Lingua Italica
E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Linguae Italicae
| Lingua Italica | ||
|---|---|---|
| IPA: | [ ˌitali'a:no ] | |
| Taxinomia: | lingua Indoeuropaea e stirpe Romanica | |
| Locutores: | 100-120 000 000 | |
| Sigla: | 1 it, 2 ita, 3 ita | |
| Status publicus | ||
| Officialis | Italia, Helvetia, Civitas Vaticana, Sanctus Marinus, Croatia, Slovenia | |
| Privata | America Meridionalis, Europa Occidentalis, Albania, Francia, Melitta, Libya | |
| Scriptura: | Latina | |
| Procuratio: | Academia Furfuris | |
|
|
||
Lingua Italica est lingua Romanica in familia Indoeuropaea, hoc est Latino genere orta (sicut Lusitanica, Hispanica, Francogallica, Dacoromanica, aliaeque linguae quibus pauciores loquuntur).
Lingua Italica est publica et primaria in Italia, Vaticano Agro, et Republica Sancti Marini, et publica etiam in Confoederatione Helvetica, Slovenia, Croatia (accuratius in regione Histria). Sunt etiam in Argentina, Brasilia, Melitta, Libya, Erythraea, et Somalia qui hac lingua utuntur.
Continet sermones vel idiomata diversa. Septentrionales sunt dialecti Gallicoitalicae et Veneticae, etiam Histricae; exstant et Tuscae dialecti necnon mediae Italiae dialecti, etiam Corsae. Sermones verum Italiae meridionalis, Sardiniae, Siciliae, et Calabriae a plurimis habentur non in numero dialectorum, sed linguarum discretarum, ut linguae (Neapolitana, Sarda, Sicula) vocentur.
Index |
[recensere] Grammatica
[Latinizanda:] Lingua Italica casus non habet, sed habet genera duo, masculinus et femininus. Maxima verborum Italicorum pars habet hanc flectionem: masculino singularis
-o; pluralis -i (lupo; lupi/ latine lupus,-i
-a; pluralis -i (poeta; poeti/ latine poeta,-ae)
feminino singularis
-a; pluralis -e (rosa; rose/ latine rosa,-ae)
-o -i (mano; mani/ latine manus)
Sic abiectiva declinantur:
masculinus singularis Pluralis m singularis f. pluralis f.
-o (bello) -i (belli) -a (Bella) -e (belle)
-e (celebre) -i (celebri) -e (celebre) -i (celebri)
-a (idiota) -i (idioti) -a (idiota) -e (idiote)
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externi
- Lexicon orthographicum et orthoëpicum Italicum
- Vocabularium Academiae Furfuris
- Dictionarium Nicolai Tommaseo (imperfecte)
[recensere] Notae
- ↑ Atlante linguistico italiano
- ↑ Università di Padova
- ↑ Carta dei dialetti d'Italia (Pellegrini)
- ↑ AIS, Sprach-und Sachatlas Italiens und der Südschweiz, Zofingen 1928-1940.