Ioannes Marcus Ayrault

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Marcus Ayrault anno 2012

Ioannes Marcus Ayrault (francogallice Jean-Marc Ayrault ; natus die 25 Ianuarii 1950 in oppido Maulévrier in praefectura Cenomannica et Ligeri) vir publicus Francicus et sodalis Factionis Socialisticae Franciae est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Ayrault in universitatibus ad Portum Namnetum et Herbipoli litteris Germanicis studuit et ab anno 1973 magister linguae Theodiscae in oppido Saint-Herblain operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Jean-Marc Ayrault et François Hollande

Ayrault ab anno 1977 magister civium Saint-Herblain erat et ab anno 1989 usque ad annum 2012 praefectus urbis Portus Namneti erat. Iam ab anno 1986 legatus ad Conventum Nationalem est. Die 15 Maii 2012 Franciscus Hollande praeses rei publicae pronuntiavit Ayrault novum primum ministrum facturum esse[1]. Ayrault primus minister usque ad diem 31 Martii 2014 mansit.

Notae[recensere | fontem recensere]