Mercatus (oeconomia)

E Vicipaedia

Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR

Vide etiam paginam discretivam: Mercatus

Unam legis e paginis de
disserentibus

Consuetudines regiminum
Nundinae ad poma et holera venum danda Bonnae in Germania.
Wet market (mercatus humidus) Singapurae.

Mercatus proprie est mercandi actus (Graece ἐμπόρευμα); translate ponitur pro emporio, seu loco, ad quem mercatores emendi vendendique gratia conveniunt; atque adeo pro nundinis, quibus mercatores congregantur ad emendum et vendendum[1].

Mercatura autem est negotiatio, ars seu actus mercandi (Graece ἐμπορική)[2].

De definitione[recensere | fontem recensere]

Quando non omnis fert omnia tellus, homines inter se bona sua communicant; quae uno in loco superfluunt, transmittendo alio; quae deficiunt, asciscendo et importando aliunde, etiam longinque ex oris transmarinis; cui negotiationi nomen est mercaturae, occupatae circa invectionem rerum et evectionem (Anglice import and export), suo ac rei publicae bono.

Invehenda sunt ope vecturae et naviculariae, necessaria, quae domi desiderantur, ut defectus sartiatur; quaeque supersunt, evehenda, ne sine usu pereant. Haec est summa ratio mercimoniorum, exercenda facillime in locis opportunis, puta maritimis aut ad fluvios navigabiles, sitis; ubi merces consarcinatae, et cistae segestribus involutae, vectoriis imponuntur navigiis, et exonerantur.

Diuturnus mos fuit, merces ipsas permutare mercibus, quae submutationes nec dum omnino usurpare desitae; postea dependebatur infectum aes (argentum, aurum) secundum indicta et taxata pretia rerum; tandem reperta est moneta, hoc est, aes signatum charactere valoris, quo facilius per manus ementium et vendentium transiret tum indicatio pretii et licitatio; inde nominis et aeris alieni contractio ac solutio; nunc etiam, via valde compendiaria, pecunia curatur, mittitur, permutatur collybo, seu per collybum, aut nummariam tesseram, vulgo cambium.

Mercatorum genera[recensere | fontem recensere]

Mercatores seu negotiatores maioris nominis (Apuleio magnarii) venundandas mittunt merces ad celebria emporia; sed institores, tabernarii, nundinatores, propolae (qui merces propalam seu de palo pendentes habent, Plaut.). At scrutarii, frivolarii circumsitant oppidatim, inque anniversariis nundinis, aut hebdomadariis mercatibus, venum promunt et exponunt sua, sub cadurcis (velamentis crassis) aut in tabernis et tabernaculis; venditaque involvunt cucullis, divenduntque (distrahunt Suet.) vicatim, angulatim, domesticatim.

Auctio, seu venditio sub hasta[recensere | fontem recensere]

Genus venditionis est, cum res veneunt auctione (sectione, seu sub hasta), ubi venditor ostentat rem promercalem, circumversando eam turbae circumsistenti, et indicat, quanti liceat (facit pretium, aestimationem constituit, statuit); tum aliquis emptorum licetur, aut licitatur (olim empturus tollebat digitum), alius licetur contra pretium augendo, donec res addicatur pollicenti plurimum. Fit etiam, ut quis intercedat ementi, aut apponatur licitator. Proxeneta seu pararius, conciliator est emptionis; Proxeneticon, ejus merces.

Debita[recensere | fontem recensere]

Emaces quidam empturiunt magis, quam emunt, leviter ab emptione resilientes, abeuntes, discedentes. Vendaces, loquaciores impendio, cupiunt protrudere merces suas. Quaedam solvuntur mercatori praesentanea pecunia; alia creduntur, et referuntur in libros rationarios, seu in codicem, aut breviarium seu diarium nominum, sive debitorum; quorum nominum alia sunt expedita et bona; alia impedita et mala, dum aere laborantes alieno, emunt tamen, et versuras faciunt; et quando unum expungunt nomen, decem aliorum superest reliquatio; quae tametsi sint confessa, sunt tamen parum idonea, et paria solvendo, ideoque manent insoluta; quibus non expunctis, fit, ut concidat fides. Sed et ipsi mercatores conturbant et decoquunt, hoc est, fortunis suis evertuntur, et mercaturam deserunt, coguntur foro cedere, dum fidem creditoribus fallunt; unde dicuntur conturbatores, decoctores, desertores fidei; quandoque vero rediguntur ad incitas nulla sua culpa, sed infortunio.

Fraudes vendentium[recensere | fontem recensere]

Cum vero non raro interveniant fraudes, oportet esse cautum in mercando; quippe rari vendentium, contenti lucello aut quaesticulo, nimium quaestum seu lucrum quaerunt, venundantes magni, quod emerant vili (quamquam est pretium triplex, summum, medium, infimum), eiurant etiam tantidem constare. Aut impostor merces supponit, obtrudit, extrudit invendibiles, vetustas, obsoletas, vitiatas, situ corruptas pro recentibus; aut adhibet mensuras fallaces et cetera. Quaedam exponuntur venum, in speciem pretii dumtaxat fabrefacta; non in valorem rei bonae, aut in usum durabilem. Est vero pretium iustum, duplex; unum quod a potestate publica ad bonum commune est taxatum, diciturque legitimum; alterum communi hominum aestimatione determinatum, et appellatur vulgare; quod diximus esse summum, medium, infimum. Quidm commercantium nimis restricte et parce premunt venditorem.

Monopolae, propolae[recensere | fontem recensere]

Caritas annonae ingravescit (auget vel augetur) subinde, aut remittit (laxat aut laxatur), convalescit, pro rerum abundantia vel penuria; rarum enim est carum, et carum rarum; saepe tamen monopolae, propolae, dardanarii in culpa sunt, qui quae pretio imminuto praemercantur, postea pro lubitu taxant; adeoque communitatem vexant, annonam flagellant, comprimunt, excandefaciunt; quare monopolia non sunt permittenda.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. sub voce mercatus, Forcellini
  2. sub voce mercatura, Forcellini

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Michael Pexenfelder S. J., Apparatus eruditionis tam rerum quam verborum per omnes artes et scientias, III, Valentiae, apud Benedictum Monfort, 1798

Nexus interni