Homerus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Homerus

Homerus (Graece: Ὅμηρος Hómēros) poetam Graecum fuisse traditur, cantorem carminum duorum epicorum quae inter principalia culturae Europaeae testimonia numeranda sunt, scilicet Iliadis (de ira Achilleos et de rebus gestis in anno belli Troiani decimo) et Odysseae (de errationibus Ulixis et de reditu eius in Ithacam). Nec de tempore Homeri, nec de vita, nec de vera adscriptione carminum satis constat: aliqui Iliadem et Odysseam a singulo poëta compositas censent, alii a duobus vel pluribus. Eruditorum hodiernorum, scientiae traditionis oralis cognoscentium, nonnulli nomen Homeri eo homine applicant qui carmina epica vel scripserit vel ad conscribenda recitaverit; alii eo qui talia carmina de bello Troiano primum invenit seu in formam optimam composuerit et cantaverit, tempore posteriori conscribenda. Sunt qui ab usu nominis Homeri abstinent potiusque de cantoribus, compositoribus et auctoribus sine nominibus disserunt.

Index

[recensere] Homerus in fontibus antiquis

[recensere] De nomine et indole

De persona Homeri scriptores Graeci saeculi VII et VI a.C.n. aut nihil sciunt, aut nihil dicunt. Circa annum 520 a.C.n. incipit traditio: Homerum cantorem fuisse dulcissimum, eloquentissimum, fallacissimum. Homerum "multos populos" docuisse ait Simonides (hic autem auctor historia quadam neque in Iliade neque in Odyssea reperta alludit).[1] Si poëta philosophico Xenophane credimus, "Homerus et Hesiodus omnia crimina et malefacta deis adscripserunt quae inter homines reperiuntur, furta et stupra necnon mendacia";[2] cum de Iovis Iunonisque iuvenum amores et de Venere a Marte stuprata legimus, Xenophanem recte iudicavisse confitemur. Simili modo et Heraclitus eos qui poëtis epicis credunt contemnit: "Cantoribus populorum sequuntur; a vulgo in unum congesso discunt". Homerum ipsum "omnibus aliis Graecis habiliorem" admittit,[3] sed Homerum una cum Archilochum poëtam satyricum "e certamine eiici et vapulare" meruisse, quippe qui malas res auditoribus docuerint. Talia et Pindarus: famam Aiantis, quamvis mortem in se intulisset, Homerum inter homines emisisse et ad rhabdum verbis magicis cantitavisse";[4] famam Odyssei "ob Homerum dulciloquentem" maiorem esse, mendaciis superantem: "ita dexteritas (σοφία) in narrando nos distrahit et fraudat".[5]

Secundum has traditiones Homerus cantor fuit, minime scriptor. Id denuo Iosephus in verbis pellucidioribus exprimit: "et aiunt neque [Homerum] litteris suum poëma reliquisse, sed cantibus memoria reservatum postea fuisse compositum et propterea multam in ea conspici dissonantiam".[6] De scriptura Iliados et Odysseae auctores varia dicunt, carmina Homeri temporibus posterioribus Athenis a Solone sive Pisistrato collecta, aut a Lycurgo Spartam advecta.

[recensere] Adscriptiones carminum

Homerum cantorem indubitabilem fuisse Iliados et Odysseae auctor est Herodotus cum multis posterioribus; aliorum carminum auctores alii, interdum pro certo, interdum dubitanter:

Etiam alia poemata generum variorum Homero ab antiquis attributa sunt, quorum supersunt:

Alia insuper quae non supersunt:

[recensere] De vita Homeri

Homerum insulae Chii incolam primus dicit Simonides, et primus omnium versum Iliadis verbatim citat (si re vera Simonides huius fragmenti auctor sit): "Chiensis verba pulcherrima dixit, 'Ut generationes foliorum, sic et hominum'".[20] Homerum caecum et in insula Chio natum auctor Hymni Homerici in Apollinem indicat, posteaque Pindarus et alii multi. Herodotus primus de aevo Homeri exquirit: "Nam Hesiodus atque Homerus (quos quadringentis, et non amplius, annis ante me opinor exstitisse) illi fuerunt qui Graecis theogoniam fecerunt, deisque et cognomina dederunt honoresque et artificia separaverunt, et figuras eorum designaverunt".[21]

[recensere] Libri antiqui de vita Homeri

Septem vitae Homeri ad nos pervenerunt, quorum una Herodoto falso adscripta (vide Vita Homeri pseudoherodotiana) multas res omnino ficticias de poeta praebet. Aliarum una Plutarcho adscribitur, alterae sine nomine sunt: parvam fidem habentes a viris doctis putantur. Exstat et Certamen Homeri et Hesiodi ficticium, citationes e veris carminibus poetarum praebens. Apud Eustathium Thessalonicensem historia traditur de poetria Aegyptiaca Phantasia cuius carmina de Troia et de Ulixe Homerus legit et rescripsit.


[recensere] Notae

  1. Simonides fr. 59 Page.
  2. Xenophanes fr. 11 Diehl.
  3. Heraclitus 104, 56 Diels et Kranz
  4. Pindarus, Isthmiaca 4.37-43
  5. Pindarus, Nemeana 7.20-23
  6. Iosephus, Contra Apionem 1.12 (versio Latina antiqua)
  7. Pindarus, Isthmiaca 4.37-43; Herodotus, Historiae 2.116
  8. Pindarus, Nemeana 7.20-23; Herodotus, Historiae 2.116
  9. Thucydides, Historiae 3.104.
  10. 10.0 10.1 De adscriptione vide Suda s.v. Πίγρης
  11. Vita Homeri pseudoherodotiana; Certamen Homeri et Hesiodi
  12. Aelianus, Varia historia 9.15 Pindarum citans. Alii multi negant adscriptionem, inter quos Herodotus, Historiae 2.117
  13. Vita Homeri pseudoherodotiana. De adscriptione vide Hesychius Milesius, Vita Homeri. Multi negant et Lesche Pyrrhaeo adscribunt
  14. 14.0 14.1 De adscriptione vide Hesychius Milesius, Vita Homeri
  15. Pausanias, Descriptio Graeciae 9.9.5, Callinum citans; Certamen Homeri et Hesiodi. Alii negant adscriptionem
  16. Certamen Homeri et Hesiodi 15
  17. Vita Homeri pseudoherodotiana
  18. Plato, Res publica 600b. Adscriptionem negant Callimachus, Epigrammata 6 Pfeiffer; Epimerismi Homerici. De adscriptione vide Strabo, Geographica 14.1.18; Proclus, Vita Homeri; Hesychius Milesius, Vita Homeri; Suda s.v. Κρεώφυλος Ἀστυκλέους
  19. Vita Homeri pseudoherodotiana 24
  20. Simonides fr. 19 West; Ilias 6.146
  21. Herodotus, Historiae 2.53 (versio Latina Laurentii Vallae)

[recensere] Bibliographia

[recensere] Opera classica

[recensere] Opera recentissima

[recensere] De vita, fragmentis et testimoniis

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis