Oceanus Atlanticus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Oceanus Atlanticus, regionibus Arctica et Antarctica exceptis.
Oceanus Atlanticus apud Low Beach Nantucket Insulae Massachusettae visus.
Haec pellicula facta est a nautis Expeditionis 29 in Internationali Spatii Statione. Transitus a boreorientali parte insulae Terrae Novae coepit et super Oceanum Atlanticum Septentrionalem ad Africam mediam, super Sudaniam Australem persistit.
Fretum Gaditanum, finis Maris Mediterranei et Oceani Atlantici; despectus ad meridiem.

Oceanus Atlanticus est secunda ex oceanicis orbis terrarum divisionibus. Sua area est circa 106 400 000 chiliometrorum quadratorum,[1] et ea circa 20 centesimas superficiei Telluris et circa 26 centesimas eius superficiei aquaticae tegitur. Altera nominis pars ad Atlantem mythologiae Graecae spectat; ergo ea reapse est "Mare Atlantis."

Veterrimus Atlantis in litteris mentio est locus in Historiae Herodoti, circa 450 a.C.n. (1.202.4), ubi nomen oceani est Atlantis Thalassa (Graece Ἀτλαντὶς θάλασσα 'Mare Atlantis'; vide etiam Atlantem Mons). Nomen Oceani Aethiopici, ex Aethiopia deductum, ad Oceanum Atlanticum Australem aliquando adhibebatur usque ad medium saeculum undevicensimum.[2] Antequam Europaei alios oceanos invenerunt, nomen oceani ipse significavit aquas praeter Fretum Gaditanum quas hodie Atlanticas appellamus. Graeci antiqui credebant hunc oceanum esse ingens flumen quod orbem terrarum circumdabat.

Oceanus Atlanticus pelvem elongatam et sigmoideam quae in longitudinem inter Europam et Africam ad oriens, et ad Americam ad occidentem patet. Ut pars coniuncti Oceani Mundi, hic oceanus in septentrionibus ad Oceanum Arcticum (aliquando mare Atlanticum habitum), Oceanum Pacificum in meridio-occidenti, Oceanum Indicum in meridio-oriente, Oceanum Australem in australem adligatur. (Aliae definitiones dicunt Atlanticum ad australem usque ad Antarcticam patere.) Aequator Atlanticum in Oceanum Atlanticum Septentrionalem et Oceanum Atlanticum Australem separat.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Finitur Oceanus Atlanticus ad occidentem ab America Septentrionali et Australi. Ad Oceanum Arcticum per Fretum Daniae, Mare Groenlandiae, Mare Norvegicum, et Mare Barentsii conectitur. Ad orientem, proprii oceani fines sunt Europa, Fretum Gaditanum (ubi cum Mari Mediterraneo, uno ex eius maribus marginalibus, conectitur, et vicissim, cum Ponto Euxino), et Africa.

Ad meridio-orientem, Atlanticus se in Oceanum Indicum miscet. Meridianus orientalis vicensimus, qui ad meridianum a Capite Aguilhas ad Antarcticam, eius finem definit. Alii auctoritates monstrant eum ad australem ad Antarcticam patere, cum alii monstrant eum ad parallelum 60 ab Oceano Australi finiri.[3]

Ad meridio-occidentalem, Fretum Drakeanum Atlanticum ad Oceanum Pacificum conectit. Canalis Panamensis, ab hominibus factus, eum et Pacificum coniungit. Alia magna aquae corpora ad Atlanticum adiacentia praeter ea supra dicta sunt Mare Caribicum, Sinus Mexici, Sinus Hudson, Oceanus Arcticus, Mare Mediterraneum, Mare Septentrionale, Mare Balticum, et Mare Celticum.

Atlanticus, circa 22 centesimas superficiei Telluris tegens, magnitudine est Pacifico secundus. Cum maribus adiacentibus, Atlanticus aream circa 106 400 000 chiliometra quadrata[1] occupat; sine eis, sua area est 82 400 000 chiliometra quadrata. Terra quae in Atlanticum fluit? quater terra oceanorum Pacifici et Indici est. Volumen Atlantici cum maribus adiacentibus est 354 700 000 chiliometra cubica (85 100 000 milia cubica) et sine eis 323 600 000 chiliometra cubica (77 640 000 milia cubica).

Media Atlantici altitudo, cum suis maribus adiacentibus, est 3339 metrorum; sine eis ea est 3926 metrorum. Maxima altitudo, Altum Milwaukee, 8380 metrorum, in Fossa Portus Divitis fit. Latitudo Atlantici inter 2848 chiliometrorum inter Brasiliam et Montem Leoninum et plus quam 6400 chiliometrorum in regione australi variatur.

Significatio culturalis[recensere | fontem recensere]

Peregrinatio transatlantica maiores auctus civilizationis Occidentalis partes egit. Atlanticus ipse Mundum Veterm et Mundum Novum separat. Temporibus hodiernis, nonnulla idiomata ad oceanum per ludibrium "Stagnum" (Anglice Pond) spectant, varietates geographicas et culturales inter Americam Septentrionalem et Europam describentia, praecipue inter civitates continentium amborum ubi populi Anglice utuntur. Multi homines Britannici Civitates Foederatas Canadamque "trans stagnum" appellant, et vice versa.[4]

Imus oceanus[recensere | fontem recensere]

Bathymetria Atlantica: tabula quae coloribus ad altitudinem oceani demonstrandam utitur.

Principalis bathymetriae (topographiae fundorum) proprietas est montes perpetui submarini Dorsum Medii Atlantici appellati,[5] qui ab Islandia in septentrionibus ad fere 58° latitudine australi patent, maximum latitudinis circa 1600 chiliometrorum attingens. Magna valles rimosa etiam secundum dorsum plerumque patet. Altitudo aquae in apice dorsi est minus quam 2700 m in plurimis locis, cum imum dorsum est ter alta. Nonnulla cacumina supra superficiem oriuntur et insulas constituunt.[6] Oceano Atlantico Australi est additum dorsum submarinum, Dorsum Walvis.[7]

Dorsum Medioatlanticum Oceanum Atlanticum in duo alveos magnos separat, quorum altitudines sunt a 3700 ad 5500 m. Iuga transversa quae inter continentes et Dorsum Medioatlanticum iacent fundum oceani in multas pelves dividunt. Nonnullae maiorum pelvium sunt pelves Blake, Guianae, Americae Septentrionalis, Promontorii Viridis, et Insularum Canariarum, in Atlantico Septentrionali sitae. Maximae pelves Atlantici Australis sunt pelves Angolae, Civitatis Capitis, Argentinae, et Brasiliae.

Imus oceanus putatur aliquantulum planus, fortuitis altis, planitiebus abyssalibus, fossis, montibus submarinis, pelvibus, planitiebus oceanicis, vallibus submarinis praeruptis, et nonnullis guyot praeditus. Varii plutei secundum margines continentium circa 11 centesimas imae topographiae sunt, cum aliquibus canalibus altis trans clivum continentalem secatis.

De fossis et submarinis fundi abyssi montibus:

Sedimenta oceanica componuntur ex:

Proprietates aquae[recensere | fontem recensere]

Via circulationis thermohalinae. Viae Viae purpureae flumina aquae altae, viae caeruleae flumina superficiei repraesentant.
Tabula quinque gyrorum oceanicorum.

Atlanticus plerumque est salsissimus oceanus maior; salinitas aquae superficiei in oceano aperto a 33 ad 37 partes per mille (3.3–3.7%) a massa, et latitudine et tempore variatur. Evaporatio, praecipitatio, influentia flumina, et glacies marina dissolvens salinitatem superficiei adficiunt. Quamquam minima salinitas vix ad septentrionem aequatoris (ob magnas pluvias tropicas) fit, minima salinitas in summa est in latitudinibus altis et secundum litora ubi magna flumina intrant. Maxima salinitas circa 25° septentrionales et australes fit, in regionibus subtropicis quibus est pauca pluvia et evaporatio alta.

Temperaturae aquae superficialis, quae latitudine, systemate fluminum, et tempore variantur, latitudinalem energiae solaris distributionem ostendunt, et circa –2 C variari possunt. Maximae temperaturae ad septentrionem aequatoris, minimae in regionibus polaribus fiunt. In mediis autem latitudinibus, regionibus maximae variationis, temperaturae a 7–8 °C variari possunt.

Oceanus Atlanticus in quattuor maioribus aquae massis consistit. Mediae aquae Atlantici Septentrionalis et Australis superficiem constituunt. Aqua intermedia subantarctica ad altitudines 1000 metrorum patet. Aqua Alta Atlantica Septentrionalis ad altitudines usque ad 4000 m attingit; Aqua Ima Antarctica pelves oceanicas ad altitudines maiores quam 4000 m occupat.

Intra Atlanticum Septentrionale, flumina oceanica Mare Sargassi? secernunt, magna aquae corpus elongatum, cui est salinitas altior. Mare Sargassi continet multas algarum marinarum summas, et est regio ubi Anguilla anguilla et Anguilla rostrata ova gignunt.

Effectus coriolis aquam Atlantici Septentrionalis in cursum modo horologico, cum aqua Atlantici Australis contrahorologice movetur. Marini aestus australes in Oceano Atlantico sunt semidiurnales: duo aestus alti per quodque spatium horarum viginti-quattuor fiunt. In latitudinibus autem super 40° Septentrionales, nonnulla agitatio ab oriente ad occidentem fit.

Clima[recensere | fontem recensere]

Undae in ventis mercaturae in Oceano Atlantico—regiones ventorum convergentium qui secundum cursum venti obtinentis—inconstantias in atmosphaera creant quae ad natos typhones marinos ducere possunt.

Clima a temperaturis aquarum superficiei, fluminum aquaticorum, et ventorum movetur. Ob facultate oceani ad coacervandum liberandumque calorem, climata maritima sunt moderatiora, atque minus extremas temporis variationes quam climata continentalia habent.

Oceani sunt maior humoris atmosphaerici per vertendum in vaporem creati causa. Zonae climaticae latitudine variantur; zonae calidissimae trans Atlanticum ad septentriones aequatoris patent. Zonae frigidiores sunt in latitudinibus altis, frigidissimis regionibus ubi aqua a glacie marina tegitur. et Fluitatio Atlantica Septentrionalis (Anglice North Atlantic Drift), sua propagatio septentrionalis ad Europam, atmosphaeram Insularum Britannicarum et Europae boreoccidentalis calefacit atque caelum et clima ad meridiem usque ad Mediterraneum septentrionale movet. Flumina aquae frigidae magnam caliginem ante litus Canadae orientalis (in regione Grandium Riparum Terrae Novae) et ante litus Africae boreoccidentalis creant. Venti plerumque humorem aeremque super regiones terrestres transportant. Typhones marini in meridiana Oceani Atlantici parte crescunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Animatio separationem Pangaeae monstrat, quae Oceanum Atlanticum hodie notum formavit.

Oceanus Atlanticus est secundus a minimo ex quinque orbis terrarum oceanis. Non existitit ante abhinc annorum 130 millionas, cum continentes qui, Pangaea supercontinente avito dissoluto, formari coeperant seorsum fluitarent. Oceanus Atlanticus post primas colonias secundum eius litora conditas latissime exploratus est.

Vicingi, Portugallenses, et Hispanici fuerunt notissimi inter primos exploratores Europaeos. Post Columbum, exploratio Europaea rapide acceleravit, et multae vias commercii constitutae sunt. Atlanticus ergo factus est—et iam manet—maior via inter Europam et Americam (commercium transatlanticum appellatum). Inter explorationes scientificas sunt Expeditio Challenger, Expeditio Fax Caelestis Germanica, Observatorium Telluris Lamont-Doherty Universitatis Columbianae, et Officium Hydrographicum Classis Civitatum Foederatarum.

Transitus notabiles[recensere | fontem recensere]

Ra II, navis ex papyrus facta, trans Atlanticum a Thor Heyerdahl navigabatur, qui ergo probavit Atlanticum transire potuisse ab Africa in talibus navibus in prioribus historiae aevis.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Atlanticus auctum et oeconomiam civitatum finitarum magnopere addiuvit. Praeter maiores transportationis communicationisque transatlanticae cursus, Atlanticus abundantia petrolei deposita in saxis sedementariis dorsorum continentalium praebet. Copiosos orbis terrarum fontes piscatorios habet, praecipue in aquis quae dorsa tegunt. Maiores pisces sunt Gadidae (inter quas Gadus et Melanogrammus aeglefinus), Phycidae, Merlucciidae, Clupea, et Scombridae.

Inter regiones feracissimas sunt Terrae Novae Ripae Grandes, dorsum Novae Scotiae, Ripa Georgii ante Caput Cod?, Ripae Bahamenses, aquae circum Islandiam, Mare Hibernicum, Ripa Dogger? Maris Septentrionalis, et Ripae Malvinae. Permulti Anguilliformes, Nephropidae, et Cetacea apparent. Pactiones inter civitates pollutionem a minis circumiectus—inter quas effusiones petrolei, detritus marinus, et incineratio quisquiliarum toxicarum marinarum—effectam imminuere conantur.

Terra[recensere | fontem recensere]

Quotannis ab Octobre ad Iunium, superficies plerumque glacies marina in Mari Labradorensi, Freto Daniae, et Mari Baltico tegitur. Gyrus aquae calidae modo horologii movens Atlanticum Septentrionalem, et gyrus aquae calidae contrahorologicae in Atlantico Australi occupat. Dorsum Medii Atlantici, varia a septentrionibus ad australem omnis pelvis Atlanticae linea, ab Expeditione Challenger inventum, fundum oceani dominatur; hoc a vulcanismo qui etiam fundum abyssi et insulas quae ex eo oriuntur generatum est.

Atlantico sunt litora inaequabilia, a multis sinibus et maribus formata, inter quae Mare Norvegicum, Mare Balticum, Mare Septentrionale, Mare Labrador?, Pontus Euxinus, Sancti Laurentii Fluvius, Sinus Fundy?, Sinus Cenomannicus, Mare Mediterraneum, Sinus Mexici, et Mare Caribicum.

Inter insulas magni momenti sunt Groenlandia, Islandia, Faroenses, Magna Britannia (inter quam multae insulae circumdantes), Hibernia, Rockall?, Terra Nova, Sable Island?, Azores, Insulae Materiae, Bermuda, Insulae Canariae, insulae Caribicae, Promontorium Viride, Insulae Sancti Thomae et Principis, Annobón Provincia, Fernando de Noronha?, Atollum Rocas, Insula Ascensionis, Sancta Helena, Insulae Trinitatis et Martim Vaz, Tristanenses Insulae, Insula Gough (etiam Diego Alvarez appellata), Insulae Malvinae, Terra Ignium, Insula Georgia Australis, Insulae Sandwicenses Australes, et Insula Bouvet.

Bona naturalia[recensere | fontem recensere]

Oceano Atlantico sunt campi petrolei et gasii, pisces, mammalia marina (Pinnipedia et Cetacea), aggregationes arenae et glareae, deposita placer?, noduli polymetallici, et saxa pretiosa.

Pericula naturalia[recensere | fontem recensere]

Mons glacialis A22A in Oceano Atlantico Australi innat; photogramma ex satellite.

Saepe fiunt montes glaciales a Februario ad Augustum in Freto Davis, Freto Daniae, et Atlantico boreoccidentali, et ad australem usque ad Bermudam et Insulas Materias observantur. Naves in dicione glaciationis superstructurae in septentrionalibus extremis ab Octobre ad Maium sunt. Caligo persistens periculum maritimum a Maio ad Septembrem offerre potest, et similiter typhones marini ad septentriones circuli aequinoctialis (Maio ad Decembrem).

Meridio-orientali Civitatum Foederatarum litori est longa naufragiorum historia ob sua multa vada et scopulos. Litora Virginiae et Carolinae Septentrionalis maxime periculosa fuerunt.

Triangulus Bermudensis a populo creditur situs multorum eventuum aviationis et navigationis ob causas non explanatas et opinabile arcanas, sed documenta Custodum Litoris hanc fidem non sustinent.

Typhones marini etiam in Atlantico sunt periculum naturale, sed praecipue in septentrionali oceani parte; raro cyclomata tropica in partibus australibus fiunt. Typhones marini plerumque inter Iunium et 30 Novembris quotannis fiunt. Unus ex notabilissimorum typhonum marinorum in Atlantico fuit Typhon Katrina, tempore typhonorum marinorum Atlanticorum 2005 praecipue in Nova Aurelia et Sinu Mexici in Civitatibus Foederatis observatus.

Hodiernae circumiectus quaestiones[recensere | fontem recensere]

Inter species marinas vulnerabiles sunt tres familiae Pinnipediorum (Odobenidae, Otariidae, Phocidae), Trichechidae, Testudines, et Cetacea. Piscatus retibus fluitantibus Delphinidas atque Diomedeidas et alias aves marinas (Procellariidas, Alcidas) interficere potest.[15] Pollutio municipalis ex Civitatibus Foederatis orientalibus, Brasilia australi, et Argentina orientali; pollutio petrolei in Mari Caribico, Sinu Mexici, Lacu Maracaibo, Mari Mediterraneo, et Mari Septentrionali; et ramenta industrialia et res cloacae pollutionis municipalis in Mari Baltico, Mari Septentrionali, et Mari Mediterraneo venit.

Anno 2005 erat inter eruditos anxietas flumina Europae Septentrionalis fieri tarda, sed consensus scientificus ex illis indiciis non iam fit.[16]

Die 7 Iunii 2006, commissio? vitae ferae Floridianae Trichechum manatum ex indice specierum vulnerabilium civitatis removere statuit; nonnulli autem environmentalistae? credunt hanc actionem animal lene populoque gratum in periculum adducere posse.

Pollutio marina[recensere | fontem recensere]

Pollutio marina est nomen genericum accessus in oceanum chemicarum vel particularum quae fieri possunt periculosae. Principales actores sunt flumina et fecundatores? aliaeque chemicae agriculturales quas ea efferunt, cum ramenta animalium vivorum et hominum. Nimium chemicarum quae oxygenium consumunt ad hypoxiam et constitutionem zonarum mortiferarum ducit.[17]

Detritus marinus, etiam quisquiliae marinae appellatus, est ramenta ab hominibus creata quae corpore aquatico innatat. Detritus oceanicus in mediis gyris et litoribus cumulare solet, saepe in terra expositus, ubi beach litter Anglice appellatur.

Civitates et territoria finitima[recensere | fontem recensere]

Civitates (territoria in litteris italicis) quibus est litus in Oceano Atlantico (maribus Baltico et Mediterraneo exceptis) sunt:

Europa[recensere | fontem recensere]

Undae Oceani Atlantici ex occidentali Portugalliae litore visae.

Africa[recensere | fontem recensere]

America Australis[recensere | fontem recensere]

Regio Caribica[recensere | fontem recensere]

America Media et Septentrionalis[recensere | fontem recensere]

Maiores portus[recensere | fontem recensere]

Antverpia (Belgium), Hamburgum (Germania), Casablanca (Marocum), Columbia (Panama), Hafnia (Dania), Cork (Hibernia), Dakar (Senegalia), Gedanum (Polonia), Halifacium (Canada), Helsinki (Finlandia), Palmae Canariae (Insulae Canariae), Franciscopolis (Francia), Lagos (Nigeria), Olisipo (Lusitania), Liverpolium (Britanniarum Regnum), Londinium (Britanniarum Regnum), Miamia (Civitates Foederatae), Montevideo (Uruguaia), Mons Regius (Canada), Murmanscum (Russia), Nova Aurelia (Civitates Foederatae), Novum Eboracum (Civitates Foederatae), Newport News (Civitates Foederatae), Oslo (Norvegia), Promontorium Arenosum (Tsilia), Portus Williams (Tsilia), Urbs Fluminensis (Brasilia), Roterodamum (Nederlandia), Petropolis (Russia), Hantonia (Britanniarum Regnum), Holmia (Svecia)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 The New Encyclopaedia Britannica, vol. 2 (Encyclopaedia Britannica, 1974), p. 294.
  2. George Ripley et Charles Anderson Dana, The American Cyclopaedia: A Popular Dictionary of General Knowledge (Appleton, 1873), p. 69.
  3. Fines Oceanorum et Marium, International Hydrographic Organization Special Publication 23 (1953).
  4. Exemplum: BBC Click – Episode 4 Aprilis 2009.
  5. Kenneth Hsu (1992) Challenger at Sea, Princeton, Princeton University Press, ISBN 0691087350 p. 57.
  6. Kenneth Hsu, The Mediterranean Was a Desert (ISBN 0691024065), imago 13.
  7. National Geographic Atlas of the World, ed. 6a (Vasingtoniae: National Geographic Society, 1992).
  8. Milwaukee Deep, apud sea-seek.com.
  9. Jill Lawless, "Last Titanic survivor sells mementos," Associated Press, 16 Octobris 2008.
  10. Kenneth Wynn, "Introduction" in U-Boat Operations of the Second World War, vol. 1 (1998), p. 1.
  11. Tinkerbelle (Novi Eboraci: Harper & Row, 1967).
  12. Linn Ryne, Voyages into History, apud www.norway.org, accessum 13 Ianuarii 2008.
  13. 5 cross Atlantic in tiny raft. News.google.com, 12 Iulii 1984.
  14. De Expeditione Atlantis apud veleromistico.com.
  15. "Problems and Prospects for the Pelagic Driftnet," apud animallaw.info.
  16. "Atlantic Ocean's 'Heat Engine' Chills Down" a Christophoro Joyce, All Things Considered (National Public Radio, 30 Novembris 2005).
  17. Sebastian A. Gerlach, "Marine Pollution" (Berolini: Springer, 1975).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Terrae Oceani

Oceanus Atlanticus | Oceanus Antarcticus | Oceanus Arcticus | Oceanus Indicus | Oceanus Pacificus
Oceanus Britannicus | Mare Germanicum | Britannicum mare | Mediterraneum

Mille Paginae.png