Carolus Magnus

E Vicipaedia

Carolus Magnus
Carolus Magnus
Carolus Magnus cum filio suo maiore natu Pippino
Natus circa anno 745
Herstali
Obiit 28 Ianuarii 814
Aquisgrani

Carolus Magnus, vel Karolus (742814), fuit rex Francorum (771814) et Langobardorum (774814) et denique imperator Romanorum (800814) titulo "Carolus Serenissimus Augustus a Deo coronatus, magnus pacificus imperator, qui et per misericordiam Dei rex Francorum et Longobardorum."[1]

Monogramma imperatoris Caroli Magni

Index

[recensere] Vita

Carolus natus est Herstali scilicet die 2 Aprilis 742,[2] filius Peppini Iunioris ("Brevis") et Bertradae Laonis. Eginhardus scripsit Carolum hominem fuisse cui corpus bene constitutum erat.

Anno 773, Caroli auxilio a papa Hadriano I petito contra Langobardos, qui terris Civitatis Ecclesiae minati sunt, Carolus regem Langobardorum Desiderium profligavit et Papiam, caput eius regni, cepit.

Postea gentes Saxones quae a Francorum dominio defecerant domuit.

Anno 797, Irenia Atheniensis filium suum Constantinum VI Imperatorem Romanum Orientalem deposuit et se imperatrix fecit. Papa Leo III recusavit Ireniam imperatricem Imperii Romani Orientalis recognoscere. Ergo die 25 Decembris 800, papa Leo III Caroli Magni capiti coronam imperialem imposuit. Carolus Aquisgrani obiit die 28 Ianuarii 814.

Corpore fuit amplo atque robusto, statura eminenti, quae tamen iustam non excederet - nam septem suorum pedum proceritatem eius constat habuisse mensuram -, apice capitis rotundo, oculis praegrandibus ac vegetis, naso paululum mediocritatem excedenti, canitie pulchra, facie laeta et hilari. Unde formae auctoritas ac dignitas tam stanti quam sedenti plurima adquirebatur; quamquam cervix obesa et brevior venterque proiectior videretur, tamen haec ceterorum membrorum celabat aequalitas. Incessu firmo totaque corporis habitudine virili; voce clara quidem, sed quae minus corporis formae conveniret

Eginhardi Vita Karoli, caput 22

[recensere] Familia

Prima Caroli Magni uxor fuit Desiderata, filia Desiderii regis Langobardorum.

[recensere] Fortuna

Anno 1165 antipapa Paschalis III Carolum Magnum sanctum fecit, sed anno 1179 Concilium Lateranense Tertium omnia decreta antipapae Paschalis III nulla declaravit.

[recensere] Fontes

Carolus Magnus et Papa Hadrianus I: imago posterioris aetatis

[recensere] Bibliographia

[recensere] Notae

  1. "Karoli ad Fulradum abbatem epistola" (anno 806) bibliotheca Augustana apud www.hs-augsburg.de.
  2. Vel 1 Aprilis 747, vel post 15 Aprilis 747, vel 1 Aprilis 748.

[recensere] Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Magnum spectant.
Vicifons opus nominatum Carolus Magnus habet.

[recensere] Bibliographia

Imperatores Romani Sacri et Reges Romanorum

Carolus MagnusLudovicus PiusLotharius ILudovicus IICarolus CalvusCarolus PinguisGuido SpoletensisLambertus SpoletensisArnulphus CarintiaeLudovicus CaecusBerengarius ForoiuliensisOtto I MagnusOtto IIOtto IIIHenricus IIConradus IIHenricus IIIHenricus IVHenricus VLotharius IIIConradus IIIFridericus I BarbarossaHenricus VIOtto IVFridericus IIHenricus VIIConradus IVGuilielmus ab Hollandia • (Alphonsus Castellae) • Ricardus a CornwalliRudolphus IAdolphus a NassauAlbertus IHenricus VII a LuxemburgioLudovicus IV BavaricusCarolus IVVenceslaus a LuxemburgioRupertus Comes PalatinusIodocus a MoraviaSigismundus a LuxemburgioAlbertus IIFridericus IIIMaximilianus ICarolus VFerdinandus IMaximilianus IIRudolphus IIMatthiasFerdinandus IIFerdinandus IIIFerdinandus IVLeopoldus IIosephus ICarolus VICarolus VII AlbertusFranciscus I StephanusIosephus IILeopoldus IIFranciscus II

Instrumenta personalia