Chlodovechus I (rex Francorum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Regnum Francorum Clodovico mortuo.

Chlodovechus,[1] Luduinus,[2] Clodovicus, vel Ludovicus (Francogallice: Clovis; natus Tornaci anno 466, mortuus Lutetiae die 27 Novembris 511), inter annos 481, quo successor factus est patris Childerici I, et 511 erat rex Francorum Salicorum. Anno 486 Syagrium patricium Romanorum, qui Galliae partem rexit, pugna vicit et regnum Francorum valde auxit. Cum Burgundionibus foedus pepigit et neptem regis Gundobadi, Chrodechildam in matrimonium duxit. Suam sororem Theoderico regi Ostrogothorum uxorem dedit. Itaque Thuringos et 506 Alamannos vicit. Ab uxore et Remigio episcopo Rhemensi persuasum est ei catholicam fidem accipere.

Chlodovechus fidem Christianam accipit

Iccirco a Romanis in Gallia habitantibus rex salutatus est. Hoc maximi momenti erat, quod sic natio Franciae nata est. Anno 507 denique Visigothos in Aquitania pugna vicit et Franciam meridionalem expugnavit. Chlodovecho mortuo regnum Francorum inter filios divisum est, inter filium Theudericum (ex uxore prima, nobili Franca) et Chlodomerium, Childebertum, Chlotarium, quem ex Chrodechilda habuit.

Nomen derivatur a Germanico Hlodowig, et componitur ex hlōd (scilicet turma) et wīg (scilicet pugna).

Res gestas Chlodovechi cognovimus solum ex Gregorii episcopi Historiae libris X.

Antecessor:
Childericus
Rex Francorum
481 - 511
Successor:
Theudericus rex in Austrasia
Successor:
Chlotarius rex in Suessonnis
Successor:
Chlodomerius rex in Neustria
Successor:
Childebertus rex in Lutetia


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gregorii Turonensis, Decem Libri Historiarum, II, passim
  2. Cassiodori Senatoris, Variae II.41



David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg