Unio Europaea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unio Europaea
Vexillum Unionis Europaeae
Vexillum
Sententia: In varietate concordia
Hymnus: An die Freude
(Germanice; Ad laetitiam)
Situs Unionis Europaeae
Forma administrationis Consociatio
Linguae officiales 24
Nomen incolarum Europaeus
adiectivum Europaeus
Praeses Commissionis Iosephus Manuel Durão Barroso
Praeses Consilii Europaei Hermanus Van Rompuy
Caput Bruxellae (de facto)
Urbs maxima Londinium
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area a
4 324 782 km²
Numerus incolarum
(anno 2012)
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia a

503 492 041
/km²
PDB (anno [[]])
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto a

(a)
Nummus euro (EUR)

Circulus temporalis
 - aestate ()
(UTC0 ad +2)
(UTC)
Praefixum telephonicum nationis +
Dominium interretiale .eu

Unio Europaea est consociatio plurimarum Europae civitatum sui iuris quae in rebus civilibus, oeconomicis, et iudicialibus cum respectu democratiae et iurum humanorum ad bellum prohibendum collaborant, sed ex Consilio Europae distingui debet, quamquam omnis Unionis Europaeae civitas socius Consilii Europae est. Sedem Bruxellis, Argentorati, et Luxemburgi habet. Incolarum circiter 503 milliones sunt. Linguae publicae unionis viginti quattuor numerantur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Europa post secundum bellum mundanum prostrata et diruta iacuit. Erant tamen, qui reconciliationem inter nationes Europaeas instituere vellent, ut bella nova prohiberentur. Inter quos Robertus Schuman, minister a rebus exteris Francicus, administrationem communem carbonis et chalybis (opum nempe ad bellum gerendeum necessariarum) proposuit.

Anno 1951 sex civitates – Belgica, Francia, Italia, Luxemburgum, Nederlandia et Germania occidentalisLutetiae Communitatem Europaeam carbonis et chalybis creaverunt.

Anno 1957 ab iisdem civitatibus Foedere Romano pangendo Communitas oeconomica Europaea (CEE) et Communitas Europaea energiae atomicae (CEEA sive Euratom) institutae sunt. Natus est "communis mercatus Europaeus", quo liber commeatus bonorum, ministrationum, pecuniarum et hominum effici posset.

Anno 1960 Consociatio Europaea liberi commercii (EFTA) creata est, qua civitates Europaeae, quae extra Communitatem oeconomicam erant, in rebus oeconomicis aggregarentur.

Anno 1968 Unio telonaria instituta est: intram Communitatem oeconomicam Europaeam omnia vectigalia sublatae sunt.

Anno 1979 primum Parlamentum Europaeum electum est. Praeterea Systema monetarium Europaeum (SME) institutum est, quo commutatio monetarum sive pretium nummorum in Europa stabile factum est.

Anno 1986 Foedus unicum Europaeum (EEA) ictum est. Quo progressus usque ad mercatum unicum, qui die 1 Ianuarii anno 1993 efficertur, definiti sunt.

Post excidium veli ferrei anno 1989, amplificationem ad orientem unionis fuit potis (Murus Berolinensis).

Cum anno 1989 "velum ferreum" cecidit, spes maioris Europae liberae crevit; die 3 Octobris anno 1990 duae Germaniae civitates iterum coniunctae sunt; dictatura communistica superata nationes Europae mediae et orientalis democratiam introduxerunt.

Anno 1992 Foedere Traiecti Mosae icto ex Communitate oeconomica Europaea Unio Europaea (UE) facta est, cui non solum in rebus oeconomicis, sed etiam in multis aliis rebus politicis auctoritas competit (inter graviora sunt Unio monetaria ac oeconomica Europaea et moneta communis, cooperatio securitati fovendae, nova consilia communia sicut rerum externarum et communis securitatis, civitas Europaea).

Anno 1997 Foedere Amstelodami icto instituta Unionis Europaeae novis necessitatibus accomodata sunt.

Anno 1999 moneta communis nomine Euro ab undecim civitatibus Unionis Europaeae adoptata est (usque ad annum 2013 aliae quattuor sequentur). Initio non erant nummi vel chartae argentariae, sed tantum in negotiis nummis carentibus adhibebatur.

Anno 2001 Foedere Nicaeensi rationes definitiae sunt, quibus sociae futurae accipiendae et quomodo institutiones mutandae essent. Praeterea de securitate corroboranda, de defensione communi ac de iuridica cooperatione in re poenali actum est.

Anno 2002 nummi et chartae argentariae Euronis introductae sunt.

Die 13 Decembris anno 2007 Foedus Olisiponense ictum est (die 1 Decembris anno 2009 ratum est), quod foedus de Unione Europaea (antea Foedus Traiecti Mosae dictum) et foedus communitati Europaeae condendae renovavit. Praeterea foedus Euratom commutatum est. Gravissimas res constitutionis anno 2004 conscriptae, postea autem a civibus Franciae et Nederlandiae plebiscito reiectae hoc foedere amplectuntur.

Die 12 Octobris 2012 Unio Europaea Praemio Nobeliano Pacis laureata est.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Ad clima Unionis Europaeae litora 65 993 chiliometroum plurimum pertinent (Cyprus).
Rupes Alba in Alpibus sita est summus Unionis Europaeae mons.

Sociae civitates Unionis Europaeae aream 4 423 147 chiliometrorum quadratorum amplectuntur. Summus Unionis Europaeae mons est Rupes Alba altitudinis 4810 metrorum in Alpibus sita. Locus maxime depressus est Zuidplaspolder in Nederlandia 7 metra sub maris aequore situs. Litora 65 993 chiliometrorum ad regiones, clima, res oeconomicas maxime pertinent.

Una cum externis Franciae departamentis et territoriis, quae extra continentem Europaeam collocata sunt, sed ad Unionem Europaeam pertinent, Unio Europaea plurima climatum genera comprehendit, a climate polari (in Europa septentrionali) usque ad clima tropicale (Guiana Francica), qua re medium meteorologicum totius Unionis inane est. Maxima incolarum pars in regionibus climatis oceanici sive temperati (Europa boreo-occidentalis et media), mediterranei (Europa meridiana) aut continentalis, calidis aestatibus tamen, (Balcania septentrionalis et Europa media) habitat.

Maxima incolarum Unionis Europaeae pars in urbibus vivit (circiter 75%; numerus crescit, ut coniciatur anno 2020 circiter 90% incolarum in sive prope urbes victuros esse). Urbes per totam Unionem diffusae sunt, quamvis magnus numerus earum in et circa civitates Benelux sitae sint.

Civitates ad Unionem pertinentes[recensere | fontem recensere]

Sociae conditores[recensere | fontem recensere]

Origo hodiernae Unionis Europaeae fuerunt communitates Europaeae annis 1951 et 1957 conditae (Communitas Europaea carbonis et chalybis, Communitas oeconomica Europaea et Communitas Europaea energiae atomicae). Sociae erant civitates Belgica, Francia, Italia, Luxemburgum, Nederlandia et Res publica Foederalis Germanica.

Incrementum[recensere | fontem recensere]

Incrementum Unionis Europaeae 1952 - 2007

Unio Europaea a sex civitatibus condita usque ad hunc diem in communitatem 27 civitatum crevit. Civitates, quae sociae factae sunt, partem maiestatis earum relinquere debuerunt, ut in Unionem acceptae sint.[1]

Civitas Unionem Europaeam intratura Criteriis Hafnianis, quae anno 1993 Hafniae constituta sunt, respondere debet. Democratiam stabilem, quae iura humana et leges tutetur, requirit; praeterea ut oeconomia mercatus liberi contentioni oeconomicae in Unione Europaea par sit et regulae muniaque communitatis, legibus Unionis Europaeae inclusis, observentur. Num civitas criteriis respondeat, Concilium Europaeum decernit.[2]

Nullae civitates sociae Unionem reliqerunt, etsi Groenlandia (provincia autonoma Daniae) anno 1985 se recepit.[3] In foedere Olisipone icto nunc regulae provisae sunt, quae sequendae sunt, si civitas socia Unionem relinquere vult.[4]

Die 1 Maii anno 2004 Unio Europaea maxime amplificata est, cum Estonia, Lettonia, Lituania, Polonia, Cechia, Slovacia, Slovenia, Hungaria, atque Graeca Cypri pars et Melitta ad Unionem Europaeam adiunctae sunt. Hoc modo pristinus limes inter civitates occidentales orientalesque (vide: Velum ferreum) demum superatus est.

Croatia die 1 Iulii anno 2013 civitas socia vicesima octava fiet, suffragio civium Croatiae de societate die 22 Ianuarii anno 2012 in favorem reddito.

Sunt sex civitates candidatae: Albania, Islandia, Macedonia, Mons Niger, Serbia, Turcia. Aliae (sicut Bosnia vel Kosovia) inter candidatas futuras numerantur.

Quattuor civitates, quae Consociationem Europaeam liberi commercii (EFTA) efficiunt (quae non sunt sociae Unionis Europaeae) partim normas Unionis susceperunt: Islandia, Lichtenstenum et Norvegia, quae ad communem mercatum pertinent, et Confoederatio Helvetica, quae multis foederibus bilateralibus cum Unione Europaea coniuncta est. Parvae civitates Europaeae, Andorra, Monacum, Res publica Sancti Marini et Civitas Vaticana, Eurone utuntur et etiam aliis modis cum Unione Europaea cooperantur.

Civitates sociae[recensere | fontem recensere]

Finnia Suecia Estonia Lettonia Lituania Polonia Slovacia Hungaria Romania Bulgaria Graecia Cyprus Cechia Austria Slovenia Italia Melita Lusitania Hispania Francia Germania Luxemburgum Belgica Nederlandia Dania Britanniarum Regnum Hibernia
Tabula geographica civitatum sociarum Unionis Europaeae

Sequens viginti octo civitatibus concluserunt numerum Unione Europaea:

Ins. Vex. Nomen Numerus
incolarum
Area Accessione Caput
Austria coat of arms simple.svg Vexillulm Austriae Austria 8,414,638 83,855 1995-01-01 Vindobona
Royal Arms of Belgium.svg Vexillum Belgiae Belgica 11,007,020 30,528 Fundator Bruxellae
Arms of the United Kingdom.svg Vexillum Britanniarum Regni Britanniarum Regnum 62,262,000 243,610 1973-01-01 Londinium
Coat of arms of Bulgaria (version by constitution).svg Vexillum Bulgariae Bulgaria 7,364,570 110,994 2007-01-01 Serdica
Small coat of arms of the Czech Republic.svg Vexillum Cechiae Cechia 10,562,214 78,866 2004-05-01 Praga
Croatian Chequy.svg Vexillum Croatiae Croatia 4,284,889 56,594 2013-07-01 Zagrabia
Lesser coat of arms of Cyprus.svg Vexillum Cypri Cyprus 865,900 9,251 2004-05-01 Nicosia
National Coat of arms of Denmark no crown.svg Vexillum Daniae Dania 5,602,600 43,075 1973-01-01 Hafnia
Small coat of arms of Estonia.svg Vexillum Estoniae Estonia 1,340,194 45,227 2004-05-01 Castrum Danorum
Coat of arms of Finland.svg Vexillum Finniae Finnia 5,350,475 338,424 1995-01-01 Helsingia
Arms of France (UN variant).svg Vexillum Franciae Francia 65,350,000 674,843 Fundator Lutetia
Coat of arms of Germany.svg Vexillum Germaniae Germania 81,799,600 357,021 Fundator Berolinum
Lesser coat of arms of Greece.svg Vexillum Graeciae Graecia 11,305,118 131,990 1981-01-01 Athenae
Coat of arms of Ireland.svg Vexillum Hiberniae Hibernia 4,588,252 70,273 1973-01-01 Eblana
Arms of Spain.svg Vexillum Hispaniae Hispania 46,030,109 504,030 1986-01-01 Matritum
Arms of Hungary.svg Vexillum Hungariae Hungaria 10,015,295 93,030 2004-05-01 Budapestinum
CoA Marina Mercantile.svg Vexillum Italiae Italia 60,681,514 301,338 Fundator Roma
Lesser coat of arms of Latvia (escutcheon).svg Vexillum Lettoniae Lettonia 2,067,887 64,589 2004-05-01 Riga
Coat of arms of Lithuania.svg Vexillum Lituaniae Lituania 3,190,070 65,200 2004-05-01 Vilna
Arms of the Counts of Luxembourg.svg Vexillum Luxemburgi Luxemburgum 511,840 2,586.4 Fundator Luxemburgum
Arms of Malta.svg Vexillum Melitae Melita 452,515 316 2004-05-01 Valletta
Arms of the Kingdom of the Netherlands.svg Vexillum Nederlandiae Nederlandia 16,847,007 41,543 Fundator Amstelodamum
Herb Polski.svg Vexillum Poloniae Polonia 38,501,000 312,685 2004-05-01 Varsovia
Portuguese shield.svg Vexillum Portugalliae Portugallia 10,561,614 92,390 1986-01-01 Olisipo
Coat of arms of Romania.svg Vexillum Romaniae Romania 19,042,936 238,391 2007-01-01 Bucaresta
Coat of arms of Slovakia.svg Vexillum Slovaciae Slovacia 5,397,036 49,035 2004-05-01 Posonium
Coat of arms of Slovenia.svg Vexillum Sloveniae Slovenia 2,050,189 20,273 2004-05-01 Aemona
Blason Oscar II de Suède.svg Vexillum Sueciae Suecia 9,415,295 449,964 1995-01-01 Holmia

Foedera[recensere | fontem recensere]

Instituta[recensere | fontem recensere]

Septem instituta unionis ex articulo XIII Foederis de Unione Europaea constituta sunt:

Consilium Europaeum[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Consilium Europaeum

Consilium Europaeum est summum Unionis Europaeae corpus, quod ex 27 ducibus (sive gubernationis sive civitatis) civitatum sociarum Unionis una cum praesidibus Consilii Europaei (nunc Hermanus Van Rompuy) et Commissionis (nunc Iosephus Manuel Durão Barroso) constat.

Comissio Europaea[recensere | fontem recensere]

Praeses Commissionis Iosephus Manuel Barroso.
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Commissio Europaea

Commissio Europaea est rectio Unionis. Sedes eius est Bruxellis. Iosephus Manuel Durão Barroso munere praesidis fungitur.

Consilium Unionis Europaeae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Consilium Unionis Europaeae

Una cum Parlamento Europaeo Consilium Unionis Europaeae, sive Consilium ministrorum est pars potestatis legiferae unionis.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Parlamentum Europaeum

Parlamentum Europaeum[recensere | fontem recensere]

Parlamentum Europaeum Bruxellensis.
Praeses Parlamenti et legislator Factionis socialisticae Martinus Schulz.

Parlamentum Europaeum, vel senatus Europaeus, est parlamentum unionis, cui plus quam 700 legati sunt, quos cives Europaei suffragio universali elegunt. Una cum Consilio Unionis Europaeae Parlamentum Europaeum legiferam unionis potestatem efficit. Cum in Consilio Unionis Europaeae sint delegati gubernationum, legati parlamentarii cives Europaeos repraesentant, qui eos elegerunt. Martinus Schulz munere praesidis nunc fungitur.

Argentaria primaria Europaea[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Argentaria primaria Europaea

Argentaria primaria Europaea, cuius sedes est Francofurti ad Moenum, est summa seu media argentaria civitatum, quae euronem monetam publicam introduxerunt. Una cum mediis civitatum sociarum unionis argentariis systema format argentariarum Europaearum mediarum. Politicam monetarium harum civitatum administrat et imprimis stabilitatem pretiorum conservare studet. His diebus Marius Draghi munere praesidis fungitur. Condita est anno 1998 ex Foedere Amstelodami icto.

Curia Unionis Europaeae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Curia Unionis Europaeae

Curia Unionis Europaeae est iudicium Unionis Europaea anno 1952 Luxemburgi creatum, quod omnes res forenses comprehendit. Curiae est praestare, ut leges secundum interpretationes ac praecepta foederum observentur, et ius Europaeum a curiis gentiliciis rogata interpretatur. Discernenda est ab Iudicio Europaeo pro Iuribus Humanis.


Curia Rationum[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Curia Rationum

Curia Rationum anno 1975 Luxemburgi creata quotannis de usu pecuniae Unionis referre debet. Si res dubiae vel etiam fraudulosae inveniuntur, officio fraudibus prohibendis nomine OLAF traduntur.

Alia instituta magni momenti[recensere | fontem recensere]

  • Consilium regionum anno 1992 creatum, cuius sedes est Bruxellis, regiones ac communia in Unione Europaea sita repraesentat.
  • Consilium Europaeum oeconomicum et sociale ab anno 1957 exstat. Ut Consilium oeconomicum et sociale Francicum, quod exemplar fuit, "cives informatos" repraesentare debeat; 344 sodalium eius tertia pars sunt moderatores societatum, tertia pars syndicatus repraesentant, reliqui ceteros greges sive quaestiones societatem attingentes (sicut agriculturam, naturae protectionem et alia).
  • Mediator civium Europaeus, cuius sedes est Argentorati, ab anno 1992 omnes querelas de vitiis administrationis ac institutorum Unionis Europaeae examinat.
  • Protector datorum Europaeus est magistratus a politicis liber Unionis Europaeae, cuius sedes est Bruxellis.
  • Argentaria Europaea pecuniae collocandae, cuius sedes est Luxemburgi, anno 1958 creata est. Etiam argentaria a politicis libera est; civitates socias et societates pecuniis dandis adiuvat in operibus, quae Europae utilia sunt sicut in viis construendis aut natura protegenda.
  • Unio Europaeae nunc etiam est officium nomine "Joint Situation Centre", quod est nucleus officii secreti, cuius sedes est Bruxellis.

Foedera et rei publicae status[recensere | fontem recensere]

Subsignatus
Ingressum in vis
Foedus
1948
1948
Foedus Bruxellis ictum
1951
1952
Foedus Parisiis ictum
1954
1955
Pax Parisiensis
1957
1958
Foedera Romae icta
1965
1967
Foedus institutis exsecutivis confundendis
1975
N/A
Decisio Consilii Europaei
1985
1985
Foedus Schengis ictum
1986
1987
Foedus unicum Europaeum
1992
1993
Foedus Traiecti Mosae ictum
1997
1999
Foedus Amstelodami ictum
2001
2003
Foedus Nicaeae ictum
2007
2009
Foedus Olisipone ictum
Pix.gif Pix.gif Pix.gif Pix.gif Pix.gif Pix.gif Pix.gif Pix.gif
                         
Columnae Unionis Europaeae:  
Communitates Europaeae:  
Communitas Europaea energiae atomicae
Communitas Europaea carbonis et chalybis Foedus exspiravit anno 2002 Unio Europaea
    Communitas oeconomica Europaea
        Normae Schengenses   Communitas Europaea
    TREVI Justitia resque internae  
  Cooperatio publica iuridicaque in rebus criminalibus
          Cooperatio politica Europaea (EPC) Communia consilia exterorum ac securitatis (CFSP)
Societas militaris Unio Europaea Occidentalis (WEU)    
Foedus anno 2011 exspiravit  
                        v · d · e

Linguae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Publicae Unionis Europaeae linguae

Linguae publicae Unionis Europaeae sunt viginti quattuor: linguae Anglica, Bohemica vel Cechica, Bulgarica, Croatica, Dacoromanica, Danica, Estonica, Finnica, Francogallica, Graeca, Hibernica, Hispanica, Hungarica, Italica, Lettonica, Lithuanica, Lusitana, Melitensis, Nederlandica, Polonica, Slovaca, Slovena, Suecica, Theodisca. Lingua Latina autem inter linguas publicas non est.

Signa[recensere | fontem recensere]

Vexillum[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Vexillum Europae
Vexillum Europae

Vexillum Europae est vexillum Unionis Europaeae ac Consilii Europae ab anno 1955. In usum Unionis Europae confirmatum est anno 1986. A colore caeruleo caelum, dum a duodecim stellis aureis harmonia repraesentatur.

Hymnus[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Hymnus Europae

Hymnus Europae est hymnus Unionis Europaeae et Consilii Europae. Musica hymni est pars ex ultimo motu symphoniae nonae Ludovici van Beethoven. Dum huic symphoniae verba Friderici Schiller sunt ("Freude, schöner Götterfunken"), hymno Europaeo verba non sunt.

Anno 2003 Petrus Roland et Petrus Diem verba Latine scripta proposuerunt:

Est Europa nunc unita
et unita maneat;
una in diversitate
pacem mundi augeat.

Semper regant in Europa
fides et iustitia
et libertas populorum
in maiore patria.

Cives, floreat Europa,
opus magnum vocat vos.
Stellae signa sunt in caelo
aureae, quae iungant nos.

Est una. Pro litteris tuis, quas Idibus Ianuariis accepi, tibi gratias ago. Magno cum studio hymnum Europae lingua Latina scriptum, legi. Mihi non est ingenium canendi, sed inceptum tuum mihi maxime placet. Spero consilia tua hymni Europae commendandi lingua Latina prospere eventura esse. Vale!

—Litterae a praeside Consilii Europaei Hermanus Van Rompuy anno 2010 missae.[5]

Dies Europae[recensere | fontem recensere]

Dies Europae Varsoviae, Polonia. Anno 2004 decem civitates Unionem Europaeam ingressae sunt, quarum septem olim res publicae Sovieticae fuerunt.

Die 9 Maii quotannis est commemoratio propositionis Roberti Schuman anno 1950.

Europa mythologica[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Europa (mythologia)
Europa et Zeus videtur in Nova et accurata totius Europæ descriptio, que educta est a Fredericus de Wit anno 1700.

Europa in mythologia Graeca fuit filia Agenoris, Phoenicum regis, et Telephassae (vel secundum alios Argiopes), soror autem Cadmi, Thebarum conditoris. Ex Iove tres filios genuit, Minoen, Rhadamanthum, Sarpedonem.

Cum inter virgines comites in Phoenico litore luderet Europa, Zeus/Iuppiter eam conspexit ac statim pulchritudine formae exarsit. Tum, ne a Iunone/Hera uxore vel a quoquam alio agnosceretur, in tauri albi speciem auratis cornibus sese transfiguravit et gregi regio sese immiscuit: sic ad virgines accessit. Europa primo timida, mox forma et blanditiis tauri placata, ita confidens facta est ut, cornibus adprehensis, in tergum consederit. Praeda potitus Iuppiter eam trans mare in Cretam portavit, ubi Europam stupravit. Ex quo concubitu tres clarissimi filii nati sunt. Cur ab ea una ex quinque partibus orbis nominata sit, non liquet.

Europa rapta, iussu patris quattuor fratres eam per orbem frustra quaesiverunt et nova regna condiderunt: Cadmus, qui Thebas condidit; Cilix, qui nomen suum Ciliciae dedit; Phoenix, a quo Punici et Phoenices dicti; Phineus, qui rex in Thracia factus est.

Sententia[recensere | fontem recensere]

Sententia Unionis Europaeae est In varietate concordia.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Flag of Europe waving.svg
Porta Unionis
Europaeae
  1. "EU institutions and other bodies"
  2. "Accession criteria (Copenhagen criteria)". Europae situs publicus.
  3. "The Greenland Treaty of 1985". The European Union and Greenland. Greenland Home Rule Government
  4. Articulus 50 foederis nomine "Consolidated Treaty on European Union".
  5. http://www.hymnus-europae.at/old/Pressestimmen/Rompuy.jpg.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Archer, Clive. 2008. The European Union. Londinii et Novi Eboraci: Routledge. ISBN 9780415370127.
  • Bieling, Hans-Jürgen 2010. Die Globalisierungs- und Weltordnungspolitik der Europäischen Union. Wiesbaden: VS-Verlag.
  • Bindi, Federiga, et Irina Angelescu, edd. 2012. The Foreign Policy of the European Union: Assessing Europe's Role in the World. Vasingtoniae: Brookings Institution Press. ISBN 9780815722526.
  • Dauses, Manfred A., ed. 2009, 24. ed.: Handbuch des EU-Wirtschaftsrechts.Monaci: Beck. ISBN 978-3-406-44100-4
  • Hartmann, Jürgen. 2009, 2. ed.: Das politische System der Europäischen Union. Eine Einführung. Francofurti ad Moenium: Campus. ISBN 978-3-593-39025-3.
  • Hubac, Camille. 2012. L'Union européenne: des clès pour comprendre. Lutetiae: Argos. ISBN 9782366140002.
  • Kaina, Viktoria. 2009. Wir in Europa. Kollektive Identität und Demokratie in der Europäischen Union. Wiesbaden: VS Verlag. ISBN 978-3-531-16361-1.
  • Keiler, Stephan, et Christoph Grumböck, edd. 2006. EuGH-Judikatur aktuell. Vindobonae: Linde. ISBN 3-7073-0606-2
  • Lambach, Philipp, et Christoph Schieble. 2007, 2. ed.: EU Concours. Leitfaden zur Europäischen Union. Berolini: ViaEurope. ISBN 3-939938-00-9
  • Lehberger, Carolin, et Luitpold Rampeltshammer, edd. 2012. Einfluss der Europäischen Union auf die Gestaltung der Arbeitswelt. Saarbrücken: Universaar. ISBN 9783862230655.
  • Morganti, Adolfo, ed. 2012. Europa: il ritorno dei piccoli stati : autonomie, piccole patrie, processi di sussidiarietà. Rimini: Il cerchio. ISBN 9788884743336.
  • Neyer, Jürgen. 2012. The Justification of Europe: A Political Theory of Supranational Integration. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780199641246.
  • Tausch, Arno. 2011. Globalisierung und die Zukunft der Eu-2020-Strategie (Globalization and the Future of the EU-2020 Strategy). In interrete apud SSRN: or http://dx.doi.org/10.2139/ssrn.1998081
  • Thiele, Alexander. 2006, 5. ed.: Grundriss Europarecht. Altenberge: Niederle Media. ISBN 3-9806932-2-8
  • Tömmel, Ingeborg. 2008, 3. ed.: Das politische System der EU. Monaci: Oldenbourg. ISBN 978-3-486-58547-6.
  • Weidenfeld, Werner, et Wolfgang Wessels, edd. 2006, 9. ed.: Europa von A bis Z (Schriftenreihe der BPB. Vol. 393). Bonnae: Bundeszentrale für politische Bildung. ISBN 3-89331-475-X
  • Wessels, Wolfgang. 2008. Das politische System der Europäischen Union. Aquis Mattiacis. ISBN 3-8100-4065-7.
  • Zimmermann, Hubert, et Andreas Dür, edd. 2012. Key Controversies in European Integration. Novi Eboraci: Palgrave Macmillan. ISBN 9781137006158.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Unionem Europaeam spectant.

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg