Indoeuropaea lingua Etrusca, et aliis linguis Italicis, sicut linguis Osca et Umbra (appellatis "Sabellicis"), et lingua Falerica, cognata linguae Latinae, qua loquebantur prope Roma ad septentriones. Etiam Sicaniae aut Siculae linguae paucum indicium est, sed modo videntur hae linguae similes Latinae-Faliscae esse. Coloni vero Graeci saeculo octavo a.C.n. etiam suam linguam in Italiae partes quas apud litora meridiana Siciliamque orientalem colebant, tulerunt. Imperio autem Romano crescenti et Latina ideo praeoptata, praeter linguam Graecam, omnes hac lingua locuti sunt, praesertim in Italia meridiana.

Biblia Sacra Christiana in Latinum ab Sancto Hieronymo annis 390-400 conversa (versio Vulgata Clementina anno 1605 edita).

Postclassica[recensere | fontem recensere]

Lingua qua loquebantur populi paulatim de Latina franca? distulit, quam schola tenere conabatur, et de litteraria. Diutissime de legibus et de rebus publicis et de aliis per totum Imperium Romanum Latine dictum est. At, quamquam plurima opera superstantia Romana sunt paene omnino scripta Latina Classica lingua, Ciceronis Caesarisque aliorumque opera comprehensa, vera lingua dicta in Imperio Romano occidentali erat Latina Vulgaris, quae tantum de grammaticis, de vocabulario, et postea de locutione differt.

Etiam Romani optimates Linguam Graecam discere solebant, et ea uti amabant cum Graecas litteras ad philosophiam et litteras pertinere aestimassent. Alioqui Graece plurimi, praecipue in Imperio Orientali, adeo loquebantur, ut Graeca, commercio et peregrinationi quasi lingua franca eo die habita est. Post ultimum discrimen inter Imperia Orientale et Occidentale anno 395, in Orientali demum Graeca pro Latina usui legitimo et gubernatorio substituta est, ex ea causa, quod in illis partibus ex omnibus societatis ordinibus diu dicta esset Graeca.

Mediaevalis[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Latina Mediaevalis
Textus digestorum Corporis Iuris Civilis cum glossis et notis iuris consultorum medii aevi.

Aevo Medio incipiente, lingua Latina fuit officialis multarum civitatum Europaearum sermo, Civitate Vaticana inclusa. Quamquam autem lingua ab scholis, eruditis, et civitatibus ahibita est, hac aetate Romanicae linguae ab variis modis Latinam loquendi vulgis ortae sunt.

In Sabaudiae Ducatu, hodierna in sola aetate, linguae novae ut sermones adhibitae, verbi gratia linguae Italica et Francogallica, linguam Latinam ab anno 1561 suppleverunt. [3] Itaque,Imperii Austriaci in Croatiae et Slavoniae Ducatu lingua Latina usque ad annum 1848 unica officialis fuit et in ducali contione locuta fuit, atque leges novae Latine editae sunt. Ephemerides Zagrabienses vel acta publica hebdomadalia in urbe Zagabria Croatiae (hodie Zagreb) ad annum 1772 Latine editi fuerunt.[3]

Philosophiae naturalis principia mathematica, liber ab Isaaco Newtono Latine anno 1687 scriptus.

Humanistica[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Lingua Latina Renascentiae

Aetas humanistica censetur ex saeculo quartodecimo incipere. Post schismata protestantium, scholares humanistici conati sunt linguam Latinam convertere in linguam internationalem. Lingua Latina igitur hac aetate lingua quotidiana Ecclesiae Catholicae Romanae non tantum fuit, sed tamen scientiae, iuris, et litterarum. Pleraque nomina et taxinomiae et biologiae, et iuris ex hac lingua (et Graeca) ducta sunt. Describitur ergo ordo plantarum (id est florum herbarumque arborumque) et animalium adhuc Latine.

Nationalismus autem civitatum Europearum magnopere per hanc aetatem quoque auctus est, quod efficit ut civitas quaeque propriam linguam nationalem distinctamque peteret: Britanniarum Regnum tandem linguam Anglicam habuit, Francia linguam Francogallicam, Hispania Hispanicam, Germania Theodiscam, Italia Italicam, etc.

Demum lingua Latina ut lingua franca internationalis omnino desinit, a lingua Francogallica dimota, post Rerum Francicarum eversionem, cum Francia revolutionem contra Ecclesiam Catholicam Romanam habuit, et imperium per continentem Europaeum extendit saeculo XVIII sub Napoleone Bonaparte.

Neolatina[recensere | fontem recensere]

Omnia signa Stationis Segedunensis hodie et Anglice et Latine scripta sunt.
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Lingua Neolatina

Aetas neolatina saeculo undevincensimo incipere putatur. Hac aetate linguae usus definitur ab Ecclesia Catholica Romana et ab academicis secularibus, qui mores classicos recolere volunt.

Lingua Latina Ecclesiastica sermo specialis ab Ecclesia Catholica Romana adhibitus vocatur. Lingua adhibita est in editionibus typicis librorum liturgicorum, litteris et scriptis Papae, praesertim illis quae encyclicae nominantur, ceterisque scriptis et congregationum sanctae sedis et Civitatis Vaticanae. Etenim cantus et preces sacrae liturgiae saepe Latine exercentur. Hodie est enim lingua Civitatis Vaticanae, cuius tamen civitatis cives in alloquio non lingua Latina, sed lingua Italica utuntur.

Multi academici autem hodie etiam veram linguam aetatis classicae recreare petunt. Hi fautores neolatini praecipue modum latinitatis vivae ad linguam Latinam discendam colunt, ubi discipuli linguam discunt ea utendo ad res quotidianas describendas. Quod ad propositum, fautores nova vocabula facile admittunt ad res hodiernas reddendas, multas institutiones ad linguam citandam statuunt, et multos libros latine scribunt.


Condicio linguae hodiernae[recensere | fontem recensere]

Germania[recensere | fontem recensere]

Secundum Officium Rerum Statisticarum Foederale in Germania in scholis 8 centesimae partes omnium discipulorum annis 2004 et 2005 Latinum sermonem didicerunt, anno 2009 autem 9 partes centesimae.[4] Diurnarii litterarum quae vulgo Frankfurter Allgemeine Zeitung vocantur moderatores de rebus personalibus triginta societatum anonymarum quanti momenti apud seipsos linguae Latinae scientiam esse quaesiverunt. Diurnarii illarum societatum moderatores quaesiverunt quarum capitalis sortibus statistici utuntur ut medium pretium Germaniae syngrapharum et eius momentum computent. Quae societates sunt maximi momenti in oeconomia Germanica et ille sortium numerus index vocatur DAX. Responsum est e viginti duo societatibus ex triginta quaesitis. Ex una solum societate nomine "Bayer AG" responsum acceptum est indicans pro nonnullis rebus in societate sermonis Latini scientiam aliquid valere. Alii responderunt Latinae linguae scientiam non esse criterium secundum quod personas in societate munus ad fungendum eligerent.

De Latina locuta[recensere | fontem recensere]

Vide rem principalis: Sermo vulgaris Latinus.

Latina vulgaris est lingua sermonis plebis vel ordine inferiore societis vetere Romae vel Latio. Ne Cicero quidem latina litterata formalisque in sermone vulgare fari solebat. Rudium ordo vel ineruditus vulgus tamquam minime intellegeret et loqueretur simpliciore varietate latinae minus tenens regulas et accipiens novas elementa. Haec haud classica qua exculta ad linguas Romanicas (Francogallica, Hispanica, Italica, Lusitanica, Dracoromanica) quia quamvis auctoritas sit classica, genuina locuta lingua fuit vulgaris.[5]

Quomodo locutam Latinam, vulgarem classicamque, sonabat, recte nescimus, quia paene omnes litterae Romanae in lingua Latina classica erant.[6] Sed imaginem eius accipere potes per comoedias Romanas.[6] Hic est aliquod a Plauto:[6]

CLEOSTRATA : Myrrhina, salve.

MYRRHINA : Salve mecastor: sed quid tu's tristis, amabo?

CLEOSTRATA : Ita solent omnes quae sunt male nuptae: Domi et foris aegre quod sit satis semper est. Nam ego ibam ad te.

MYRRHINA : Et pol ego istuc ad te. Sed quid est, quod tuo nunc animo aegre'st? Nam quod tibi'st aegre, idem mihi'st dividiae.

Has sententias difficiliter nobis intelligere sint, atque difficiliter linguis aliis transferre, quia metaphores adhibentur.[6] Etiam nota verba quae simul ponita sunt: "tu's" = tu es, "aegre'st" = aegre est, "tibi'st" = tibi est, et "mihi'st" = mihi est.[6] Verbum "pol" est maledictum mite, significat "apud Pollucem".[6]

Litteratura et pronuntiatus[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Abecedarium Latinum et Pronuntiatus Latinus
Litterae maiusculae
A B C D E F G H I J K L M
N O P Q R S T U V W X Y Z
Litterae minusculae
a b c d e f g h i j k l m
n o p q r s t u v w x y z

Aetate classica abecedarium Latinum viginti tres litteras habuit, quod excludit litteras J, U, et W. Medio Aevo additae sunt ad abecedarium et litterae J, U, W et litterae minusculae.

Pronuntiatus litterarum aliquanto inter locutores hodie variat. Exempli gratia, litterae V et W pronuntiantur ut [v] IPA apud locutores ecclesiaticos, sed ut u-consonans (IPA [uw] vel [w]) apud academicos. Littera J, cum adhibetur, pronuntiatur ut i-consonans (IPA [ij] aut [j]) aut ut 'J' aliarum linguarum (IPA [dʒ], [ʒ], aut [x]).

Lingua sex diphthongos ostendit: ae = [aɪ̯], ei = [eɪ̯], oe=[ɔɪ̯], au = [aʊ̯], eu = [ɛʊ̯], ui = [ʊɪ̯]. Ne diphthongi pronuntientur, diaeresis super secundam vocalem additur: aes (gen: aeris) versus aër (gen: aëris), heros (pl. heroës).

Lingua etiam vocales breves a longis distinguit. Antiquitate et apud multos huius diei locutores, vocales longi apicibus super litteras monstrantur: breves enim scribuntur a, e, i, o, u, y, et longi á, é, í, ó, ú, ý. Sunt quoque hodie qui macronibus vocales longos indicant scribens: ā, ē, ī, ō, ū, ȳ.

Litteratura cursiva antiqua recreata ad exemplum Tabularum Vindolandiensium.

Praeceptum Latinum, quo syllabarum accentus in dictibus polysyllabis determinetur, est hoc:

  1. Accentus in paenultima syllaba cadit cum dictum solum duas syllabas habet, aut cum vocalis penultimus est longus, aut cum duo consonantes vocalem penultimum sequuntur;
  2. Accentus aliter in antepaenultima syllaba cadit.

Vocalis longitudo, cum tantum in accentu determinando et in ablativo casu interdum distinguendo refert, sunt Latine scriptores qui praecipue vocales longos apicibus macronibusve monstrant cum in paenultimá et ultimá syllabá cadunt (quod hác in clausulá monstrátur). Alii Latine scriptores, sicut Arcadius Avellanus, solos accentus ipsos apícibus denotavérunt cum extra penúltimam sýllabam caderent (quod hac in cláusula monstratur).

Grammatica[recensere | fontem recensere]

Grammaticae Artis Institutio ab Ioanne Susebrotum anno 1539 scripta.
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Grammatica Latina

Sicut linguae Graecae, sunt Latinae declinationes. Pro paradigmate nomina numerata sunt in declinationes et verba in coniugationes. In sententiis, voces sic ordinari solent:

  1. primae sunt subiectum: nomen aut pronomen casu nominativo a nominibus adiectivis et nominibus casu genetivo descriptum,
  2. sequuntur praedicatum: verbum coniugatum subiectum describens, ei praefixum nomen casu accusativo, nomen casu dativo, adverbia et descriptionem adverbialem.

Quia nomina et pronomina declinantur, munus eorum casu patefit, et dictionum ordo in sententiis variare potest. More Latino, dictiones majori momenti in initio vel fine sententiae ponuntur.

Nomina substantiva[recensere | fontem recensere]

Nomen substantivum est pars orationis quae sive rem, sive hominem, sive locum sive notionem nominat, et per se intellegitur:

Hofmanni Lexicon Universale anno 1698 editum, quod multa nomina Latina nobis praebet.
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Declinatio

Paene omnia nomina Latina declinatur ut ea simul designent:

Paradigmata substantivorum divisa sunt in quinque declinationes, pro terminatione casus ablativi: a, o, i, e, u

Quod ad casus grammaticales spectatur:

  • Casus locativus iam quoque aetate classica, ut hodie, solus adhibitus est ad designandum quo loco aliquid exstat, utrum in urbe vel in oppido, vel in aliis locis sicut in urbe Roma=Romae, in domo=domi, in rure=ruri, vel in foco=foci. Nomina primae secundaeque declinationis propria formas speciales sumunt locativas, quae singulari numero idem sunt ut casus genetivus. Ablativus autem secundae declinationis quoque adhibitus est sensu locativo, cum quarto anno et similibus dicimus. Nominum tertiae declinationis locativus idem formatur ut dativus. Et aliarum declinationum et formarum pluralium locativus idem formatur ut ablativus. Tertio die, pridie, et hodie, exempli gratia sunt exempla locativi quintae declinationis.
Domine quo vadis?, pictura anno 1602 ab Hannibale Carracci picta, et in Pinacotheca Nationali Londinii monstrata, cuius nomen usum adverbii quo monstrat.
  • Casus ablativus quidem aetate classica multos usos complectitur: instrumentales, locativos, necnon ablativos veros unde vel a quo latere ortus significantes. Casu instrumentali, quem aliae linguae Indoeuropaeae habent, lingua Latina aetate classica omnino iam caruit; munus eius et munus casus ablativi antiqui in casum ablativum classicum volvitur. Quamquam casus ablativus a quo latere ortus significare Latine solet, oportet nos notare adverbium quo a casu pronominis ablativo distinguendum esse, quia adverbium quo significat ad quem locum nec a quo loco (unde) nec in quo loco (ubi), neque quo tempore (quando).
  • Casus dativus indicat, sive quem actio verbi oblique afficit, sive cui aliquid datur, sive propter quem aliquid agitur, sive cui aliquid agendum est, sive cui aliquid licet, lubet, satis, bene, aut male sit. Dativus Latinus quoque sensu possessivo adhibitus est, ad possessionem fortiter dicendum, exempli gratia in sententia Nomen mihi est = Nomen meum est.
  • Casus genetivus indicat nomen quoddam alterum nomen afficere : possessionem vel materiam vel classem vel qualitatem vel quantitatem. Latine quoque genetivus fungit cum nominibus actionis
    • cum nominibus substantivis scribimus e. g. "caritas tui = caritas erga te", "precatio deorum=precatio ad deos", "impetus urbis = impetus in urbem", "invidia mei= mea invidia";
    • cum nominibus adiectivis quae obiectum petunt scribimus e. g. "avidus laudis", "memor vestri", "oblitus sui", "amor sui", "nostrae consuetudinis imperitus", "plenus fidei";
  • Casum genetivum regunt
    • verba memorandi vel obliviscendi utimur, quae aut accusativum aut genetivum petunt;
    • verba impersonalia, sicut refert et interest, quae petunt homo affectatum genetivo casu reddere.
Causidicus reum accusans in iudicio.
  • Casus accusativus Latine, ut in aliis linguis syntheticis, rem designat illam, quam verbi actio directe afficit. Quoque autem designat Latine actionis effectum, tempus dum aliquid accidit, rem aut locum ab actione petitum, subiectum in sententis indirectis, exclamationes. Omnes praepositiones Latinae aut ablativum aut accusativum petunt.
  • Casus nominativus simpliciter id aut eum designat, qui verbi actionem agit.
  • Casus vocativus designat quem ab altero vocatur. Vocativus Latinus semper idem est ut nominativus, praeterquam in declinatione secunda ubi nomina quae in -us desinunt vocativus formant -e addendo, et ubi nomina quae in -ius desinunt vocativus formant -i addendo.

Nomina adiectiva[recensere | fontem recensere]

Nomen adiectivum dicitur nomen quo rei vel rerum qualitas et numerus indicetur:

Colores
niger
ater
furvus
canus
albus
candidus
ruber
gilvus
viridis
caeruleus
violaceus

Sicut qualitas et numerus haud separatim exsistere intellegitur, tamen adiectivi exitus necessario adaptatur ad substantivi descripti genus, numerum et casum. Latine autem plurima nomina numeralia sunt indeclinabilia.

Adiectivi sensus ab adverbio et nomine casu ablativo et genetivo adaptatur, ubi ablativum saepe formatur vel ex supinum, e.g. "mirabile dictu".

Adiectiva ex nominibus substantivis et verbis derivantur, suffixa ad themata addendo, sicut -ulus, -culus, -osus, -tus, -eus, -alis, -arius, -orius, -ilis, -anus, -ensis, -inus, -eius, -icus, -ax, -idus, -ivus, -tivus, -ulus, -uvus, -ilis, -bilis, -tilis, et cetera. Participium specialiter dicitur adiectiva ex verbis formata quae actionem quandam ad subiectum attribuunt, e.g. faciens, factus, facturus. Ob naturam suam verbalem, haec adiectiva saepe argumenta casu ablativo, accusativo, et dativo additiva petunt, secundum consuetudinem verbi.

Comparationes[recensere | fontem recensere]

Turres altae quae comparandae sunt. Turris Dubaiensis (rubro colore depicta) altissima est omnium. Turris Tapeiensis est tam alta quam Turris Sicagoensis (in medio). Turris Tapeiensis autem altior est quam Turris Londoniensis (ad laevam).

Adiectiva generaliter tres gradus comparationis admittunt:

  • Positivus: e.g., genere masculino, bonus, malus, magnus, longus,...
  • Comparativus: e.g., melior, peior, maior, longior, ...
  • Superlativus: e.g., optimus, pessimus, maximus, longissimus, ...

Ut substantiva comparentur, mos est adhibere:

  • casum ablativum rei comparatae
  • adverbium "quam" + nomen rei comparatae (necessario cum casus rei comparatae nec nominativus net accusativus est)

Exempli gratia "Ille est maior fratribus suis" ="Ille est maior quam fratres sui".

Pronomina[recensere | fontem recensere]

Pronomen pars orationis est, quae rem, locum, aut hominem numquam per se nominat, sed nominis loco in sententiis adhibetur. Sicut nomina, pronomina pro numero, genere et casu declinatur.

Latine omnia pronomina ex adiectivis ori putatur. Multa adiectiva enim saepe vim pronominalem in orationibus praebent.

Verba[recensere | fontem recensere]

Suetonius narrat verba C. Iulii Caesaris: Pontico triumpho inter pompae fercula trium verborum praetulit titulum"veni : vidi : vici" non acta belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti notam.
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Coniugatio

Verbum est pars orationis quae actionem vel qualitatem rei praedicat. Quod verbum Latinum per eius coniugationem subiectum quoddam necessario implicat, verbum est unica orationis pars, quae perfectam orationem sola constituere potest.

Verba Latina declinantur ut ea simul designent:

  • Modos quattuor (indicativum, infinitivum, imperativum, coniunctivum),
  • Tempora tria (praesens, praeteritum, et futurum),
  • Aspectus duos (imperfectum et perfectum),
  • Personas tres,
  • Numeros duos (pluralem et singularem),
  • Genera duos (activum et passivum).

Paradigmata verborum in partes quattuor, conjugationes vocatas, divisa sunt pro terminatione infinitivi praesentis -āre, -ēre, -ere, -īre. divisa sunt, Ut verba latina ampliter declinentur, saltem studendae sunt hae quattuor verbi terminationes: indicativi praesentis primae personae, infinitivi praesentis, infinitivi perfecti, supini, e. g. :

  • amo, amāre, amāvisse, amātum
  • moneo, monēre, monuisse, monitum
  • lego, legere, lēgisse, lēctum
  • capio, capere, cēpisse, captum
  • audio,audīre, audīvisse, audītum

Ut verba irregularia, sicut sum, possum, eo, etc. declinantur, plures terminationes discendae sunt.

Adverbia[recensere | fontem recensere]

Quam celeriter currit equus! Hac in sententia adverbia describunt quomodo equus currit: primum adverbium "quam" sequens adverbium "celeriter" describit, sensum eius augens.

Adverbium est pars orationis quae actionem describit, verborum vel adiectivorum. Adverbia respondunt ad quaestiones: quomodo? cur? quando? ubi? Exempli gratia, in oratione "Puer bene legit", adverbium "bene" actionem verbi "legit" describit. Adverbium etiam potest adverbium describere, e.g. in oratione "Id multo bene est", "multo" "bene" describit.

Latine adverbia creare possumus libenter nominis adiectivi exitum mutando. Exempli gratia exitus -us in exitus -e aut -im mutatur, cum adiectiva primae declensionis habemus; et exitus -is in exitus -e aut -iter mutatur, cum adiectiva tertiae declensionis habemus. Videntur igitur: malus→male, seperatus→seperatim, facilis→facile, felix→feliciter.

Praepositiones[recensere | fontem recensere]

Vide etiam: SIDSPACE

Praepositiones sunt partes orationis indeclinabiles nomini, vel praenomini praepositae, quae affinitatem quandam inter ea indicant. Lingua Latina quadraginta et tres plus praepositiones habuit.

Plurimae praepositiones ex adverbiis ortae sunt. Multa adverbia funguntur ut praepositiones, sicut "palam" et "clam". Et nonnullae praepositiones quoque vim adverbialem interdum habent, e.g. "Circum eo", "Ante eo", et "Propter eo". Interdum possumus idem dicere vi adverbiali ac vi praepositionali, e.g. "illo propter" (propter ut adverbium) = propter illum (propter ut praepositio).

Coniunctiones[recensere | fontem recensere]

Coniunctiones dicta pariter conligant.

Coniunctio est pars orationis quae alia elementa grammaticalia coniungit, dum relationes grammaticae inter ea praeservantur. Aliae coniunctiones ex adverbiis ortae sunt, aliae ex pronominibus relativis praepositione ligatis. Nonnulla quidem adverbia Latina simul ut coniunctiones funguntur, sicut "vel", "ubi", "ne", "nec", et "quam".

Constructiones speciales[recensere | fontem recensere]

Ecce Homo tabula a Quintino Mesio ca. annum 1520 picta, cuius nomen usum dicti ecce monstrat, inclytaque verba nobis revocat Pontii Pilati, cum Iesum cruciatum populo ostendit.
  • Articulum: lingua Latina omnino articulis caret. Notandum autem est consuetudinem Latinam esse pronomine "hic" uti cum dicti declinationis casus definiuntur, pronomen "quisdam" saepe paene sensum articuli indefiniti capit, et pronomina "hic" et "ille" saepe sensum articuli definiti capiunt.
  • Ecce est dictum grammaticum exclamativum quod "vide hoc!" fere significat; e.g. "ecce homo" = "vide hunc hominem"
  • Res est nomen substantivum universale linguae Latinae. Dictum "res" adiectivo cuidam ligatum omnia significat quae qualitatem adiectivo datam habeant. Hoc igitur est modus quo adiectiva in substantivum convertatur. Habemus igitur "res malae" = "omnia quae mala videntur"; "res informatica" = "omnia quae de informatica tractat"; "res publica" = "omnes res quae publice habentur" ="civitatis regimen, ius, et mercatus"; res novae = "nuntia" = (in civilitate) "rerum eversio"
  • Participium: est orationis pars, quae vim verbalem ostendit, dum adiectivis fungitur. Latine sunt quattuor participia:
Praeteritum, vim passivam habens: amatus, visus dictus, factus, sensus
Praesens, vim activam habens: amans, videns, dicens, faciens, sentiens
Gerundivum, vim passivam habens, amandus, videndus, dicendus, sentiendus
Futurum, vim activam habens: amaturus, visurus, dicturus, facturus, sensurus
  • Supinum, est nomen substantivum neutrum quartae declinationis ex participio praeterito formatum; habemus igitur supina: amatum, visum, factum, sensum. Addendo verbum "ire" ad supinum, Latine redditur propositum actionis quoddam. Ergo, "eam amatum it" = "it ad eam amandum" = "it ut eam amet" ~ "eam amabit". Supinum casu ablativo redditum praecipue in adiectiva modificando fungit: e.g. mirabile dictu.
  • Gerundium, est nomen substantivum secundae declensionis ex participio gerundivo et infinitivo formatum.
Gerundii significatio fere omnes significationes complectitur infinitivi, participii praesentis, et participii praeteriti. Casús nominativi loco verbi infinitivum adhibetur, loco aliorum casuum gerundivi neutri generis. Gerundii usus praecipue est in oratione obliqua, clausulis infinitivis et verborum adiectivorumque descriptionibus per genetivum. E.g. "Dicit se esse bonum", "Vivere est amare", et " Vivit amandi causa".
Sicut gerundivum sensum normativum praebit, itaque gerundium. Habemus igitur: "homo id facit ad eam amandam" (gerundivum) = "homo id facit ad eam amandum" (gerundium) = "homo id facit eam amandi causa" (gerundium) ="homo id facit eo consilio ut eam amet" (clausula finalis)
Artemis cum damma, sculptura Romana quae eam Graecam anno 325 a.C.n. a Leochare factam simulat, monstratque venatricem Artemidem bestiam dammam secutam (hoc est Artemis dammam iam sequitur et capit).
  • Verba deponentia: ea dicuntur quae formá activá carent et cuius forma passiva sensum activum habent. Exempli gratia, inter verba deponentia numerantur:
Primae coniugationis: mirari, minari, venari, recordari
Secundae: vereri, reri, fateri
Tertiae: sequi, loqui, uti, fungi, oblivisci, pati, frui, nasci, apsici, gradi, liqui
Quartae: partiri, metiri, adsentiri, oriri, moriri
Verba deponentia saepe participia sensu activo habent: e.g.
"Homo bestiam sequens" = "homo qui nunc bestiam sequitur".
"Homo bestiam secutus" = "homo qui iam bestiam sequitur"
"Homini bestia sequenda" = "bestia quam hominem oportet sequi"
"Homo bestiam secuturus" ="homo mox bestiam sequetur"
NB. Futurum semper sensum activum habet. Quare, dicendum igitur est "Homo bestiam secuturus est" nec numquam pravum "Homo bestiam secutum it"
  • Verba semi-deponentia: ea dicuntur anomala quae partem imperfectam formae activae et partem perfectam formae pasivae habent. Exempli gratia:
Secundae: audeo, audere, ausus esse; gaudeo, gaudere, gavisus esse; soleo, solere, solitus esse
Tertiae: fido, fidere, fisus esse; fio, fieri, factus esse
  • Ablativus absolutus: est inclyta constructio Latina, ex casu ablativo instrumentali derivata, ubi participium et eius argumenta casu ablativo reddita pro clausulis subordinatis substituta sunt. Exempli gratia: "Urbe capta Aeneas fugit" ="cum urbs capta est, Aeneas fugit"="quia urbs capta est, Aeneas fugit"="postquam urbs capta est, Aeneas fugit." Ambiguitatem significationis quandam introducit quam contextus sententiae solus potest resolvere.

Auctores inclyti[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Libri Latini
Petrus Abaelardus et Heloisa.
Leonhardus Eulerus multum de mathematica saeculo XVIII scripsit.
Frons Naturalis historia veterrima encyclopaedia ab Gaio Plinio Secundo primo saeculo scripta.
Calendarium Antiquum anni 1000 p.C.n.

Lingua Latina et linguae aliae[recensere | fontem recensere]

Lingua Latina est fundamentum

Lingua Latina in cultura populari[recensere | fontem recensere]

Linguam Latinam aliquando in cultura populari (ut series televisifica, pellicula, libri, et cetera) videtur, primum in genere phantasmate et phantasmate mediaevali, et similibus, ubi saepe ut linguam magicam adhibetur, quam est exempli gratiae quando aliquid incantas, verba vel sententias Latinas adhibes. Ut lingua magica videri potest exempli gratiae in The Vampire Diaries ("Diaria Vampyrorum"; 2009 - praesens) serie televisifica.

Lost[recensere | fontem recensere]

In Lost ("Perditus"; 2004 - 2010), series televisificae litterarum mysteriarum, supernaturalis, et expeditionis, populus est qui The Others ("Alii") appellatur, et loquuntur Latine.

Star Trek[recensere | fontem recensere]

Paulum linguae Latinae in universo ficto Star Trek ("Iter Stellare") visae est. In parte cinematographica The Game ("Ludus") seriei televisificae Star Trek: The Next Generation ("Iter Stellare: Proxima Aetas"), brevem conversationem inter Wesley Crusher et Ioannem Lucium Picard videtur:

Picard: Quomodo tua Latinitas est?
Wesley: Praestat quam prius.
Picard: Oppido bonum.

Etiam sunt sententiolae Latinae scriptae locutaeque in universo ficto:

Sententia Translatio Anglice Usus Pars cinematographica
Ad Astra per Aspera Reach for the Stars Through Adversity Classis Spatialis Terrestris ENT - "These Are the Voyages..."
Audentes fortuna iuvat Fortune favors the bold Columbia ENT - "Home", "Affliction", "Divergence"
Audentes Fortuna Imperii The bold (are) the fortune of the empire ISS Avenger ENT - "In a Mirror", Darkly, Part II"
Caveat emptor Let the buyer beware Datus et adhibetus ad Ferengi Alliance Datae TNG - "The Last Outpost"
Ex luna scientia From the moon, knowledge NASA ENT - "First Flight"
Ex astris scientia From the stars, knowledge Starfleet Academy TNG - "The First Duty"
Inter Arma Enim Silent Leges In time of war, the law falls silent Datus et adhibetus ad Section 31 Gulielmi Ross DS9 - "Inter Arma Enim Silent Leges"
Res Gesta Per Excellentiam Achievement through excellence NASA ENT - "First Flight"
Tempus fugit Time Flees vel Time Flies Ducane locutum VOY - "Relativity"

Plures tituli partium cinematographicarum Latine sunt. Nam sunt:

  • TNG
    • Sub Rosa
  • DS9
    • Dramatis Personae
    • Inter Arma Enim Silent Leges
  • VOY
    • Ex Post Facto
    • Non Sequitur
    • Alter Ego
  • ENT
    • Terra Nova
    • Vox Sola

Stargate[recensere | fontem recensere]

In universo ficto Stargate ("Astrorum Porta"), quod est scientia ficticia, vita extraterretris prudens est Alteras (etiam "Alii" significatione) appellata. Ut nomen dicit, linguam Latinam loquuntur, sed non nostram; aliam versionem linguae cuius linguam Latinam archaicam agit. Stargates ("Astrorum Portae") quae in universo ficto videntur, Alterorum aedificabantur a pluriis millionibus annis.

Alteri partium duorum consistunt: Anquietas, quod est "antiquitas" Latine, sed Anglice (The) Ancients, "antiqui", appellatur, et Ori, "di" significatione, et Anglice Ori (['ɒraɪ]) appellantur. Antiquitas in galaxiis Via Lactea et Pegaso (galaxias in constellatione Pegaso situs) habitabant, et in indicto galaxia Deos habitabant.

In certo tempore Antiquitas nobis homines terrestres linguam suam dabat, quam cum tempore ad nostram linguam Latinam evolvebatur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Lexica et glossaria[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad linguam Latinam spectant.
Vicilibri Lege de grammatica Latina in Vicilibris.
Cultura popularis

Fontes[recensere | fontem recensere]

Litterae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda ab anno 2009.
  2. Nomen. Il nuovissimo Campanini-Carboni latino-italiano italiano-latino (Taurini: Paravia, Mondadori, 2003)
  3. 3.0 3.1 Warning icon.svg Citatio desiderata (addito fonte, hanc formulam remove)
  4. FAZ.Net 24 Iunii 2010: Nadine Bös: "Für die Schule, nicht fürs Leben" (Scholae, non vitae). (Germanice)
  5. Teach Yourself Complete Latin by Gavin Betts, p. 7.
  6. 6.0 6.1 6.2 6.3 6.4 6.5 Thorus Janson. Latin - Kulturen, historien, språket. Wahlström & Widstrand. Anno 2009. ISBN 978-91-46-20428-2.

Mille Paginae.png