Victor Hugo

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Victor Hugo, 1883

Victor Hugo (natus die 26 Februarii 1802, Lutetiae 22 Maii 1885 obiit) fuit scriptor Francicus, qui tragoedias, mythistorias, et carmina scripsit. Fuit socius Academiae Francicae; in academiam anno 1841 cooptatus est.

Index

Vita [recensere]

Hugo natus est Vesuntioni, die 22 Februarii 1802, minimus natu trium puerorum Iosephi Hugo et Sophiae (nata Trébuchet). Familia Lutetiae, Neapoli, Matriti habitavit, qua in urbe Hugo Collegi Nobilium discipulus fuit. Anno fere 1813, cum matre sed sine patre, in Lutetiam venit et, secundum filiam Adèle, versus scribere coepit. Pluribus poetarum certaminibus certabat, palmam capiens annis 1819 et 1820.

Anno 1821 mater mortua est. Proximo anno Adèle Foucher in matrimonium duxit. Tres filii, duae filiae nati sunt, quorum filia Adèle, nata anno 1830, sola post mortem patris vixit.

Hauteville House, Garneseiae, ubi vixit Hugo

Inter annos 1830 et 1843 Hugo fabulas scaenicas scripsit quae primae erant fabulae romanticae. Socius fit Academiae Francicae anno 1841. Paulo post autem contra factionem regis pro democratia contendit, et particeps fuit eversionis anni 1848. Cum Ludovicus Napoleon se imperatorem faciat, die 2 Decembris 1852, Hugo Lutetia abit et exsul fit, primis Bruxellis tunc in Caesarea Insula. Anno 1855 in Garneseiam it, ubi domus eius iam museum est.

Cubiculum Hugo Lutetiae

In Franciam non ante annum 1870 revenit, ubi mox ad Conventum Nationalem electus est. Mortuus est anno 1885.

Opera [recensere]

Ruinae ecclesiae cathedralis Renascentiae ab Hugo ipso pictae, anno fere 1850.

Carmina [recensere]

  • Carmina et cantus (Odes et ballades, 1826)
  • Orientales (Les Orientales, 1829 )
  • Folia autumni (Les Feuilles d'automne, 1831)
  • Carmina crepusculi (Les Chants du crépuscule, 1835)
  • Voces animi (Les Voix intérieures, 1837)
  • Iubaria et umbrae (Les Rayons et les ombres, 1840)
  • Poenae (Les Châtiments, 1853)
  • Contemplationes (Les Contemplations, 1856)
  • Saeclorum Legenda (La Légende des Siècles, 1859, 1877, 1883)
  • Carmina viarum silvarumque (Les Chansons des rues et des bois, 1865)
  • Annus horribilis (L'Année terrible, 1872)
  • Ars avi (L'Art de grand-père, 1877)
  • Pontifex maximus vel Papa (Le Pape, 1878)
  • Misericordia ultima (La Pitié suprème, 1879)
  • Asinus (L'Âne, 1880)
  • De Cultibus (Religions et religion, 1880)
  • Quattuor animi ventus (Les Quatre Vents de l'esprit, 1881)

Post mortem poetae:

  • Satanas Finis (La Fin de satan, 1886)
  • Deus (Dieu, 1891)
  • 1941, 1891

Tragoediae [recensere]

Victor Hugo et Musae, monumentum ab Augusto Rodin anno 1909 factum, nunc in Museo operibus Rodin dedicato, Lutetiae

Mythistoriae [recensere]

  • Bug-Jargal, 1818
  • Han Islandicus (Han d'Island, 1823)
  • Le Dernier jour d'un condamné, 1829
  • Parisiensis Domina Nostra (Notre-Dame de Paris, 1831)
  • Claude Gueux, 1834
  • Miseri (Les Misérables, 1862)
  • Les Travailleurs de la mer, 1866
  • L'Homme qui rit, 1869
  • Nonaginta Tres (Quatre-vingt-treize, 1874)

Orationes, epistulas, historias peregrinationis etiam scripsit.

Versiones latinae [recensere]

Cras, iam ab alba (Demain dès l'aube) [recensere]

Carmen ex libro Contemplationum, latine vertum, hoc est:

Cras, iam ab alba, candescente rure hora,
Proficiscar. Vides, te me expectare scio.
Per silvam ibo, per montem ibo.
Abs te manere longius non possum.
Constatis in cogitato oculis ingrediar
Sine adspectu de quid sit foras, sine auditione ullius rumoris,
Solus, ignotus, incurvus, intermutatis manibus,
Tristis, et dies mihi ut nox videbitur
Neque aurum vesperi cadenti,
Neque velas procul ad Harflevium descendentes spectabo,
Meoque accessu, super tumulum tuum ponam
Aquifolium et ericaeum fasciculum.

Bibliographia [recensere]

  • Michael Backes. 1994. Die Figuren der romantischen Vision. Victor Hugo als Paradigma. Tübingen: Narr.(= Romanica Monacensia; 45) ISBN 3-8233-4785-3
  • Barbou, Alfred. 1882, 2001. Victor Hugo and His Times. University Press of the Pacific. ISBN 0-89875-478-X
  • Barnett, Marva A., ed. 2009. Victor Hugo on Things That Matter: A Reader. Portu Novi, Connecticutae: Yale University Press. ISBN 0-300-12245-4
  • Brombert, Victor H. 1984. Victor Hugo and the Visionary Novel. Bostoniae: Harvard University Press. ISBN 0-674-93550-0
  • Chelebourg, Christian. 2010. Victor Hugo, le châtiment et l'amour - Sens de l'exil. Lutetiae: Lettres Modernes Minard, Archives des Lettres Modernes.
  • Davidson, A. F. 1912, 2003. Victor Hugo: His Life and Work. University Press of the Pacific. ISBN 1-4102-0778-1
  • Dow, Leslie Smith. 1993. Adele Hugo: La Miserable. Fredericton: Goose Lane Editions. ISBN 0-86492-168-3
  • Falkayn, David. 2001. Guide to the Life, Times, and Works of Victor Hugo. University Press of the Pacific. ISBN 0-89875-465-8
  • Feller, Martin. 1988. Der Dichter in der Politik. Victor Hugo und der deutsch-französische Krieg von 1870/71: Untersuchungen zum französischen Deutschlandbild und zu Hugos Rezeption in Deutschland. Diss. doctoralis, Marburg.
  • Frey, John Andrew. 1999. A Victor Hugo Encyclopedia. Greenwood Press. ISBN 0-313-29896-3.
  • Grant, Elliot. 1946. The Career of Victor Hugo. Harvard University Press.
  • Halsall, A. W., et al. 1998. Victor Hugo and the Romantic Drama. University of Toronto Press. ISBN 0-8020-4322-4,
  • Hart, Simon Allen. 2004. Lady in the Shadows: The Life and Times of Julie Drouet, Mistress, Companion and Muse to Victor Hugo. Publish American. ISBN 1-4137-1133-2
  • Houston, John Porter. 1975. Victor Hugo. Novi Eborack: Twayne Publishers. ISBN 0-8057-2443-5
  • Hovasse, Jean-Marc. 2001. Victor Hugo: Avant l'exil. Lutetiae: Fayard. ISBN 2-213-61094-0
  • Hovasse, Jean-Marc. 2008. Victor Hugo: Pendant l'exil I. Lutetiae: Fayard. ISBN 2-213-62078-4
  • Hugo, Adèle. 1863. Victor Hugo raconté par un témoin de sa vie. Lutetiae, Bruxellis, Lipsiae: Librairie Internationale A. Lacroix, Verboeckhoven & Cie, éditeurs, 2 t. in-8°.
  • Ireson, J. C. 1997. Victor Hugo: A Companion to His Poetry. Clarendon Press. ISBN 0-19-815799-1
  • Kirsch, Fritz Peter. 1973. Probleme der Romanstruktur bei Victor Hugo.' 'Vindobondae: Verlag Österreichische Akademie der Wissenschaften. ISBN 3-7001-0028-0
  • Lancellotti, A. 1957. Victor Hugo: l'uomo, il poeta, il drammaturgo, il romanziere. Romae: ERS.
  • Laster, Arnaud. 2002. Hugo à l'Opéra. Lutetiae: L'Avant-Scène Opéra, no. 208.
  • Maurois, Andre. 1956. Olympio: The Life of Victor Hugo. Novi Eboraci: Harper & Brothers.
  • Maurois, Andre. 1966. Victor Hugo and His World. Londinii: Thames and Hudson.
  • Pouchain, Gérard and Robert Sabourin. 1992. Juliette Drouet, ou, La dépaysée. Paris: Fayard. ISBN 2-213-02095-7.
  • Robb, Graham. 1997. Victor Hugo: A Biography. W. W. Norton & Company. ISBN 0-393-31899-0, (description/reviews at wwnorton.com)
  • Tonazzi, Pascal. 2007. Florilège de Notre-Dame de Paris (anthologie) Lutatiae: Editions Arléa ISBN 2-86959-795-9.

Nexus Externi [recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png