Ucraina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Україна - Ucraina
Vexillum Ucrainae Signum Ucrainae
(Vexillum) (Insigne)
Sententia nationalis:
Воля, злагода, добро
(Volja, zlahoda, dobro)
"Libertas, Concordia, Bonitas"
Situs Ucrainae in Europa
Lingua publica Lingua Ucrainica
Caput Kiovia
Praeses Petrus Porošenko
Minister primus Arsenius Jacenjuk
Area 603 628 km²
Numerus incolarum
- Spissitudo incolarum
45 495 252 (2013, aest.)
- 80 / km²
Independentia 24 Augusti 1991
Moneta Hryvnia (UAH)
Zona Horaria UTC +2
Hymnus Nationalis Ще не вмерла Україна (Nondum mortua est Ucraina)
Interretis abbreviatio .ua, .укр
Praefixum telephonicum 380

Ucraina[1] (Ucrainice Україна, tr. Ukrajina) vel Ucrania[2] est civitas sui iuris in Europa Orientali sita. A Russia in oriente et boreoriente, Ruthenia Alba in boreoccidente, Polonia, Slovacia, et Hungaria in occidente, Romania et Respublica Moldavica in meridioccidente, et Ponto Euxino et Palude Maeotis in meridie et meridioriente circumventa est. Area geographica est 603 628 chiliometra quadrata, secunda civitas confinis in continente Europaea, post Foederationem Russicam.[3][4][5] Caput est Kiovia. Lingua publica est lingua Ucrainica.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Antiqua Ucrainae terra nomine Latino classico Sarmatia ac etiam ex parte Scythia cognita est. Saeculis mediaevalibus nomina Russia, Ruthenia, et Roxolania, ipso vulgo Rus' (Русь), ut designationes terrae Slavorum orientalium (i.e. territoriorum Ucrainae, Rutheniae Albae, et partis Russiae Europaeae nostri temporis) introducta sunt, et sensu stricto saepe denotationes solum terrarum Ducatuum Kioviensis, Czernihoviensis, et Haliciae Volhyniaeque (i.e. territorii, nunc ad Ucrainam pertinentis), cum terrae Rutheniae Albae in Lituania et ducatus Ruthenici partium aquilonis in Moscovia comprehenderentur.[6]

Nomen Ucraina ipsum primo commemorata est sub anno 1187 in annalibus Kioviensibus[7] ut appellatio territorii Ducatus Pereaslaviensis (qui cum Kioviensi et Czernihoviensi ad nucleum historicum civitatus Russicae antiquae pertinebat). Eodem nomine in annalibus Russicis (Ruthenicis) sub annis 1189, 1213, 1280, et 1282[7], Haliciam, Volhyniam occidentalem, Chelmiam, et Podlachiam significans. In annalibus ac litteribus publicis Polonicis et Lituanicis saeculorum quattuordecimiseptindecimi, nomine Ucraina sensu latiore terrae Ruthenicae Haliciae, Volhyniae, Kioviae, Podoliae, et Braczlaviae, sensu limito sane territorium ad fluxum medium Danapris dicebantur.[6] Eadem significatio huius nominis etiam a medio saeculi septindecimi, post creationem civitatis Cosacicae Exercitus Zaporoviensis conservabatur. Postquam illa ad regnum Russicum Moscoviensem, dein Imperium Russicum adiuncta fuit, appellatio Ucraina conecta est cum regione prope Danaprim, nomine Russia Minore[8] et Parva[9] (confer Russia Magna et Maior[9]) ut synonymum habens, etiam ut denotatio terrarum prope Charcoviam erat in usu. In Lexico Universali Ioannis Hofmanni, anno 1698 edito, Ucraina descripta est provincia Poloniae ("Vocatur aliter Volhinia inferior seu Palatinatus Kioviensis, ab eius urbe primaria Kiovia, & Braczlaviensis"[10]) et Moscoviae.[11] Dimidio secundo saeculi undevicesimi et initio saeculi vicesimi nomen Ucraina significationem suam ut nomen terrae suae, quae olim Ruthenia vocabatur, amplificavit, nomen ipse gentile Russi seu Rutheni (русини, tr. rusyny) gradatim a nomine Ucraini (українці, tr. ukrajinci) substitutum est.[6] Anno 1917, declarata est prima civitas, se 'Ucrainicam' publice vocans (Res Publica Popularis Ucrainica).

Etymologia nominis Ucraina obscura est. Opinione divulgata, significatio historica est 'limes', 'margo', seu 'fines extremi' (concer Russicum окраина, tr. okraina cum hac notione). Exempli gratia, secundum explanationem Lexici Universalis Hofmanni, Ucraina Poloniae "sic dicitur tanquam posita in limite Moscoviae et Tartariae minoris,"[10] Ucraina Moscoviae est "sic dicta quasi limes, quia posita est in limite Tartariae minoris seu Precopensis."[11] Plurimi autem erudi Ucraini nostri temporis opinionem eam tamen negant. Sententia illorum, Ucraina seu vulgo Ukrajina (Україна), est mixtura nominis substantivi krajina (країна) vel kraj (край) 'terra', cum u (у) 'suum' significanti. Ergo, Ucraina vero 'terram suam' ut contrarium 'terrae alienae' denotat.[12]

Historia[recensere | fontem recensere]

Pagina principalis: Historia Ucrainae

Homines primi in terra Ucrainica circa 900–800 milia annorum retrorsum habitabant, cum homines speciei Homo sapiens circa 40–35 milia annorum retro formati sunt. Inter culturas archaeologicas in Ucraina inventas, notandae sunt Trypilliensis (4000–2100 a.C.n.), Jamna (2800–2300 a.C.n.) et Srubna (1700–1300 a.C.n.).

Cum iam in antiquitate in territorio Ucrainae hodiernae regna Scytharum, Sarmatarum, Gothorum, ac gentium aliarum exsistebat, initium verum civitatis et culturae Ucrainicae Russia Kioviensis saeculorum nonitredecimi putatur,[13] e cuius successoribus fuit Regnum Russiae, quod saeculis tredecimo–quattuordecimo in terris Ucrainae occidentalis nostri temporis exsistebat. Postea terrae Ucrainicae comprehensae sunt in Regno Polonico et Magno Ducatu Lituaniae, qui saeculo sedecimo regnum foederale formaverunt.

Formatio civitatis Ucrainicae hodiernae conecta est cum bello annis 16481657 contra regnum Poloniae et Lituaniae a Bohdano Chmielnicio ducto.[14] Belli causa, civitas Cosacorum Zaporoviensium in Ucraina formata est, dein inter Poloniam et Russiam divisa. In Imperio Russico terrae Cosacorum Ucrainensium ad dimidium secundum saeculi duodevicesimi autonomiam certam habebant, quo tempore, post divisiones regni Polono-Lituanici, terrae Ucrainae occidentalis in Imperium Austriacum comprehensae sunt, cum Ucraina media et orientalis vero pars Russiae essent.

Annis 19171918, post res novas Russicas, creatae sunt nonnullae res publicae Ucrainicae, inter quas Res Publica Popularis Ucrainica, Civitas Ucrainica, Res Publica Popularis Ucrainica Occidentalis. Anno 1917 declarata et anno 1919 de facto firmata est Res Publica Sovietica Socialistica Ucrainica, quae maiorem terrarum Ucrainicarum partem comprehendit, et anno 1922 pars Unionis Sovieticae facta est. Ucraina occidentalis, tempore Belli Orbis Terrarum II, pars RSS Ucrainicae facta est, et Crimaea ad eam adiuncta est anno 1954. Unione Sovietica dissoluta, Ucraina anno 1991 res publica sui iuris facta est.

Institutio publica[recensere | fontem recensere]

Ucraina est res publica democratica, cuius constitutio hodierna anno 1996 accepta est. Potestas executiva in Ucraina repraesentata est a Praeside et Grapheo Ministrorum. Institutum legum latoris reipublicae est parlamentum, Concilium Publicum Ucrainae (Верховна Рада України, tr. Verchovna Rada Ukrajiny) vocatur.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Ucraina 24 regiones (in sg., область, tr. oblast’) comprehendit. Kiovia metropolis est urbs dignitatis civitatis. Praeterea, secundum positionem officialem Ucrainae (quae a multis aliis civitatibus mundi sustinetur) partes eius de iure sunt res publica autonoma Crimaea et urbs dignitatis civitatis Sebastopolis (quum terrae illae de facto inclusae sunt in Foederationem Russicam, mense Martio anno 2014).

Geographia[recensere | fontem recensere]

Tabula topographica Ucrainae.

Ucraina in Europa Orientali patet, inter Poloniam, Rutheniam Albam, Russiam, Moldaviam, Romaniam, Hungariam, et Slovaciam sita.

Lacus Synevir est maximus lacus in montibus Carpaticis Ucrainis.

Regiones vastaeque plerumque Ucrainae occupant. 95 % terrae sunt planities. Montes Carpates[15] in occidentali Ucrainae parte siti sunt.

Maria, litora Ucrainae e meridie alluentes, sunt Pontus Euxinus (Mare Nigrum) et Palus Maeotis (Mare Asoviense). Ucraina plus quam 63 milia fluminum rivorumque habet, quorum maxima sunt Danapris (Borysthenes), Danastris (Tyras), Danubius, Pripetius.

Multae urbes in Ucraina sunt, quarum Kiovia, Charcovia et Odessa (statu 2013) plus decies centena milia incolarum habent.

Euroregiones ad quas nonnullae terrae Ucrainicae pertinent sunt Buga, Carpathia, Prut Superior, et Danubius Inferior.

Biodiversitas[recensere | fontem recensere]

Ucrainae sunt permulta species animalium, fungrum, micoorganismorum, et plantarum.

Animalia[recensere | fontem recensere]

Spermophilus suslicus est in steppis Ucrainae orientalis endemicus.
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Index piscium in Ucraina et Indicem piscium Ponti Euxini

Ucraina plerumque dividitur in duas regiones zoologicas, quarum una, in oriente civitatis inventa, in finientibus Europae terris consistit, ubi sunt usitatae silvarum mixtarum species, atque in alia, in Ucraina orientali, species steppas amantes vigent. In silvestribus civitatis regionibus, lynxes, lupi, sus scrofi, martes, et species similes usitate inveniuntur, praecipue in montibus Carpaticis[15], ubi multa mammalia praedatoria habitant, cum variis ursis brunnis. Circa lacus et flumina, castores, lutrinae, mustelaeque Russicae habitant, dum Cuprinidae, Abramis brama, et Siluriformes sunt pisces saepissime inventi. In mediis et orientalibus civitatis regionibus, permulta Rodentia, inter quae Cricetinae et Marmotini, habitant.

Fungi[recensere | fontem recensere]

Plus quam 6600 specierum fungorum, inter quas species lichenata creantes, in Ucraina descriptae sunt,[16][17] sed hic numerus est imperfectus. Vera specierum fungorum in Ucraina summa, inter quas species non iam descriptae, veri simile est multo maior, quia aestimantur solum circa 7 centesimae omnium orbis terrarum fungorum iam inventae esse.[18]

Demographia[recensere | fontem recensere]

Multitudo[recensere | fontem recensere]

Census civium, anno 2001 perfectus, 48 457 milia incolarum in Ucraina notavit.[19] Anno 2013 tamen aestimantur 45 495 252 hominum Ucrainam incolere.[20] (locus tricensimus in mundo). E censu anni 2001, 32.5 milia (67.2%) incolarum Ucrainae in urbibus habitant, et numerus mulierum (53.7%) maior est quam numerus virorum (46.3%).

Gentes[recensere | fontem recensere]

Secundum censum anni 2001, maioritas (77.8%) civium Ucrainae sunt gente Ucraini, gentes minores autem sunt Russi (17.3%), Rutheni Albi (0.6%), Moldaviani (0.5%), Tatari Crimenses (0.5%), Bulgari (0.4%), Hungari (0.3%), Dacoromani (0.3%), Poloni (0.3%), Iudaei (0.2%), Armeni (0.2%), Graeci (0.2%), Tatari (0.2%).[21]

Linguae[recensere | fontem recensere]

Constitutio Ucrainae linguam Ucrainicam ut publicam civitatis linguam statuit, adiumentum ei suppenditans. Possibilitas usus liberi et protectio linguae Russicae et aliarum linguarum gentium minorium etiam declaratae sunt in Constitutione Ucrainica .[22] Secundum censum anni 2001, Ucrainica est lingua natalis pro 67,5 %, Russica vero pro 29,6 % populationis Ucrainae.[23]. Illic circa 53 % civium Ucrainae Ucrainice et 45 % Russice inter se communicant.[24] Lingua Ucrainica in occidente, medio et oriente septentrionali Ucrainae praevalet, Russica tamen in oriente meridiano et meridie (e.g., in Crimaea) huius terrae dominatur.[25]

Religio[recensere | fontem recensere]

Ecclesia cathedralis Sanctae Sophiae Kioviae in urbe.

Ucraina est terra publice saecularis, ubi constitutio libertatem sentiendi declarat.

Principalis religio in Ucraina est Christiana Orthodoxa, hodie ibi divisa inter ecclesias tres: Ecclesia Orthodoxa Ucrainica Patriarchatus Moscuensis, Ecclesia Orthodoxa Ucrainica Patriarchatus Kioviensis, et Ecclesia Orthodoxa Autocephalis Ucrainica. Locum secundum numero secutorum suorum Ecclesia Graeco-Catholica Ucrainae tenet. Circa decies centena milia hominum (2.19% omnium) in Ucraina sunt Catholici (ut plurimum, Poloni et Hungari gente).[26] Protestantes Ucrainici totinem numerant. Praeterea, circiter 500 milia Musulmanorum in Ucraina colunt, quarum fere 250 milia sunt Tatari Crimenses.[27]

Cultura[recensere | fontem recensere]

Cultura Ucrainae origine sua conecta est cum cultura Ruthenica antiqua, ubi saeculo decimo sumptio religionis Christianae accidit, quae momentum magni valoris in evolutione culturae fuit. Quia terrae Ucrainicae in regna alia comprehendebatur, homines nobiles Ucraini a saeculo sexto decimo culturam Polonicam, a saeculo duodevicesimo vero Russicam large acceperunt. Idcirco fundamenta culturae Ucrainicae propriae cultura populi rustici (agricolarum, cosacorum, fabrorum) facta sunt.

Ex hominibus Ucrainicis in cultura emeritis sunt, inter quos Gregorius Skovoroda, philosophus, scriptor, musicus; Ioannes Kotljarevs'kyj poeta dramaticus; Nicolaus Gogol, scriptor; Tarasius Ševčenko, poeta et pictor; Nicolaus Kostomarov historicus et scriptor; Alexander Potebnja, philologus et philosophus; Elias Repin, pictor; scriptores Ioannes Franko et Michael Kocjubyns'kyj; poetria Lesja Ukrajinka; Vladimirus Vernadskij, rerum naturae investigator et philosophus; Ioannes Poddubnyj, athleta; Antonius Makarenko et Basilius Suchomlyns'kyj, paedagogi ac scriptores; Georgius Kondratjuk et Sergius Korolëv, eruditi ac inventores; Alexander Dovženko, Alexander Ptuško et Sergius Bondarčuk, moderatores cinematographici; Ioannes Kozlovs'kyj et Demetrius Hnatjuk cantores. Sed idcirco Ucraina olim parte sua maxima ad Imperium Russicum et dein ad Unionem Sovieticam pertinebat, Ucraini noti (nonnumquam ad Russiam migrantes et opera sua Russice creantes, ut, e.g., Gogol) saepe inter homines claros Russicis seu Sovieticis numerantur.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Ucraina est terra industrialis et agraria. Nonnullas species cibariorum exportat. Industria Ucrainica repraesentatur a constructione machinarum, metallurgia, naphtochemia, etc. Moneta est hryvnja.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus; Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 79
  2. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. Richard Chin, Global Clinical Trials, (Elsevier, 2011, ISBN 0123815371), 345.
  4. Chandler Evans, Future of Google Earth, (BookSurge Publishing, 2008, ISBN 1419689037), 174.
  5. "Basic facts about Ukraine". Ukrainian consul in NY .
  6. 6.0 6.1 6.2 Н. Яковенко, Нарис Історії України з найдавніших часів до кінця XVII, (К., 1997).
  7. 7.0 7.1 «Україна» в Вікіджерелах.
  8. I. G. T. Graesse, F. Benedict, et H. Plechl, Orbis Latinus, 3:538.
  9. 9.0 9.1 I. G. T. Graesse, F. Benedict, et H. Plechl,Orbis Latinus, 3:296.
  10. 10.0 10.1 I.I. Hofmannus, Lexicon universale .... - Leiden, 1698. - tom. 4. – p. 577
  11. 11.0 11.1 I. I. Hofmannus,Lexicon universale (Leiden, 1698), 4:578.
  12. Русанівський, В. М. Українська мова / Енциклопедія «Українська мова» (К., 2000).], Григорій Півторак, Г. «Україна» — це не «окраїна» / Походження українців, росіян, білорусів та їхніх мов.
  13. Яковенко Н. Нарис історії України з найдавніших часів до кінця XVIII ст (Київ: Ґенеза, 1997).
  14. Сисин Ф. Хмельниччина та її роль в утворенні модерної української нації / Український історичний журнал (1995) 4:67–76.
  15. 15.0 15.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books)
  16. D. W. Minter et I. O. Dudka, Fungi of Ukraine: A Preliminary Checklist (CAB International, 1996).
  17. "Cybertruffle's Robigalia: Observations of fungi and their associated organisms". cybertruffle.org.uk .
  18. P. M. Kirk, P. F. Cannon, D. W. Minter, et J. Stalpers, Dictionary of the Fungi, ed. 10a (CABI, 2008).
  19. Перепис населення України 2001 року: офіційний сайт.
  20. Державна служба статистики.
  21. Національний склад населення: [1] Державний комітет статистики.
  22. http://www.rada.gov.ua/konst/CONST1.HTM#r1 Конституція України, Розділ I, Стаття 10
  23. http://2001.ukrcensus.gov.ua/results/general/language/ Мовний склад населення України за даними Всеукраїнського перепису населення 2001 року
  24. Опитування: більшість українців спілкуються вдома українською мовою
  25. Мовний баланс України (Пункт «Мова, якою громадяни спілкуються у родині в залежності від регіону»).
  26. State Department of Ukraine on Religious.
  27. Caught Between East and West, Ukraine Struggles with Its Migration Policy.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Generalia[recensere | fontem recensere]

  • Boeckh, Kathrin, et Ekkehard Völkl. 2007. Ukraine: Von der Roten zur Orangenen Revolution. Regensburg. ISBN 9783791720500.
  • Nachbarn im Osten: Ukraine und Belarus. Bundeszentrale für politische Bildung, 1 Novembris 2006.
  • Rainer Lindner. Das Ende von Orange: Die Ukraine in der Transformationskrise. Studie der Stiftung Wissenschaft und Politik.
  • Landeszentrale für politische Bildung Baden-Württemberg: Nach der „Orangenen Revolution“. (PDF; 1,60 MB). Der Bürger im Staat, 4. 2005. Aufsätze zur Entwicklung von Politik und Wirtschaft in der Ukraine, Russland und Weißrussland.
  • Böhme, Britta. 1999. Grenzland zwischen Mythos und Realität: Real- und Ideengeschichte des ukrainischen Territoriums. Lemberg. ISBN 3931703339.
  • Губарев, В. К. 2008. Історія України: універсальний ілюстрований довідник. Донецьк: БАО.
  • Jobst, Kerstin S. 2010. Geschichte der Ukraine. Ditzingen: Reclam. ISBN 315018729X.
  • Kappeler, Andreas. 1994. Kleine Geschichte der Ukraine. Monaci: Beck. ISBN 3406374492.
  • Khiminets, Pavlo. 2006. Protestantismus in der Ukraine: Rolle und Stellung des Protestantismus im soziokulturellen Kontext der Geschichte der Ukraine. Francofurti: Peter Lang. ISBN 3631557914.
  • Kravchuk, Robert. 2002. Ukrainian Political Economy: The First Ten Years. Novi Eboraci: Palgrave Macmillan.
  • Reder, Christian, et Erich Klein, eds. 2008. Graue Donau, Schwarzes Meer: Wien Sulina Odessa Jalta Istanbul. Recherchen, Gespräche, Essays. Vindobonae et Novi Eboraci: Edition Transfer bei Springer. ISBN 9783211754825.
  • Remer, Claus. 1995. Zum Ukrainebild in Deutschland vom 19. zum 20. Jahrhundert. In Russland & Europa: Historische und kulturelle Aspekte eines Jahrhundertproblems, ed. Erhard Hexelschneider, 225-243. Lipsiae: Jenaer Forum für Bildung und Wissenschaft. ISBN 3929994445.
  • Simon, Gerhard. 2002. Die neue Ukraine. ISBN 341212401X.
  • Timtschenko, Victor. 2009. Ukraine: Einblicke in den neuen Osten Europas. Berolini: Ch. Links Verlag. ISBN 9783861534884.
  • Wilson, Andrew. 2002. The Ukrainians: Unexpected Nation. ISBN 0300093098.
  • Кравчук П. А. 2011. Книга рекордів природи. Луцьк: ПрАТ «Волинська обласна друкарня». ISBN 9789663616421.
  • Леонтьева Г. Г. 2002. Економіка і соціальна географія. Україна: навч. посіб. Суми: Вид-во «Університетська книга».
  • Руденко В. П. 1993. Довідник з географії природно-ресурсного потенціалу України. К.: Вища школа.
  • Рутинський М. 2004. Географія туризму України: навч.-метод. посіб. К.: ЦНЛ.
  • Стехун Л. М. 2000. Україна: короткий географічний огляд. Х.: Ранок.
  • Україна [Образотворчий матеріал] 2007. авт.-упоряд.: В. Томазов, О. Ясь. К.: Мистецтво.
  • Хомяков, В. I., et І. В. Бакум. 2009. Економіка сучасної України: навч. посіб. К.: Кондор.

Historia[recensere | fontem recensere]

  • Boshyk,. Yuri. 1986. Ukraine During World War II: History and Its Aftermath. Canadian Institute of Ukrainian Studies. ISBN 0920862373.
  • Berkhoff, Karel C. 2004. Harvest of Despair: Life and Death in Ukraine Under Nazi Rule. Harvard University Press.
  • Cliff, Tony. 1984. Class Struggle and Women’s Liberation. Bookmarks. ISBN 0906224128.
  • Gross, Jan T. 1988. Revolution from Abroad: The Soviet Conquest of Poland's Western Ukraine and Western Belorussia.
  • Hrushevsky, Michael. 1986. A History of Ukraine.
  • Kohut, Zenon E., Bohdan Y. Nebesio, et Myroslav Yurkevich. 2005. Historical Dictionary of Ukraine. Scarecrow Press.
  • Luckyj, George S. 1996. Towards an Intellectual History of Ukraine: An Anthology of Ukrainian Thought from 1710 to 1995.
  • Lower, Wendy. 2005. Nazi Empire-Building and the Holocaust in Ukraine. University of North Carolina Press.
  • Magocsi, Paul Robert. 1996. A History of Ukraine. University of Toronto Press. ISBN 0802078206.
  • Overy, Richard. 2004. The Dictators. W. W. Norton & Company. ISBN 0393020304.
  • Piotrowski Tadeusz. 1998. Poland's Holocaust: Ethnic Strife, Collaboration with Occupying Forces and Genocide in the Second Republic, 1918–1947. McFarland & Company. ISBN 0786403713.
  • Redlich, Shimon. 2002. Together and Apart in Brzezany: Poles, Jews, and Ukrainians, 1919–1945. Indiana University Press.
  • Reid, Anna. 2003. Borderland: A Journey Through the History of Ukraine.
  • Roberts, Geoffrey. 2006. Stalin's Wars: From World War to Cold War 1939–1953. Yale University Press. ISBN 0920862373.
  • Subtelny, Orest. 1988. Ukraine: A History. Toronti: University of Toronto Press. ISBN 0802083900.
  • Weiner, Amir. Making Sense of War: The Second World War and the Fate of the Bolshevik Revolution. Princeton University Press. ISBN 0691095434.
  • Zabarko, Boris, ed. 2005. Holocaust in the Ukraine. Mitchell Vallentine & Co.
  • Ілюстрована енциклопедія історії України : в 3-х т. — Вид. перероб., доп. — К.: Спалах, 2004.
  • Губарев, В. К. 2008. Iсторія України : універсальний ілюстрований довідник. Донецьк: БАО.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ucrainam spectant.

Hofmannus[recensere | fontem recensere]

Generalia[recensere | fontem recensere]

Administratio[recensere | fontem recensere]

Coordinata: 49°N 32°E / 49°N 32°E / 49; 32

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg