Bomba atomica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Bomba atomica seu pyrobolus atomicus est genus armorum quod vim exitiosam ex reactionibus nuclearibus trahit, aut fissione, aut mixtura fissionis et fusionis. Ambo reactiones vastas energiae summas ex parvis rerum corporearum summis liberant. Primum examen bombae fissionis ("atomicae") eandem energiae summam circa 20 000 tonnis TNT? liberavit; primum examen bombae thermonuclearis ("hydrogenii") eandem energiae summam circa 10 000 000 tonnis? TNT liberavit.[1]

Hodierna bomba thermonuclearis vix plus quam mille kilogrammatum ponderis diruptionem similem detonationis plus quam billiona? kilogrammatum quotidianarum rerum diruptivarum efficere potest.[2] Tantum ergo una parva machina nuclearis—non maior quam bomba usitata—totam urbem magnam diruptione, igni, radiatione devastare potest. Arma nuclearia putantur arma magni interitus, et post eorum inventionem eorum usus moderatioque fuerunt maius propositum rationis relationum internationalium gerendarum.

In historia bellica, solum duo arma nuclearia in proelio detonata sunt, ambo ad finem secundi belli mundani. Prima matutino tempore 6 Augusti 1945 detonata est, cum Civitates Foederatae machinam uranii generis sclopeti?, notis appellatam "Puellum" (Anglice: Little Boy), in Hirosimam urbem Iaponiensem demitteret; detonata est altera tres dies post, cum Civitates Foederatae machinam plutonii generis implosionis, notis appellatam "Obesum" (Anglice: Fat Man), in urbem Nagasacium demitteret. Hae bombardationes? vulneribus in detonatione sustentis circa 80 000 homines (plurimos "paganos" confestim necaverunt. Saecularium radiationis ionizantis acutique morbi radiationis effectuum causa, summa necum computatio circa 120 000 aestimatur. Usus horum armorum manet controversus apud humanitarium belli ius.

Bello mundano secundo finito, nulla bomba atomica contra urbem ullam denuo usurpata est, sed plus quam duo milia bombarum detonata sunt, ut ea explorarentur et spectarentur. Nonnullae civitates talia arma possederunt vel fortasse ea petiunt. Solae civitates notae ob detonationem armorum nuclearium et quae ea possidere confitentur sunt (ordine temporis) Civitates Foederatae, Unio Sovietica (a Russia substituta), Britanniarum Regnum, Francia, Res Publica Popularis Sinarum, India, Pakistania, et Corea Septentrionalis. Praeterea, Israel arma magni interitus possidere late habetur, quamquam dictam possessionem non confitetur.[3]

Huius temporis civitates, praecipue Civitates Foederatae, computatris eruptionis atomicae simulandae gratia optime adhibentur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Bombae atomicae primae a Civitatibus Foederatis Americae susceptu Manhattensi anno 1945 confectae sunt, quo scientiarum homines praecipue physici ex nationibus diversis et a J. Roberto Oppenheimer ducti in Novi Mexici deserto ad bombam atomicam fabricandam priusquam Hitler eam obtineret congregati sunt. Post annos nonnullos, difficiles computationes experimentaque faciendo physici die 16 Iulii 1945 primam bombam atomicam magno cum fragore in deserto prosperi ruperunt. Cum Germania ex bello mundano secundo iam exiisset et Iaponia in deditionem nondum venisset duae bombae atomicae super urbes Iaponiae iactae sunt, et paulo post dies secundum bellum mundanum ad finem pervenit. Helvetia et Iohannes Rawls usum bombae atomicae anno 1945 condemaverunt ut violationem iuris internationali.

Dum motus ad pacem contra bombam atomicam et probationem bombae (exampli gratia, Castle Bravo) a scientista, sicut Linus Pauling et Andreas Sacharov et civilibus aggrevavit, Consociatio Nationum Pactionem de Prohibitione Absoluta Probatione Bombae Atomica anno 1996 decravit.

Physica Bombae Atomicae[recensere | fontem recensere]

Einstein et Oppenheimer

Energia aequalis massae[recensere | fontem recensere]

Anno 1905, Einstein notissimam formulam scripsit, quae energiam (E) massae (m) tribuit,

E=mc²

unde c celeritatem luminis denotavit. Cum celeritas luminis sit magna, manifestum est exiguam massam in permagnam energiam vertere, quod parva computatione probatur. Si 1 gramma materiae omnino in energiam vertatur, tunc energia erit circum

 9\cdot 10^{13}

joules, quae unam lampadam 100 wattii? excitare per 29 000 fere annos potest. Qua de causa, bombae atomicae massam in energiam magnam convertunt ut urbes plene vastare possit.

Verumtamen nuclearis energia non solum est bellicis rebus utilis, sed etiam pacificis--id est pro hominum societatibus energia generanda, inprimis in fabricis nuclearibus multis per totum orbem terrarum dispersis.

Fissio nucleorum atomorum[recensere | fontem recensere]

Obtinendae energiae gratia bombae atomicae atomos magnos, ut uranium-235 aut plutonium-239, findunt secundum reactionis in catena praeceptos, sicut patet in figura. Cum neutrones celeres nucleum atomi Uranii-235 percutiunt, hanc reactionem inducunt

 U^{235}_{92} +n^1_0 \rightarrow Ba^{140}_{56} + K^{94}_{36} + 2n^1_0 +energia

unde energia est circa 200 MeV sive 3,2\cdot 10^{-11} Joules. Si duo resultantes neutrones duos alios uranii-235 nucleos percutiant et eandem reactionem inducant, sic ad infinitum (theoretice) tunc reactio in catena fiat et energia quam plurima liberetur. Bomba atomica est machina capax reactionis in catena per sufficiens tempus sustinendi usque ad energias maximas uno tenore liberare.

Quomodo bombam atomicam conficere (rustice explanatum)[recensere | fontem recensere]

Uranii-235 amplificatio[recensere | fontem recensere]

Solum isotopus uranium-235 est fissilis, praeterea difficile inventu est quia proportio Uranii-235 in natura exstat circa 0.71% dum Uranium-238 habet 99.29% et non est fissilis. Ergo ad bombam atomicam conficiendam primum necesse est multitudinem uranii-235 habere, quod ex evulsione uranii-238 in artibus proportionis uranii-235 amplificationis fit, quod magnam technologiam requirit ideo civitates paucae uranium-235 obtinere consequuntur.

Massa critica[recensere | fontem recensere]

Neutrones nonnulli ex nucleari reactione resultantes alios nucleos non percutiunt nisi est massa uranii sufficiens magna ut omnes neutrones nucleos atomicos alios findant et reactio in catena tunc effici possit. Massa haec vocatur massa critica et circa 50 Kg est (Uranium-235 in forma sphaerae). Notum autem est huius massae magnitudinem usque ad 15 Kg minui posse si Uranium a tegumento neutronium reflectendorum capace sit indutum.

Bombae atomicae fabricatio[recensere | fontem recensere]

Bomba atomica

Post uranii-235 amplificationem et massae criticae adeptionem necesse est massam criticam segregare in partes subcriticas, et eas iterum coniungere tantummodum quando bomba atomica magno cum fragore rumpere debet. Ad hoc faciendum massae subcriticae disiunctae intus bombam ponuntur in partes duas distantes, quemadmodum videtur in figura II. Tunc, cum oportet bombam quam maximo vigore rumpere, parvum diruptivum ex TNT factum facit duas partes in se mutuo coniungere et massam criticam formare, quae, si neutrones multi sunt (methodum ad neutrones obtinendos non hic exponetur), brevissimo tempore ad ultimum rumpit et energiam magnam liberat.

Initium diruptionis huius bombae fulmen soli maxime clarius est. Fulmen in bullam igni mutatur. Magnitudo bullae nonnulla centum passuum est. Calor in medio bullae ignis solis medii calorem bis aut magis excedit. Hoc ingente calore aer bullam circumferens brevissime tempore expanditur. Calor bullae roburque expansionis aeris unius bombae totam urbem annihilare possunt.

Civitates bombas atomicas habentes[recensere | fontem recensere]

Hae sunt civitates quae bombas habent atomicas:

Civitas  
Civitates Foederatae Americae 10 240
Russia 27000
Francia 348–350
Britanniarum Regnum 185–200
Res Publica Popularis Sinarum 400–600
India 30–35
Pakistania 24–48
Israel (suspicata) 75–200

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad bombas atomicas spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg