Estonia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: 1541 Estonia

Eesti Vabariik (Estonice et Voruvice)
Эстонская Республика (Russice)
Vexillum Estoniae
Vexillum
Insigne Estoniae
Insigne
Nationis sententiola: (nulla)
Situs Estoniae in Europa et in Unione Europaea
Lingua publica
Linguae agnitae
Estonica
Voruensis et Setuensis
Nomen incolarum adiectivum Estoniensis-e
Estonus-a-um
Eston-onis
Aestonus-a-um
Estonicus-a-um
Caput Revalia
Praeses
Primus Minister
Thomas Henricus Ilves
David Rõivas
Area
 - Tota
 - % aquae
loco 132e
45 227 km²
4.45%
Numerus incolarum
 - Totus (2011)
 - Spissitudo
loco 154e
1 294 486 inc.
29 inc./km²
Moneta Euro € (Estonice euro)
Circulus temporalis
aestae
UTC +2
UTC +3
Hymnus nationalis Mu isamaa, mu õnn ja rõõm
Interretis abbreviatio .ee
Praefixum telephonicum +372

Estonia[1] seu Aestonia[2] seu Esthonia[3] (-ae f.) (Estonice; Eesti), officialiter Res Publica Estoniae (Estonice; Eesti Vabariik) est natio in Boreo-Europaea Regione Baltica. A Septemtrione Sinu Finnicu, ab Occidente Mari Baltico. a Meridie Lettoniā (343 km), et ab Oriente Lacu Peipo ac Russiā (338,6 km) terminatur. Trans Mare Balticum iacet Suecia ab Occidente et Finnia a Septemtrione. Territorium Estoniae 45 227 km2 seu 17 462 mpq tegit et climate continentali umido afficitur.

Estonia democratica respublica parlamentaria divisa in comitatus quindecim cum suo capite et maxima urbe Castro Danorum[4] seu Revaliā[5] seu Lindanissā[5] est. Cum 1,3 millionibus incolarum, est una inter nationes socias infrequentissimas Unionis Europaeae, Eurozonae et Consociationis ex Pacto Atlantico Septemtrionali. Estonienses[6] seu Estoni[7] seu Estones[8] seu Aestoni[9] sunt Finnicus populus quorum lingua officialis, lingua Estonica, lingua Finno-Ugrica est, arcte conexa Finnicae et longe Hungaricae ac Samicis.

Natio evoluta cum progressa, magnorum redituum oeconomia, Estonia Organizationis Coöperationis Oeconomicae et Evolutionis socia est. Valde magno loco sita est in Indice Evolutionis Humanae, et oeconomicae libertatis, civilium libertatum, educationis et preli libertatis (tertio loco in toto orbe terrarum anno 2012) programmata secunde exercet. Estonia crebro velut una inter conexissimas nationes in Europa describitur et sita est vicesimo loco in Consociationis Nationum Indice Promptae Gubernationis Electronicae.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Germaniae veteris typus, editus ab Gulielmo et Ioaanne Blaeu, anno 1645, fundatus in informatione e Tacito et Plinio Maiore.

Hypothesis modernum Estoniae seu Aestoniae seu Esthoniae nomen ex Aestis a Romano historico Tacito in suo libro "Germania" (ca. 98 a.C.n.) descriptis ortum esse dicit.

Antiquae Scandinavae sagae referunt ad terram nuncupatam Eistland, velut natio Islandice adhuc nuncupatur et similiter Danico, Theodisco, Batavo, Suecico ac Norvegico vocabulo Estland huic nationi. Primae Latinae et aliae antiquae huius nominis versiones Estia seu Hestia sunt.

Esthonia communis alternativa Anglica orthographia ante 1921 fuit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Praehistoria[recensere | fontem recensere]

Humanae catoeciae in Estonia possibiles fuere inter 11 000 et 13 000 annos abhinc, cum ultimae glaciationis gelu fusum est. Antiquissima catoecia nota in Estonia est catoecia Pulli (Pulli asula), quae prope Matrem Aquarum flumen[10], prope urbem Suriam[11] (Sindi), ab Estoniae Austroccidente, erat. Secundum computationem radiocarbonicam condita est circiter 11 000 annis abhinc, ineunte millennio 9 a.C.n..

Instrumenta a Cultura Gundae facta in Museum Historiae Estoniense (Eesti Ajaloomuuseum).

Inventae sunt evidentiae communitatum venatoriarum et piscatoriarum quae circa annum 6500 a.C.n. prope urbem Gundam (Kunda), ab Estoniae Septemtrione, fuere. Artefacta ossea et lapidea similia inventis Gundae non solum in alia Estoniae parte sed etiam in Lettonia, Lituaniae Septemtrione et Finniae Meridie reperta sunt. Cultura Gundae (Kunda kultuur) ad Aetatem Lapideam mediam aut ad periodon Mesolithicam pertinet.

Primis saeculis Aerae Vulgaris, politicae administrativaeque subdivisiones in Estonia emergere coepere. Duae praecipuae subdivisiones apparuere: paroecia (kihelkond) et comitatus (maakond). Paroecia varias marchias senium comprehendebat. Fere omnes paroeciae saltem castrum habebant. Localis areae defensio a maximo functionario aut a rege aut a sene dirigebatur. Saeculo XIII haec magna territoria in Estonia evoluta sunt: Revalia[12] (Revala), Harria[13] (Harjumaa), Osilia (Saaremaa), Daghoa[14] (Hiiumaa), Rotalia[15] seu Maritima[16] (Läänemaa), Alumbus[17] (Alempois), Saccalia[18] (Sakala), Ungannia[19] seu Ugaunia[20] (Ugandi), Iogentagania[21] (Jogentagana), Sobolitz[22] (Soopoolitse), Vaiga[23] (Vaiga), Mocha seu Moge[24] (Mõhu), Normegunda[25], Iervia[26] (Järvamaa) et Vironia seu Viria seu Wiria seu Virlandia (Virumaa).

Medium Aevum[recensere | fontem recensere]

Confoederationis Livonicae tabula anno 1260. Ostenduntur territoria Estoniae Danicae (Estonice; Taani valdused Eestis et Danice; Hertugdømmet Estland) a Septemtrione, Episcopatus Tarbatensis (Estonice; Tartu piiskopkond et Saxonice; Bisdom Dorpat) ac Osiliensis (Estonice; Saare-Lääne piiskopkond, Theodisce; Bistum Ösel–Wiek et Saxonice; Bisdom Ösel–Wiek) et territoria Ordinis Livonici (Estonice; Mõõgavendade ordu et Theodisce; Schwertbrüderorden).

Supponuntur primi populi qui praesens Estoniae territorium incoluere Aesti, Finnicae originis nomades, esse, qui semiorganizatis tribibus vivebant sed sine unione inter eas. Saeculo XIII, Ecclesia Catholica Regis Danici Valdemari II ope cruciatam ad christianizandas paganas Maris Baltici tribus praeparavit. Pugna paene viginti annos duravit, delimitando Estonico territorio a Septemtrione Daniā et a Meridie, diviso inter varios episcopatus et Fratres Militiae Christi, potente Christiano ordine qui omnes locales tribus vincere et in maiorem territorii partem dominari consecutus est.

Anno 1248, Castrum Danorum (Estonice; Tallinn) autonomam gubernationem in Iure Lubicensi fundatam adoptavit et annis postea Hansae adiunxit, quod hanc regionem commercialiter praecipuam fecit et Danici dominii amissionem in regione monstravit. Post varia foedera cum Lituanis et Russis, Dania crescentem vassallorum militarem potestatem reprimere non consecuta est, qui alii ab Westfalia et alii a Livonia afficiebantur, quoad, anno 1343, Estones, etiam tunc subiecti et nobilium servi habiti, Rebellionem Noctis Sancti Georgii (Estonice; Jüriöö ülestõus) praepavere, ubi Christianismum repudiavere et contra servitutem pugnavere. Ordo Teutonicus, qui in Livoniam dominabatur, ad finem rebellionem adduxit post duo annos et Daniae territorium emit. Sic incipiebat Teutonici Estoniae dominii perihodos.

Dominium Suecicum[recensere | fontem recensere]

Estonicum territorium velut Imperii Suecici pars inter 1561 et 1721.

Saeculo XVI Estonicum territorium denuo pondus habebat. Nuper formatum Imperium Russicum, cum sua imperialismi idea et Ordinis Teutonici debilitatione adiuvatum, propter litigium cum Confoederatione Polono-Lituana a Meridie, Livoniam ingressum est, habendā eā suorum avorum terrā. Dum Dania, Suecia et Polonia, quae Russicam invasionem in terras suis territoriis proximas non probabant, militarem consociationem constituere ad reprimendam Russicam irruptionem in regionem.

Anno 1559 exortum est Bellum Livonicum, in qua pugnavere Dani, Sueci et Poloni ad capiendum Livoniae territorium et ad reprimendam Russicam invasionem, quae Episcopatum Tarbatensem iam occupaverat. Cum Sueci in Septemtrionalem regionem, Poloni in Meridionalem regionem, et Dani in Episcopatus Osiliensis insulas dominati sunt, coepit Bellum Nordicum Septem Annorum (inter annos 1563 et 1570). Victis Russis in Proelio Narvae, consolidata est Suecica invasio et dominium in Septemtrionalem regionem et anno 1629 in Livonicas terras, quae etiam tunc Polonis subfuerant.

Tunc anno 1645, post novam Daniae cladem, secundum Foedus Broemsebroënse completum est Suecicum dominium in Estoniam. Sueci tertia natio quae dominata est in Estonicum terriroium fuere, sed hoc factum Estonico populo beneficia tulit, qui antique solum habitus est servi nobilium in regionem dominatorum. Hoc tempore apparuere primae scholae Estonicis in oppidis, quae populum aliquas religiosas doctrinas legere docere poterant. Aperta est etiam, a rege Gustavo II Adolpho Sueciae, Tarbati (Estonice; Tartu), prima universitas in Estonia. Post aliquos annos, post Bellum Tricennale, Germani magistri in Revaliae (Estonice; Tallinn) academiam venere, conclavia scholaria velut Germanicis in academiis direxere et pondus auxere quod Germani semper in Estonia habuere.

Imperium Russicum[recensere | fontem recensere]

Declaratio independentiae Pirnaviae die 23 Februarii anni 1918. Una inter primas Rei Publicae imagines.

Post bellum cum Brandenburgi principe, Suecia nobilium terris reformationem irritantem in Estonia fecit, quod aliarum nationum reversionem in Estonicum territorium promovit. Exortum est tunc, Februario 1700, Magnum Bellum Septemtrionale, quod iterum participavere Dania, Polonia, Russia et Saxonia contra Suecos. Post multa proelia rebellionesque, in Proelio Poltavensi, Russi personales Regis Carolo XII copias vincere et Castrum Danorum capere consecuti sunt, denique in Estoniam et Livoniam dominati sunt, quod ex Ioannis IV Russiae epochā postulatum erat.

Per saeculum XVIII, universitatum creatio in Estonia magnum culturalem incolarum incrementum maximo linguae propriae usu et Estonicae culturae provectione promovit. Primum Estones in se velut populus incumbuere et intellectuales nationis creationem quaerebant. Inevitabilem Imperii Russici collapsionem nacti et aliquae Imperii programmata moleste ferens, in Rebus Novis Russicis anno 1905 coniunctim rebellavere et ab exercitu Russico magnopere repressi sunt. Quod, nihilominus, fuit primus verus gradus independentiae, quae post Res Novas anni 1917 perfecta esset, quae primum independentem terram, Rem Publicam Estoniae, Estonibus dedit, cum vexillo lacuum caelique caeruleum, natalis terrae soli nigrum et incolarum laetitiae album significante.

Estonia independens[recensere | fontem recensere]

Leonardus Georgius Meri primus praeses Estonicus post independentiam reditam.

Per primos independentiae annos viginti (1918-1940), Estonia turbulentam politicam vitam, dissolutis factionibus, passa est; primus praeses usque ad 1938 non electus est. Sed culturali aspectu magnae activitatis perihodos fuit, creatis multis scholis quae Estonice docebant et praestatā culturali minoritatum autonomiā, unicā in totā Europā Orientali. Sed propter hanc neutralitatis civilitatem, Estonia per Secundum Bellum Mundanum occupationi obnoxia fuit. Propter Sovieticum strategēma, Estonia anno 1940 ab URSS occupata est. Anno 1942, Germani in Unionem Sovieticam invasere et Estoniam occupare coepit. Primo momento, Estones laeti erant, propter antiquam propinquitatem cum Germanis et etiam quia de independentis Estoniae regressione somniabant, quod statim ab Adolphi Hitler gubernatione spretum est. Cum Germanica invasio in URSS deficeret et Germani ex Estonia exirent, nova Sovietica invasio inevitabilis ostendebatur, propter nationis defetigationem in bello. Sic condita est Res Publica Sovietica Socialistica Estonica (Estonice; Eesti Nõukogude Sotsialistlik Vabariik et Russice; Эстонская Советская Социалистическая Республика).

Per Sovieticae occupationis annos 52, multi rebellionis et praesertim procursatorum motus in Estonia formati sunt, quorum notissimus Fratres Silvae (Estonice; Metsavennad et Russice; Лесные братья) fuere, quamquam omnes a Moscuae gubernatione repressi sunt. Usque ad 1989, Unione Sovietica collapsa, non coepit Sovieticarum nationum, velut Estoniae, structuratio et postea independentia anno 1992 attacta. Primus novae independentis aerae praeses Leonardus Georgius Meri fuit. Exito exercito Russico anno 1994, Estonia sua commercialia vincula cum reliqua Europa auxit, et magnum oeconomicum incrementum decennio 201 assecuta est. In OTAN die 29 Martii et in Unionem Europaeam Kalendis Maiis anno 2004 ingressionem obtinuit.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Catalogus lacuum Estonicorum, Catalogus fluminum Estonicorum, et Catalogum insularum Estonicarum
Satellitale Estoniae photographema Aprili congelatos lacus et gelu super Mari Baltico ostendens.
Septemtrionale Estoniae litus praesertim e calcinis rupinis consistit.

Estocicus terrestris limes cum Lettonia 267 chiliometra longus est; limes cum Russia 290 chiliometra. E 1920 ad 1945, Estonicus limes cum Russia, anno 1920 Foedere Tarbatensi positus, ultra Narvam[27] flumen a Boreoriente et ultra urbem Petzuriam ab Austroriente patebat. Hoc territorium, circiter 2 300 chiliometra quadrata seu 888 milia passuum quadrata latum, Russiae ab Iosepho Stalin incorporatum est, finito Secundo Bello Mundano. Quamobrem limites inter Estoniam et Russiam nondum definiti sunt.

Estonia apud Orientalia Maris Baltici litora iacet, statim trans Sinum Finnicum e Finnia ad libram Boreoccidentalis partis ex ascendentis suggestu Europae Orientalis inter 57.3° et 59.5° N et 21.5° et 28.1° E. Media elevatio solum 50 metra seu 164 pedes attingit et altissimus nationis locus Magna Collis Ovis (Estonice; Suur Munamägi), a Austroriente et 318 metra seu 1 043 pedes alta, est. Sunt 3 794 seu 2 357 milia passuum litoris numerosis sinibus, fretis et fenestris denotatae. Insularum et insuletorum numerus aestimatur circa 1 500. Quarum duae satis magnae ad constituendos separatos comitatus sunt: Osilia[28] seu Latris[29] (Estonice; Saaremaa) et Daghoa[30] (Estonice; Hiiumaa). Parvus et recens meteoriticorum craterum racemus, e quibus maximus Cāliensis (Estonice; Kaali kraater) nuncupatur, in Osilia, in Estonia, invenitur.

Estonia in Septemtrionali zonae climaticae temperatae parte et in transitione inter oceanicum ac continentale clima sita est. Estoniae quattuor tempora anni paene aequae longitudinis. Mediae temperaturae inter 16.3 ºC seu 61.3 ºF in Balticis insulis atque 18.1 °C seu 64.6 °F in intestina Estonia Iulio, calidissimo mense, et inter −3.5 °C seu 25.7 °F in Balticis insulis atque −7.6 °C seu 18.3 °F in intestina Estonia Februario, frigidissimo mense, variant. Media annua temperatura in Estonia 5.2 °C seu 41.4 °F est. Media praecipitatio inter 1961 et 1990 e 535 mm ad 727 mm seu e 21.1 un. ad 28.6 un. per annum variat.

Flumen Wop (Estonice; Võhandu) longissimum in Estonia est.

Nix tegit, quae profundior in Austrorientali nationis parte est, plerumque e medio Decembre in tardum Martium perstat. Estoniae propemodum 1 400 lacuum. Plerique minimi sunt, quorum maximus est Lacus Peipus (Estonice; Peipsi-Pihkva järv et Russice; Псковско-Чудское озеро), 3 555 km2 seu 1 373 m.p.q. latus. Sunt multa flumina in natione. Quorum longissima Wop[31] (Estonice; Võhandu), 163 km seu 101 mi longum; Mater Aquarum[32](Estonice; Pärnu), 144 km seu 89 mi longa; et Politzamoioki[33] (Estonice; Põltsamaa), 135 km seu 84 mi longi, sunt. Estonia numerosos paludes minerotrophos et ombrotrophos habet. Silvae 61% Estoniae tegunt. Communissimae arborum species pinus, picea et betula sunt.

Phytogeographice, Estonia inter Centro-Europaeam et Eoo-Europaeam provincias Regionis Circumborealis intra Regnum Boreale divisa est. Secundum societatem WWF, Estonicum territorium ad silvarum mixtarum Sarmaticarum oecoregionem pertinet.

Capreolus communissimum ungulatum in Estonia est.

Sparsi Estoniae incolae et magnae silvarum areae Eurasiani lyncis, suis scrofae, ursi arctou, et alcis arcervos, inter alia animalia supervivere sinunt. Estonia luporum populositatem circiter 200 habere putatur, quod aliquantum super optima extensione (inter 100 et 200]] consideratur. Estonica aviaria vita raris marinis avibus velut polystircta Stelleri, ansere erythropo ac limosa; uliginosis avibus velut gallinagine media; sicci aperti agri avibus velut crece ac coracia garrulo; et magnis avis velut avibus rapacibus velut aquilā clangā designatur. Estonia saepti nationalia quinque habet, inter quae Saeptum Nationale Terrae Sinuum (Estonice; Lahemaa rahvuspark), Septemtrionali litore et maximum; Saeptum Nationale Terrae Paludum (Estonice; Soomaa rahvuspark), inter Pirnaviam atque Vellinum, locis uliginosis notum sunt. Reservata velut Reservatum Avium Sinus Keinis et Saeptum Nationale Matsalense[34] (Estonice; Matsalu rahvuspark), internationalis ponderis locus uliginosus secundum Conventionem Ramsarensem, etiam popularia autochthonibus ac periegetis sunt et amplam vitae aviariae varietatem alunt.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Parlamenti Estonici seu Riigikogus exedra, cuius sessiones simul per televisionem et per Interrete emittuntur.
Sedes Parlamenti Estonici in Castello Collis Cathedralis[35] (Estonice; Toompea loss).

Antiqua respublica Sovietica, nomine Reipublicae Sovieticae Socialisticae Estonicae (Estonice; Eesti Nõukogude Sotsialistlik Vabariik et Russice; Эстонская Советская Социалистическая Республика), die 20 Augusti 1991 suam antiquam independentiam (1918-1940) recuperavit. Cuius primi praesides Arnoldus Rüütel et Leonardus Georgius Meri fuere.

Politicum Estoniae regimen parlamentarismus est, ubi primus minister nationem gubernat. Primus minister a Parlamento eligitur, indicante praeside reipublicae. Qui, generatim, est factionis politicae dux quae maximum sedium numerum in Parlamento habet et est is qui alios ministros designat; quorum directe tres designat, e exsistentibus duodecim. Quorum praecipui sunt minister Fiscalis, Socialis et Rerum Externarum. In Estonia, ministri quoddam cancellarii genus habent, qui ministeria monet et commandat, sine politica potestate in ministro deposita. Secundum legem, nullus minister dimitti aut sua politica iura amittere potest, scilicet, minister quod is velit sine ulla protestatione iubere potest. Si subordinatus iussum accipit quod extra legem credit, superiori id communicare potest, obligatorie per scriptam relationem.

Parlamentum seu Riigikogu a 101 deputatis, directo incolarum suffragio electis et qui rursus eligi nequeunt, formatur. Parlamentarii e dissimilibus nationis partibus egrediunt, et, quamquam incredibile videatur, multi pauci oeconomistis aut causidici sunt et politicam vitam secundum suum eius videndae modum et non factionem politicam sequuntur, quamvis factiones valde potentes sunt.

Iudiciale Estoniae systema in Constitutione fundatur; quivis homo ius appellandi ad Iustitiam habet. Sic, Iustitiae Estonicae gradus tres: Tribunal Comitatus seu Urbis, Tribunal Appellationis et Iudicium Summum. Hoc ultimum ab iudicibus undeviginti formatur, qui independentes et politici Gubernationis ponderis mundi manent.

Estonicus miles.
Estonicum VOA Patria Pasi XA-180 in Afgania.

Quia Estonia in geopolitice praecipuo loco sita est, militaris defensio in natione sensitivo modo et fundato in praecipuis documentis tribus geritur, quae sunt:

Haec leges aliquae praecipua puncta de defensiva territorii et Gubernationis Estonicae civilitate dictant. Estonia aditum ad Unionem Europaeam Kalendis Maiis habet, post negotiationes die 24 Novembris 1995 inceptas. Ubi intravit simul cum aliis duabus Balticis nationibus, Lettonia et Lituania.

Die 4 Martii 2007 prima civitas quae comitia generalis per Interrete habuit facta est. Hoc fuit possibile ope parvi incolarum numeri in Estonia et ope hereditatis acquisitas e Nationibus Nordicis, cum quibus multum bonas commerciales relationes habent. Intentae relationes inter Russicae et Estonicae originis incolas propter antirussicum programma ingravatae sunt. Revera, die 27 Aprilis 2007, Gubernatio Estonica monumentum Militi Liberatori e Reipublicae capite removere decrevit. Tumultus propter haec excitati mortuum unum, vulneratos 44 et centenos in custodiam datos mane eodem die causavere. Territans est condicio nuncupatorum "haud civium", sine magna basicorum iurum parte. Revera, additis "haud civibus" (plerisque Russicae originis) et residentibus in Estonia cum Russica nationalitate, ut circiter quarta aut tertia pars Estonicorum incolarum ius suffragii non habeant provenit.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Acta Divisionis Administrativae Territorialis, anno 1995 adoptata, nationem divisere in divisiones tres: comitatus (Estonice; maakonnad, sing. maakond), municipia urbana (Estonice; linnad, sing. linn) et municipia ruralia seu paroecias (Estonice; vallad, sing. vald). Hodie, Estonia in comitatus quindecim divisa invenitur, qui in municipia (ruralia et urbana) dividuntur. Sunt 227 municipia, 34 urbana et 193 ruralia.

Comitatus[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Comitatus Estoniae

Estonia in comitatus (Estonice; maakonnad, sing. maakond) quindecim divisa est. Comitatus singuli a singulis gubernatoribus gubernantur, qui a gubernatione nationali designatur, cuius potestas localiter repraesentat. Eorum mandatum quinque annos velut praesides durat et funguntur basico munere, conexione inter regiones et comitatuum municipia cum gubernatione nationali.

Praecipuus comitatus in hac republica Baltica comitatus Harria seu Hargia est, ubi invenitur caput Estonicum, Castrum Danorum seu Revalia et ubi incolunt 38,8% incolarum in Estonia. Alii praecipui comitatus Pernavia seu Perona seu Pirnavia, Vironia Orientalis seu Viria Orientalis seu Wiria Orientalis eu Virlandia Orientalis et Tarbatum seu Dorpatum sunt.

In tabula inferiori ostenduntur Estonici comitatus quindecim cum suis capitibus. Praeter nomen Latinum et Estonicum, etiam additur nomen Voruvicum, quia lingua Voruvica est lingua regionalis et agnita in Estonia, et nomen Russicum, quia lingua Russica, quamquam nec officialis nec agnita lingua in Estonia, est maxima lingua minoritaria.

Insigne Comitatus (nomen Latinizatum aut Latine) Estonice Voruvice Russice Caput Latine
Hiiumaa vapp.svg
Daghoa[36] seu Dageden[37] Hiiu maakond seu Hiiumaa Hiio maakund Хийумаа Kertla[38] seu Kertel[39]
Viljandimaa vapp.svg
Fellinum[40] seu Vellinum[41] Viljandi maakond seu Viljandimaa Viländi maakund Вильяндимаа Fellinum[42] seu Vellinum[43]
Et-Harju maakond-coa.svg
Harria[44] sive Hargia[45] sive Haria[46] Harju maakond sive Harjumaa Harjo maakund Харьюмаа Castrum Danorum[47] seu Revalia[5] seu Lindanissa[5]
Jogevamaa coatofarms.png
Iagiwa[48] Jõgeva maakond seu Jõgevamaa Jõgõva maakund Йыгевамаа Iagiwa[49]
Jarvamaa coatofarms.png
Iervia[50][51] Järva maakond seu Järvamaa Järvä maakund Ярвамаа Albus Lapis[52]
Saaremaa coatofarms.png
Osilia[53] seu Latris[54] seu Oesel[55] Saare maakond seu Saaremaa Saarõ maakund Са́аремаа Arx Aquilae[56] seu Aresburgum[57]
Parnumaa coatofarms.png
Pernavia[58] sive Perona[59] sive Pirnavia[60] Pärnu maakond seu Pärnumaa Pärno maakund Пярнумаа Pernavia[61] sive Perona[62] sive Pirnavia[63]
Põlvamaa vapp.svg
Polua[64] Põlva maakond seu Põlvamaa Põlva maakund Пылвамаа Polua[65]
Raplamaa vapp.svg
Rapal[66] seu Rapala[67] Rapla maakond seu Raplamaa Rapla maakund Рапламаа Rapal[68] seu Rapala[69]
Laanemaa coatofarms.png
Rotalia[70] seu Maritima[71] Lääne maakond seu Läänemaa Lääne maakund Ляэнемаа Hapsalia[72] sive Habsalia[72] seu Hapselia[73]
Tartumaa vapp.svg
Tarbatum[74] seu Dorpatum[75] Tartu maakond seu Tartumaa Tarto maakund Тартумаа Tarbatum[76] seu Dorpatum[77]
Valgamaa vapp.svg
Valga[78] Valga maakond seu Valgamaa Valga maakund Валгамаа Valga[79]
Lääne-Virumaa vapp.svg
Vironia Occidentalis[80] sive Viria Occidentalis[81] seu Wiria Occidentalis[82] vel Virlandia Occidentalis[83] Lääne-Viru maakond seu Lääne-Virumaa Õdagu-Viro maakund Ляэне-Вирумаа Tarvanpea[84] seu Wesenberga[85]
Ida-Virumaa vapp.svg
Vironia Orientalis[86] sive Viria Orientalis[87] seu Wiria Orientalis[88] vel Virlandia Orientalis[89] Ida-Viru seu Ida-Virumaa Hummogu-Viro maakund И́да-Ви́румаа Gewi[90] seu Iewi[91]
Vorumaa coatofarms.png
Voru Võrumaa seu Võru maakond Võro maakund Вырумаа Voru

Municipia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Municipia Estoniae

Municipia (Estonice; omavalitsused, sing. omavalitsus) divisa sunt in Estonia in ruralia et urbana. Per Estonicam historiam, municipiorum divisiones varias mutationes passae sunt. Servitute glebae abrogata saeculo XIX, coloniae rurales formatae sunt, cum propria ordinatione, adoptata in Actis Ordinationis Municipiorum Ruralium (Estonice; vallad, sing. vald). Municipia urbana (Estonice; linnad, sing. linn) in districtus (Estonice; linnaosad, sing. linnaosa) et in urbes divisa sunt. Summatim solum sunt 34 municipia cum urbis iure, ante 193 oppida (pleraque cum numero incolarum minore quam 3 000). Singula Estonica municipia singula consilia legislativa, ab incolis perihodo triennii electa, habent. Municipium organi exsecutivi membra, eligit, incluso municipalis exsecutivi duce, qui eligitur etiam triennii perihodo.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Residentes in Estonia secundum ethnos (2012)[92]
Estones
  
69.8%
Russi
  
24.8%
Ucraini
  
2.0%
Rutheni Albi
  
1.1%
Fenni
  
0.8%
Alii
  
1.6%

Ante Secundum Bellum Mundanum, ethnici Estones 88% incolarum constituebant, dum minoritates reliquas 12% constituebant. Maximus mminoritarius circulus anno 1934 Russi, Germani, Sueci, Lettones, Iudaei, Poloni, Fenni et Ingermanlandienses erant.

Germanobalticorum (Theodisce; Deutsch-Balten seu Baltendeutsche et Estonice; Baltisakslased) numerus e 5,3% (~46 700) anno 1881 ad 1,3% circum annum 1934 deminuit, quod praesertim debitum est emigrationi in Germaniam per generalem russificationem exeunte saeculo XIX et per Estoniae independentiam saeculo XX.

Estoniae populositas inter 1970 et 2009.

Inter 1945 et 1989 ethnicorum Estonum numerus inter incolas residentes intra Estoniae limites in praesenti definitos usque ad 61% deminuit, praecipue propter Sovieticum programma massivam urbanorum industrialium operariorum immigrationem e Russia, Ucraina et Ruthenia Alba promovens et propter emigrationem per bellum ac massivas Iosephi Stalin deportationes suppliciaque. Anno 1989, minoritates amplius tertiam partem incolarum constituebant, quia haud Estonum numerus fere quinquies creverat.

Exeunte decennio 199, Estones suam demographicam mutationem nationalem catastropham percepere. Quod fuit resultatio migratoriorum programatum necessariorum ad Programma Nationalizationis Sovieticum Estoniam russificare intendens, scilicet resultatio administrativae ac militaris haud Estonum immigrationis ex URSS iuxta cum Estonum deportatione in URSS. Per purgas adhuc 110 000 Estones necati aut deportati sunt. Decennio independentiae reconstitutionem sequente, ingens ethnicorum Russorum emigratio et Russicarum stationum militarium remotio anno 1994 ethnicorum Estonum proportionem in Estonia e 61% ad 69% anno 2006 crescere causavere.

Moderna Estonia aeque ethnice heterogenea natio est, sed haec heterogeneitas pleraeque nationis proprietas non est, quia haud Estonici incolae in Estonicorum comitatuum duobus densantur. Quindecim Estonicorum comitatuum tredecim circa 80% ethnice Estonici sunt, inter quos homogeneissimus Daghoa est, ubi Estones 98,4% incolarum constituunt. In Harria (incluso capite Castro Danorum) et Vironia Orientali comitatibus, nihilominus, ethnici Estones 60% et 20% incolarum, respective, supplent. Russi 25,6% omnium incolarum supplent sed 36% incolarum in comitatu Harria et 70% incolarum in comitatu Vironia Orientali constituunt.

Antiqua Suecica Archipelagi Estonici Occidentalis (Estonice; Lääne-Eesti saarestik) tabula, ubi Estonosueci residebant.

Autonomiae Culturalis Estonicae lex anno 1925 sancta unica in Europa illo tempore erat. Autonomiae culturales minoritatibus 3 000 incolarum superantibus et cum diuturnis vinculis cum Republica Estonica concedi poterant. Ante occupationem Sovieticam, Germanicae et Iudaicae minoritates consilium culturale eligere consecuti sunt. Lex de Autonomia Culturali Minoritatibus Nationalibus anno 1993 denuo statuta est. Historice, magnae Estonici Boreoccidentalis litoris et insularum partes ab autochthonibus ethnice Estonosuecis (Suecice; estlandssvenskar seu aibofolke et Estonice; rannarootslased seu eestirootslased) incultae sunt.

Plerique Estonosueci 3 800 hominum in Sueciam fugere aut anno 1944 deportati sunt. Recentibus annis Estonosuecorum numerus rursus crevit, anno 2008 paene 500 homines attingens, propter proprietatis reformationes ineunte decennio 200. Anno 2005, Ingriofenni (Finnice; inkeriläiset, Russice; Ингерманландцы et Estonice; Ingerisoomlased), minoritas in Estonia, consilium culturale elegere et autonomiam culturalem accepere. Estonosuecica minoritas itidem autonomiam culturalem anno 2007 recepere.

Religio[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Sancti Olavi (Estonice; Oleviste kirik), altissimum aedificium in toto orbe terrarum inter 1549 et 1625.

Constitutio Estonica libertatem religionis, separationem inter ecclesiam ac civitatem et individualia iura privati credibilis ac religionis praestat. Secundum Institutum Communicationis Dentsū Incorporatum, Estonia una inter nationes minime religiosas in toto orbe terrarum est, cum 75,7% incolarum se irreligiosos esse asciscentium. Eurobarometri scheda interrogatoria anni 2005 solum 16% Estonum Dei credibile profiteri invenit, minimum credibile inter omnes nationes examinatas (in indagatione de Unione Europaea).

Maxima denominatio religiosa in natione erat Lutheranismus Evangelicus, a 109 000 Estonum (seu a 10% incolarum), praecipue ab ethnicis Estonibus, cultus. Qui superatus est a 177 000 incolarum Orientalem Orthodoxum Christianismum sequentium, qui praesertim a Russica minoritate colitur.

Secundum anni 2000 censum, circiter 1 000 asseclarum Tharapitaismi (Estonice; Taarausk) aut Religionis Nativae (Estonice; Maausk) erant. Iudaica communitas aestimatam populositatem circiter 1 900 habet. Propemodum 68 000 hominum se atheos considerant.

Religio Anni 2000 census[93] Anni 2011 census[94]
Numerus  % Numerus  %
Orthodoxi Christiani 143 554 12,80 176 773 16,15
Lutherani Christiani 152 237 13,57 108 513 9,91
Baptistae 6 009 0,54 4 507 0,41
Catholici Romani 5 745 0,51 4 501 0,41
Testes Iehovah 3 823 0,34 3 938 0,36
Antiqui Credentes 2 515 0,22 2 605 0,24
Christianae Liberae Congregationes 223 0,02 2 189 0,20
Credentes Telluris 1 058 0,09 1 925 0,18
Tharapitaistae 1 047 0,10
Pentecostales 2 648 0,24 1 855 0,17
Musulmani 1 387 0,12 1 508 0,14
Adventistae 1 561 0,14 1 194 0,11
Buddhistae 622 0,06 1 145 0,10
Methodistae 1 455 0,13 1 098 0,10
Alia religio 4 995 0,45 8 074 0,74
Irreligiosi 450 458 40,16 592 588 54,14
Non declarantes 343 292 30,61 181 104 16,55
Summa1 1 121 582 100,00 1 094 564 100,00
1Populositas, homines 15 annos nati et seniores.

Natio a Equitibus Teutonicis saeculo XIII Christianizata est. Per Reformationem, Protestantismus extensus est et Ecclesia Lutherana officialiter in Estonia anno 1686 statuta est. Multi Estones se specialiter religiosos non esse asseverant, quia religio per saeculum XIX cum Germanicā feudali regulā consociata est. Historice fuit alia minoritaria religio, Russici Antiqui Credentes, prope Lacus Peipi aream in comitatu Tarbato.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Quattuor distinctae litterae in alphabeto Estonico.

Lingua officialis, Estonica, ad Finnicum linguarum Uralicarum ramum pertinet. Lingua Estonica arcte conexa est linguae Finnicae, in usu ultra Sinum Finnicum, et est una inter paucas Europaeas linguas quae Indoeuropaeam originem non habet. Praeter aliquas coincidentias in vocabulario propter mutuationes, in eo quod ad originem attinet, linguae Estonica et Finnica non conexae sunt proximis geographicis vicinis, linguis Suecicae, Lettonicae et Russicae, quae aliae linguae Indoeuropaeae sunt.

Quamquam lingua Estonica et linguae Germanicae e dissimillimis originibus ortae sunt, multa similia vocabula Estonice et Theodice identificari possunt, verbi gratia. Quod debetur ante omnia facto ut lingua Estonica paene tertiam sui vocabularii partem a linguis Germanicis mutuata sit, praecipue a lingua Saxonica Inferiori (Theodisca Inferiori Media) per Germanici dominii perihodon, et a Theodisca Alta (etiam a Theodisca normata. A Saxonica Inferiori et a Theodisca Alta mutuationum percentatio inter 22 et 25 per centum aestimari possunt, cum Saxonica Inferiori circa 15 per centum constituente.

Linguae Russicae distributio in Estonia secundum data ex Estonico anni 2000 censu.

Lingua Russica adhuc in usu est velut lingua secundaria ethnicis Estonibus inter 40 et 70 annos natis, quia lingua Russica lingua haud officialis Rei Publicae Sovieticae Socialisticae Estonicae e 1944 ad 1991 erat et velut obligatoria secunda lingua per Sovieticam perihodon docebatur. Anno 1998 plerique primae ac secundae stirpis industriales immigrantes ex antiqua Unione Sovietica (praesertim e Russica Sovietica Foederativa Socialistica Re Publica) Estonice non loquuntur. Nihilominus, anno 2010, 64,1% haud ethnicorum Estonum Estonice loquuntur.

Hi ultimi, plerique Russophoni ethnici allophyli, praesertim caput Castrum Danorum et industriales urbanas Vironiae Orientalis areas habitant. In parva paroecia Nuckoe[95] (Estonice; Noarootsi vald et Suecice; Nuckö kommun) in Rotalia sunt 22 villagia cum bilinguibus Suecicis et Estonicis nominibus.

Communissimae linguae peregrinae ab Estonibus studentibus disciturae lingua Anglica, lingua Russica et lingua Francica sunt. Inter alias populares linguas Finnica, Hispanica et Suecica sunt.

Societas[recensere | fontem recensere]

Estonica societas considerabiles mutationes per ultimos annos viginti passa est, inter quas notissimae sunt crescens stratificationis gradus et familiaris reditus distributio. Coefficiens Gini constanter maior quam Unionis Europaeae media (31 anno 2009) fuit, quamquam clare cecidit. Perscriptus inopiae operarum index Ianuario 2012 7,7% erat.

Moderna Estonia multinationalis natio est ubi 109 linguarum in usu sunt, secundum censum anni 2000. 67,3% Estonum civium Estonice velut linguā nativā, 29,7% Russice et 3% aliis linguis loquuntur. Die 2 Iulii 2010, 84,1% Estonicorum residentium Estonici cives, 8,6% cives aliarum nationum et 7,3% "cives cum indeterminato municipatu" sunt. Ex 1992, fere 140 000 hominum Estonicum municipatum acquisivere, cum naturalizationis probationes sustinuissent.

Ethnica distributio in Estonia multo homogenea est, ubi plerisque comitatibus magis quam 90% hominum ethnice Estones sunt. Quod magnis centris urbanis sicut Castro Danorum opponitur, ubi Estones 60% incolarum constituunt et reliqui praesertim a Russis ac aliis Slavicis incolis componuntur, qui in Estoniam per Sovieticam perihodon venere.

Secundum schedas interrogatorias, solum 5% Russicae communitatis ad Russiam proximo futuro redire consideravere. Estonici Russi suam propriam identitatem evolvere -magis quam dimidia respondentium quantitas Estonico Russos notabiliter a Russis in Russia differre agnovit. Resultationibus collatis cum anni 2000 scheda, tunc Russorum affectus de futuro multo positivior est.

Urbes Estoniae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Index urbium Estoniae et Comitatus Estoniae

Castrum Danorum caput et maxima urbs in Estonia est. In Septemtrionali Estoniae litore iuxta Sinum Finnnicum iacet. Sunt 33 urbes et aliquae oppida paroecialia in natione. Summatim, 47 urbes aut oppida (Estonice; linna, singulari linn) sunt. Amplius 70% incolarum urbes aut oppida habitant. Viginti maximae urbes aut oppida in inferiori tabula sunt:

Positio Urbs Comitatus Incolae Photographema
1 Castrum Danorum Harria 431 021
2 Tarbatum Tarbatum 97 117
3 Narva Vironia Orientalis 58 663
4 Pernavia Pernavia 41 528
5 Odre-Ieruius Vironia Orientalis 37 201
6 Fellinum Fellinum 17 292
7 Martaekilae Harria 16 512
8 Wesenberga Vironia Occidentalis 15 264
9 Collis Pontis Vironia Orientalis 14 252
10 Arx Aquilae Osilia 13 166
11 Voru Voru 12 667
12 Valga Valga 12 261
13 Gewi Vironia Orientalis 10 775
14 Hapsalia Vironia Occidentalis 10,251
15 Keikael Harria 9 763
16 Albus Lapis Iervia 8 228
17 Taps Vironia Occidentalis 5 896
18 Polua Polua 5 767
19 Oleum Saxi Vironia Orientalis 5 634
20 Elva Tarbatum 5 607


Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Campus diaconiarum in sovietica aera fere non erat sed incredibile et rapidum incrementum ineunte decennio 200 obtinuit.

Natio se euroni anno 2007 iungere conata est, sed propter magnam inflationem reiecta est, solum autem in eo officialiter adoptando Kalendis Ianuariis 2011 bene succedens.

Estonicus PDG deminutionem annis 2008 (-5,1%) et 2009 (-13,9%) passus est, sed rursus anno 2010 crevit, inflatione, lacuna aerarii et debito publico temperatis.

Cognomen "tigris Balticus" provenit ut transiverit ex oeconomia centralizata in oeconomiam mercatus cum characteribus velut peregrina collocatione pecuniae, crediti ac consumptionis intestinae incremento, praeter vile opus ac industrialem pauci valoris additi productionem.

Estonicus PDG, anno 2006, 26,85 milliardorum dollariorum fuit, cum incremento 11,4% respectu anno 2005. Potestas acquirendi per capita 20 300 dollariorum Statunitensium et inopiae operarum gradus solum 4,5% est. Ependyseōs gradus 32,4% PDG attingit et debitum publicum 3,6% PDG non superat.

Praecipua agraria producta patatae, vegetabilia, pisces et lac sunt. Inter Estonicae industriae campos, quae 8% anno 2006 crevit, praecipui ingeniaria, electronica, lignum ac derivata, industria textilis, informationis technologia et telecommunicatio sunt.

Exportatio

Estonia duas tertias partes omnium quae producit exportat, inter quas una tertia pars solum diaconiae, praecipue periegesis, sunt. Anno 2006, Estonicae exportationes 9,68 milliarda dollariorum addidere, dum praecipua exportata producta et praecipuae nationes sociae sunt sequentia:

Pracipuae nationes commerciales sociae Estoniae[96]
Exportatio
Natio Praecipua exportata producta
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Finnia Machinae et instrumenta (47%); Lignum rude; charta et supellectiles (18%); Industriae electricae producta (11%).
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Suecia Machinae et instrumenta (36%); Lignum rude, charta et supellectiles (21%); Industriae electricae producta (13%), Vehicula (11%).
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Germania Machinae et instrumenta (38%); Lignum rude, charta et supellectiles (30%); Cibaria (8%)
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Lettonia Vehicula; Chemica; Metalla; Machinae et instrumenta.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Lituania Cibaria; Vehicula; Chemica; Metalla; Machinae et instrumenta.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Russia Machinae et instrumenta; Cibaria; Vehicula.
Importatio

Est magna importatorum varietas: machinae ac instrumenta, fomes, metalla, lignum, vestimenta, alimenta, instrumenta electronica, ista tria ultima in Estonia paene non producuntur, sunt igitur praecipua importationis producta.

Pleraque importata ex Unione Europaea veniunt, praesertim e Finnia (19,7%), propter magnum Finnicarum societatum Estonicis in terris sitarum numerum. Inter praecipuas socias nationes sunt etiam Germania (13,9%) et Suecia (8,9%). E Russia (9,2%) et Media Asia (9,2%), quoque ponderis sociae, ferriviaria supplementa, fomes et xylinon veniunt.

Sed sunt aliae duae nationes Balticae quae pleraque importata producta Estoniae praebent. Lituania (6%) fomitem, chemica et cibaria (incluso tabaco) praebet. E Lettonia (4,7%) ingeniaria producta, chemica et industriae alimentariae instrumenta veniunt.

Inter importata producta, quae 12,03 milliarda dollariorum anno 2006 addidere et sic lacunam 1,9 milliardorum dollariorum in examinatione redditus genuit, pleraque machinae ac instrumenta (33%), producta chemica (11%), textilia (10,3%), alimenta (9,4%) et ferriviaria supplementa (8,9%) sunt.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Flag of Europe waving.svg
Porta Unionis
Europaeae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Diccionario Auxiliar Español-Latino ab Iosepho Ioanne del Col
  2. Diccionario Auxiliar Español-Latino ab Iosepho Ioanne del Col
  3. Lexicon Universale Hofmann
  4. http://www.en.wikipedia.org/wiki/Tallinn
  5. 5.0 5.1 5.2 5.3 http://mmh.cz/lingua/lamj_la
  6. Diccionario Auxiliar Español-Latino ab Iosepho Ioanne del Col
  7. Diccionario Auxiliar Español-Latino ab Iosepho Ioanne del Col
  8. Diccionario Auxiliar Español-Latino ab Iosepho Ioanne del Col
  9. Diccionario Auxiliar Español-Latino ab Iosepho Ioanne del Col
  10. Baltisches historisches Ortslexikon: Estland
  11. Vicipaedia Theodisca
  12. Vicipaedia Anglica
  13. Vicipaedia Anglica
  14. Lexicon Universale Hofmann
  15. Vicipaedia Anglica
  16. Vicipaedia Anglica
  17. Vicipaedia Anglica
  18. Vicipaedia Anglica
  19. Vicipaedia Anglica
  20. Vicipaedia Anglica
  21. Vicipaedia Estonica
  22. Historia Diplomatica Friderica Secundi
  23. Vicipaedia Lettonica
  24. [:et:Eesti esiajalugu#.C3.9Chiskondlik kord|Vicipedia Estonica]]
  25. Heinrici Chronicon Lyvoniae
  26. Vicipaedia Anglica
  27. Lexicon Universale Hofmann
  28. Lexicon Universale Hofmann
  29. Lexicon Universale Hofmann
  30. Lexicon Universale Hofmann
  31. M. Zeiller, Regnorum Sueciae, Gothiae ... descriptio nova
  32. Baltisches historisches Ortslexikon: Estland
  33. M. Zeiller, Regnorum Sueciae, Gothiae ... descriptio nova
  34. Tabula Ducatuum Livoniae et Curlandiae a F. de Witt
  35. Vicipaedia Anglica
  36. Lexicon Universale Hofmann
  37. Lexicon Universale Hofmann
  38. Kärdla ümbruse kohanimedest
  39. Kärdla ümbruse kohanimedest
  40. Lexicon Universale Hofmann
  41. [http://mmh.cz/lingua/lamj_la Lexicum nominum geographicorum latinorum]
  42. Lexicon Universale Hofmann
  43. [http://mmh.cz/lingua/lamj_la Lexicum nominum geographicorum latinorum]
  44. Vide paginam Anglicam
  45. Lexicum nominum geographicorum latinorum
  46. Lexicon Universale Hofmann
  47. http://www.en.wikipedia.org/wiki/Tallinn
  48. Vicipaedia Anglica
  49. Vicipaedia Anglica
  50. Lexicon Universale Hofmann
  51. Vicipaedia Anglica
  52. Vicipaedia Anglica
  53. Lexicon Universale Hofmann
  54. Lexicon Universale Hofmann
  55. Vicipaedia Anglica
  56. Vicipaedia Anglica
  57. Lexicon Universale Hofmann
  58. Lexicon Universale Hofmann
  59. Vicipaedia Estonica
  60. Lexicon Universale Hofmann
  61. Lexicon Universale Hofmann
  62. Vicipaedia Estonica
  63. Lexicon Universale Hofmann
  64. Ducatuum Livoniae et Curlandiae Nova Tabula
  65. Ducatuum Livoniae et Curlandiae Nova Tabula
  66. Vicipaedia Theosdisca
  67. Vicipaedia Estonica
  68. Vicipaedia Theosdisca
  69. Vicipaedia Estonica
  70. Vicipaedia Anglica
  71. Vicipaedia Anglica
  72. 72.0 72.1 Regnorum Sueciae, Gothiae... nova descriptio
  73. Lexicum nominum geographicorum latinorum
  74. Vide paginam Anglicam de Ecclesia Tarbatensi
  75. Regnorum Sueciae, Gothiae ... descriptio nova
  76. Vide paginam Anglicam de Ecclesia Tarbatensi
  77. Regnorum Sueciae, Gothiae ... descriptio nova
  78. Vicipaedia Anglica
  79. Vicipaedia Anglica
  80. Lexicum nominum geographicorum latinorum
  81. Regnorum Sueciae, Gothiae... nova descriptio
  82. ibidem
  83. ibid.
  84. Vicipaedia Estonica
  85. Regnorum Sueciae, Gothiae ... descriptio nova
  86. Lexicum nominum geographicorum latinorum
  87. Regnorum Sueciae, Gothiae... nova descriptio
  88. ibidem
  89. ibid.
  90. Vicipaedia Anglica
  91. Vicipaedia Anglica
  92. "Population by ethnic nationality, 1 January, year". stat.ee. Statistics Estonia 
  93. "PC231: POPULATION BY RELIGIOUS AFFILIATION AND ETHNIC NATIONALITY". Statistics Estonia. 31 March 2000 
  94. "PC0454: AT LEAST 15-YEAR-OLD PERSONS BY RELIGION, SEX, AGE GROUP, ETHNIC NATIONALITY AND COUNTY, 31 DECEMBER 2011". Statistics Estonia. 31 December 2011 
  95. Vicipaedia Anglica
  96. Estonica - Oeconomia: Commercium Externum

Roman numeral 10000 CC DD.svg