Historia Francogallica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Historia Francogalliae coepit Aevo Praehistorico. Exempli gratia cavernae iam Palaeolithico habitatae prope Duranium flumen spoliaeque Culturae Megalithicae in Armorica inventae sunt. Aetate Aenea ex fere anno 700 a.C. Galli terras Francogalliae hodiernae invaserunt. Inter annos 58–51 a.C. Gallia a Iulio Caesare capta atque provincia imperii Romani facta est. Migratione gentium 5. saeculo orta gentes Francorum, Visigothorum atque Burgundionum instigatae sunt ex Germania in Galliam inrumpere. Mox autem culturam Gallo-Romanam acceperunt. Inter 5.-9. saecula gradatim Regnum Francorum ortum est conditore Chlodovecho I, qui circa annum 500 baptizatus est Catholicam fidem accipiens. Pippinus minor anno 751 Carolingorum stirpem inchoavit. Filius eius Carolus Magnus regni Francorum Saxoniam, Bavariam atque septentrionales partes Italiae subiecit ac adiunxit. Anno 800 a Papa imperator Romanorum coronatus est.

Historia Francogalliae propriae coepit anno 831/832 cum imperator Ludovicus pius (vixit 778–840) a filiis eius postetate depulsus esset, quo facto ii illius regnum Francorum Consilio Verodunense habito anno 843 in partem orientalem, mediam atque occidentalem dividerunt, quarum postremam exordium Francogalliae hodiernae existimare haud absurde est opinatu. Legis Salicae causa regnum occidentale sequentibus saeculis magis magisque in dominia minora fragmentatum est. Tamen volventibus annis regibus iuvante ecclesia urbibusque potentiam equituum feuda possidentium continere ac minuere contigit. Henricus II, dux Normanniae atque anno 1154 rex Anglicus factus per matrimonium magnam partem Francogalliae dos accepit itaque potestatem Anglicam in Europa augens. Cum in Francogallia Capetiana stirps ad regnum pervenit artes denuo florere coeperunt. Imperantor Philippus IV (pulcher dictus, vixit 1285–1314) potestatem regiam amplificavit. Capetingis interitis Eduardus III sibi iure successionis imperium Francogalliae esse postulavit quare Bellum Centum Annorum ortum est (1339–1453). Finito bello copiae Anglicae finaliter tota paene Francogallia expulsae sunt. Stirps Valois (1328–1589) incursiones Ducati Burgundiae iuvantibus Helvetiis feliciter propulsavit. Ea de causa postea etiam crebra querelea inter Francogallia atque Hispaniam Habsburgensiam orta sunt.

Et nobilitas et civitas a Reformatione capta et graviter adfecta est . 1559–1598 Francogallia rixis religiosis inter sectatores Catholicos atque perturbabatur. Edicto Namnetense Protestantibus videlicet secutoribus Ioanni Calvini et Hugenotis tolerantiam promissa est, quare status rerum internarum iterum quietus est. Dum cardinalis Richelieu (1624–42) et Mazarinus (1642–61) rebus moderabantur potestas regiminis centralis aucta est. Bello tricennale (1618–48) facto Francogallia iterum supremam dominationem militarem atque culturalem nacta est. Ludovicus XIV (1661–1715) studio Absolutismi adipiscendi maxime progressit atque successit. Eo regnante fines Francogalliae incommodo nationum adiacentium fortiter propagatae sunt quare Francogalli inimicitias Regni Uniti meruerunt. In iiscum confligendo opes regni magis magisque fatigatae sunt imprimis Belli de successione Hispanica inter annos 1701–13 gesti causa. Agricolae operariique itaque gradatim ad egestatem redacti sunt, simul cives urbani libertatem rerum suarum libere gerendarum expetiverunt quasi postulaverunt. Incursus in Bastillam die 14 Iulii 1789 factus tamquam impulsus initiale fuit rerum novarum Francogallicarum exarsarum interitique monarchiae Francogallicae, hactenus, ut anno 1792 res publica proclamata sit.

Cum Napoleo I die 9 Novembris 1799 omnium rerum potitus esset secuta sunt Bella Napoleona de dominione totius Europae gesta, denique autem exitiosa clade apud Lipsiam accepta Francogallica a coitione devicta est.18. Juni 1815. Anno 1815 Europa in Consilio Vindobonense ordo gentium ac populorum restitutum est etsi reges Europae nationi victae parcerent: Neque Francogallia nimias poenas dare neque ullis provinciis ante annum 1792 adeptis cedere coacta est. Verum monarchia Francogallica reimposita est. Ludovicus XVIII Burbonicus rex Francogalliae creatus est.

Eruptis tumultis rerum novarum mensis Februarii Gens Burbonia demum potestate amota est praesesque nuper ortae Secundae Rei Publicae Francicae Ludovicus Napoleo factus est. 1852 ille se ipsum imperatorem titulum Napoleonis III gerens nominavit (Secundum Imperium Francicum 1852–70). Cum doctrinae Imperialismi indulgeret complures colonias in Africa media ac septentrionali atque in Madagascaria et Indosina expugnari iussit. Victo Bello Germanico-Francico (1870/71) depositus est Tertiae Respublicae cedens.

Eo fere tempore in Europa duae factiones contrariae ortae sunt: Ad unam partem Foedus triplex (1879 imperium Germanicum atque imperium Austro-Hungaricum se foede iunxerunt; mense Maio 1882 Italia pars eius facta est), ad alteram partem Confoederatio triplex, quae ex Francogallia, Regnis Unitis atque Imperio Russo constitit. (orta 1894–1907). Litigiorum inter eos causa Bellum Orbis Terrarum Primum (1914–18) exarsit. Hoc finito Francogallia una cum coitione victoriam adepta est. Ad Bellum Orbis Terrarum Secundum gerendum cum paulo post erupisset (die 1 Septembris 1939) res publica rixarum internarum causa parata non fuit. Linea Maginot inter annos 1930–1940 exstructa cum recentissima arma militaria Germanorum elaboratia essent non iam ullius momenti in Francogallia defendenda fuit. Exercitus Germani die 10 Maii 1940 terras ad occidentem Germaniae celeriter occupaverunt. Iam mense Iunio Lutetiam asecuti sunt. Die 22. Iunii 1940 administratio Francogallica assentiri coacta est, quare inferior pars eius directe ad Germaniam pervenit, superior autem cliens imperii Germani factus est. (Regimen Vippiacense) Lutetia a Germanis recapta Carolus de Gaulle die 25. Augusti 1944 Quartam Res Publicam exclamavit.

Coloniae Francogalliae post annum 1945 uno corde libertatem expetiverunt: Secutus est receptus ex Indochina anno 1954, anno 1956 Marocum et Tunisia se liberas res publicas esse declaraverunt. Finito bello (1954–1962) Algeria se oppressione Francogallica liberavit.

Ex anno 1958 usque mensem Aprilem 1969 Carolus de Gaulle praeses Quintae Rei Publicae manebat.

De Gaulle eo tempore rei publicae profuit eique prudenter praesidebat: Veterem gloriam Francogalliae atque statum eius imperii mundani restituere in animo habuit quare rem publicam suam bombis atomicis instruxit. Interfuit eius etiam reconciliatio cum Germanis, quo ex motu demum Unio Europaea orta est.

Conspectus[recensere | fontem recensere]

Nomen civitatum Francarum atque principum eius[recensere | fontem recensere]

Chlodovechus I primo iure Rex Francorum nominatus est cum antea complures reges minores inter se competiverant. Chlodovecho anno 511 defuncto usque ad interitum Merovingorum anno 751 minora regna Francica (i.e. Neustria, Austrasia, Burgundia et Aquitania) vicissim rerum totius Regni Francorum potiebantur. Francia (Francogallice: France) propria eo tempore fuerunt ferme tractus ad septentrionem Ligeris fluminis.

Aetate Carolingiana usque ad partitionem imperii in Convento Verodunense decretam (751–843) titulus Rex Francorum permanebat. Praeterea Carolo Magno anno 800 titulus imperatoris Romanorum attributus est, quem successores retinebant. Convento Verodunense habito ortum est regnum Francicum occidentale, cuius principes titulo Regis Francorum usque ad 13. saeculum utebantur.

Etiam post commutationem dynastiae Carolingae per Capetianam stirpem 987, quem annum nonnulli rerum gestarum periti praeter annum 843 pro initium proprii regni Francogallici existimant, nomen Roi des Francs diu provivebat. Usque ad interitum ultimi regni Francogallici anno 1848 omnes reges Capetiana stirpe aut successoribus eius nati sunt.

Etsi iam Philippus II (1180–1223) circa annum 1190 primus titulum Regis Francogalliae (Roi de France, eo tempore: Franciae Rex, Rex Franciae) sibi vindicaret solum Ludovicus IX regnante (1214–1270) titulus Regis Francorum in Rex Francogalliae commutatus est. Tamen Rex Francorum usque ad principatum Philippi IV (1268–1314) in uso erat. Nummis Francogallicis immo Francorum Rex usque ad 17. saeculum impressum est.

Titulus Rex Francogalliae et Navarrae (Roi de France et de Navarre) inter annos 1285–1328, 1589–1789 et 1815–1830 valebat. Inter annos 1328 et 1589 titulus iterum ad Rex Francogalliae reductus est. Eruptis rebus novis Francogallicis Ludovicus XVI opinione pressus anno 1789 titulum suum in Rex Francogallicorum (Roi des Français) vertit; quod etiam 1792 et iterum 1830–1848 in uso erat. Cognomen Regis Christianissimi imperante Carolo VII primo invenimus. Nomen imperatorium inter annos 1804–1815 et 1852–1870 fuit Empereur des Français (Imperator Francogallicorum).

Simul cum titulo regali nomen Regni Francogallici (Royaume de France) 13. fere saeculo ortum est cum compensaret veteriorem nuncupationem Royaume des Francs (Regnum Francorum) vel Francia occidentalis. Anno 1791 dum regnum monarchia constitutionalis factum est Regnum Francogallicum per intervallum unius anni Regnum Francogallorum (Royaume des Français) renominatum est.

Tituli principum Francorum atque Francogallicorum

Brevioria tempora mutationis, e.g. initium Secundae Rei Publicae Francogallicae, non indicantur.

  • 5. saeculum – 12./13. saeculum: Rex Francorum
  • 12./13. saeculum – 1789: Rex Francogalliae (et Navarrae)
  • 1789–1799: Res novae Francogallicae
  • 1799–1804: Consul
  • 1804–1815: Imperator Francogallicorum
  • 1815–1830: Rex Francogalliae et Navarrae
  • 1830–1848: Rex Francogallicorum
  • 1848–1852: Praeses rei publicae Francogallicae
  • 1852–1870: Imperator Francogallicorum
  • 1870–1871: Praeses consilii defensioni nationali dicati (Trochu)
  • 1871–1940: Praeses rei publicae Francogallicae
  • 1940–1944: Praeses (Petain)
  • 1944–1947: Praeses administrationis ad interim
  • seit 1947: Praeses rei publicae Francogallicae
Nomina civitatum

Aetas Praehistorica et Antiquitas[recensere | fontem recensere]

Circa 1500 a.C. plurimis in partibus Eurasiae atque Africae coepit studium agri culturae.

Temporibus prolationis mundi Graeci etiam in Gallia multa oppida condita sunt: Massalia, Olbia, Antipolis, Nicaea, Agathe, Rhodae a colonis Phocaeensibus conditae sunt.

Quarto saeculo a.C. Celtae (vel Galli) pertinentes ad culturam Tempus Latène maximam partem Franciae obtinebant sequenteque saeculo oram ad Mediterranei mare pervenerunt. Inter gentes Gallicas i.a. numerantur Aulerci, Bituriges, Arverni, Aedui, Volcae et Allobroges.

Dum dimicabantur Bella Punica coloniae Graecae Rei Publicae Romanae fidem servaverunt. Agmen Scipionum Massiliam Rhodasque praeteriens Hispanicas terras dicioni Karthagorum subiectas invasit.

Prolationi imperii Romani etiam Gallia concessit. Minorae partes Franciae hodiernae ut tractus iuxta Nicaeam cum tunc Liguriae accenseretur itaque Italiae attributae sunt. Partes ad mediterraneum mare spectanes inter annos 154 et 121 a.C. in dicionem Romanam prolapsae sunt. Inter annos 58 et 51 a.C. imperator Gaius Iulius Caesar Bello Gallico perfecto reliquas partes Galliae imperio Romano adiunxit. Eodem tempore institutae sunt provinciae Galliae, Galliae Narbonensis, Galliae Belgicae et Aquitaniae.

Imprimis tractus tenus Rhodanum flumen, cui capiti Lugdunum multa oppida in septentrione sita per vias commerciales iuncta sunt, et orae meridionales sub tutelam imperialem maxime creverunt. Amplissima sedes administrationis erat Arelate.

Cum Romanum imperium anno 395 duas in partes divideretur Gallia in dioeceses XIII (Galliae) et XIV (Septem Provinciarum) distributa erat.

Saeculo quinto gentes Germanici magnas partes Galliam frequentaverunt atque vastaverunt. In finibus Franciae hodiernae praecipue gentes Francorum atque Burgundionum considebant. Anno 451 Romani in Pugna Catalaunica Hunnos ducente Attila devicerunt. Interito Romano imperio anno 476 complura regna in finibus veteris Galliae condita sunt:

  • a meridie regna Francorum (e.g. dominium Saliorum)
  • Regnum Burgundiae in parte austro-orientali
  • Regnum Visigothorum in parte meridio-occidentali
  • Partes ad orientalem spectantes ab Alamannis occupatae sunt
  • Extremae partes austro-orientales ad regnum Odoacris pertinuerunt
  • Circa oppidum Augusta Suessonum permansit reliquum veteris imperii Romani, dictum Regnum Syagrii
  • In Aremoricam migraverunt Bretones

Sequentibus annis Franci non solum terrarum Franciae hodiernae sed etiam magnae partis Europae potiti sunt.

Regnum Francicum[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Regnum Francorum

Merovingus Chlodovechus I alios reges minores Francicos imperio suo subduxit itaque Regnum Francorum constituens. Sequentibus annis progeniebus eius adiacentes terras capere contigit ut Alemanniam 502-507, Aquitaniam inter annos 507-511 a Visigothis, tum anno 531 ab iisdem fines Novempopulanae et Septimaniae apud Garunnam flumen in potestatem suam redegerunt, deinde 532–534 regnum Burgundionum atque 536 partes mediterraneas circa Nicaeam, quae antea ad regnum Ostrogothicum pertinuerant. Solum Aremorica provincia generatim eis soluta remansit.

Octavo saeculo Mauri oras Europae attigerunt Hispaniam Septimaniamque occupantes. Anno vero 732 Francis in proelio Turonense succubuerunt, quibus anno immo 759 Septimaniam recapere obvenit. Regnum itaque Francicum ex anno 751 stirps Carolingorum habuit.

Etsi Carolus Magnus propagando fines imperii Francos ad summam gloriam duxit regnum iam anno 843 tres in partes divisum est. A regno Francico occidentale postea volventibus annis Regnum Franciae initium cepit.

In finibus occidentalibus prisci regni Francorum ex rudimentis sermonis vulgaris Latini utraque dialectus, haec Lingua ''de hoc illud'' ( Francogallice: Langue d’oil) in septentrione atque illa Lingua de hoc (Francogallice:Langue d’oc) a meridie devolutae sunt. In partibus autem orientalibus antiquae Galliae dissipatae sunt variae linguae Germanicae quae miscendo cum linguis Romanicis Linguam Theodiscam altam antiquam et linguam Saxonicam antiquam genuerunt. Usque demum ad saeculum ferme decimum finis seiunctionis ambarum linguarum stabiliter constituta est.

Partitio regni Carolingorum in Convento Verodunense anno 843 decreta

Francia occidentalis usque ad Regnum Francogalliae[recensere | fontem recensere]

Diviso imperio Francico per Conventum Verodunense anno 843 orta est Francia propria. Filii Ludovici Pii (v. 814–840) regnum antea unitum lege successionis in partem occidentalem, mediam, quam mox Lotharii Regnum dicere consueverunt, et orientalem dividerunt. Sed iam prius divisio in partes Neustriae et Austrasiae hanc secessionem praenuntiaverat. Primus rex occidentalis fuit Carolus II Calvus (843–77); quem simul fuisse primus rex Francogalliae fas est dictu. Tamen eruditi hodierni Francogallici iam Chlodovechum I primum regem nuncupaverint.

Aeque ac in regno orientali paulo post magni ducatus orti sunt, quorum imprimis exstant ducatus Franciae, Aquitaniae, Novempopulanae (Gascogne), Britanniae Minoris et Normanniae, praeterea comitatus Campaniae, Tolosae, Barcineti, Flandriae et Septimaniae vel Gothiae. Cum regnum medium nomine Lotharingiae anno 925 orientali parti adiunctum esset fines regnorum Francicorum denique fluxere sinuerunt quod nunc etiam domus priscae imperatoriae subversae sunt modusque regum creandorum ex successione herediali in monarchiam consensu principum eligendam. Aliter ac in regno orientali ubi stirps Carolingiana anno 911 extincta est neque ulli seriem perpetuam unius gentis instituere contigit in Francia occidentali mox continuatio unius dynastiae effectum est quapropter qua sanguine sit princeps usque ad 19. saeculum ibi maximi momenti erat hactenus, ut reges Francogallici ineunti saeculo 13. immo monarchiam hereditariam instituere valerent.

Initio regnum occidentale inter successores veteris Caroli magni imperii magni momenti erat. Carolo II solo superstiti filio Ludovici I contigit Italiam in potestatem suam redigere annoque 875 ipse imperator coronatus est. At filio eius praematura iam aetate defuncto nepotibusque eadem sorte conflictis regnum brevi dissolvi coepit: Anno 877 regnum Arelatense et paulo post anno 888 regnum Burgundiae proprium defecta sunt a regno occidentali neque Italicas terras tenere eo tempore reges Franciae occidentalis valuerunt. Postulatione provinciae Lotharingiae regnandae anno 880 abiecta illae terrae regno orientali subiectae sunt. Ad breve tempus dominio totius Francorum imperii ano 884 ad regem orientalem Carolum III (881–87) pervenit, at ille mox propter inertiam in Normannis terras paulatim vastantibus repugnandis per decretum Dietae Imperii Triburii habitum imperio abdicare coactus est. Odo I anno 888 coronatus more alterius regis se gerebat deque potestate regnandi certavit. Insequente saeculo reges stirpe Robertina nati identidem cum stirpe Carolingorum alternabant. Tumulti huius certaminis adeo detrimento fuerunt ut principatu anno 987 per stirpem Robertinam parto regibus Franciae occidentalis etsi nominatim ceteris ducatibus praefuerint nulli profecta tractus praeter pagos circa Lutetiam urbem restiterunt.

Decimo saeculo commutatio Cluniacensis in Abbatia Cluniacensi orta rerum constitutionem renovavit quod institutor largitorque Gulielmus I illum monasterium anno 910 institutum cum constitutione omni iurisdictione sive temporali sive ecclesiastica soluta instruxit; solum iussis Papae oboedientiam iniunxit. Mox ei a rege orientali Henrico I (919–36) privilegium condendorum monasteriorum tributum est illaque eadem constitutione constitui concessit. Cum firma tractus inter occidentalem et orientalem regnum potestate carerent eis in saltibus facilius reditum est novas abbatias disseminare hactenus, ut Cluniacensi olim modestae abbatiae 12. saeculo non minus quam 200 abbatiarum subditae erant, quapropter mox pro vi illae imperatoris sacri Romani imperii non leviora existimabatur. 11. saeculo controversiam investitutionis instigari causam praebuit.

Domus Valosiana[recensere | fontem recensere]

Domus Burbonica[recensere | fontem recensere]

Res novae Francogallicae usque ad Primum Imperium[recensere | fontem recensere]

Restauratio usque ad Secundum Imperium[recensere | fontem recensere]

Dicta restauratio per Chartam constitutionalem anni 1814 instituta est atque praeter exiguum interregnum Centum Napoleonis dierum usque ad 1830 valebat. Iterum prognati Burbonica stirpe orti reges appellati sunt, qui autem regnantibus Ludovico XVIII et Carolo X magis magisque ut tyrannos se gerebant. Die 26 Julii 1830 Carolus X. parlamentum dissolvi iussit. Hoc ad offensum propugnatores liberalismi vocantes ad rebellionem reacti sunt, quare ortus eat motus rerum novarum mensis Iulii 1830.

Facta seditione Ludovicus Philippus linea transversa Burbonica natus rex Franciae creatus est, qui commune Rex civium appellatur propter begnitatem erga cives. Initio valde consilio potentissimorum civium nixus tamen demum in tyrannum degeneravit Franciamque saciens Sacrum Foedus regnis conservandarum rerum destinatis ut Prussiae, Russiae atque Austriae astrinxit. Ludovicus Philippus per contentionem rerum novarum mensis Februarii 1848 depositus est, quo ex motu Secunda Res Publica Francogallica initium cepit. Ludovicus-Napoleo Bonaparte, nepos illius Napoleonis Bonapartis a civibus praeses electus est.

Die 2. mensis Decembri 1852 imperator se ipsum coronavit accipiens nomen Napoleonis III. Opprimens civitatem atque per vim militarem simul imperium retinebat quam etiam concedendo civibus plura commercia adipiscere. Exitiosia clade die 2 Decembri in Bello Germano-Francico accepta Secundi Imperii Francici interitum fuit. Itaque evenit, ut die 4. Septembris Tertia Respublica exclamata est.

Tertia Res Publica, Regimen Vippiacense[recensere | fontem recensere]

Administratio ad interim, Quarta ac Quinta Res Publica[recensere | fontem recensere]