Modus horologicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cursus modo horologico signatus.
Cursus modo contrahorologico signatus.

Motus circularis in duobus cursibus fieri potest: modus horologicus eundem cursum manibus horologicis sequitur: a summa parte, tum deorsum et ad sinistram, deinde rursum ad culmen transiens. Sensu mathematico, circulus in plano Cartesiano positivo ab aequationibus x = sin t et y = cos t parametrice definitus modo horologico designatur ut t augetur. Oppositus rotationis vel revolutionis sensus est modus contrahorologicus vel antihorologicus.

Nomina horologicus et contrahorologicus ad motum circularem adhiberi possunt solum cum denotatur latus plani rotationis ex quo motus observatur. Exempli gratia, quotidiana Telluris rotatio modo contrahorologico solum a loco super Polum Septentrionalem, et modo horologico solum a loco super Polum Australem videtur.

In hominibus[recensere | fontem recensere]

Plurimi homines qui manu sinistra pro dextra utuntur circulos modo horologico describere et in aedificiis modo horologico circumagere, atque plurimi homines qui manu dextra utuntur circulos modo contrahorologico et in aedificiis modo contrahorologico circumagere solent. Psychologi putant hoc morem a regnante cerebri hemisphaerio effici.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Theodore H. Blau, The torque test: A measurement of cerebral dominance (American Psychological Association, 1974).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]