Pax

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Pax (mythologia)

Hortus cum inscriptione paci dicata Asisii
Columba quae ramum in ore tenet est quotidiana pacis figura.

Pax (-cis, f.) est status tranquillitatis vel requietis, contra discordiam belli.

Antiquis Romanis, bellum erat status naturalis; necesse pro pace erat pactum declarare. Signum pacis fuit templi dei Iani porta clausa.

Itaque plurimi homines pacem aeternam desiderant.

Biblia pacem mille annorum Iesu Christi rege praedicit.

Benedictus de Spinoza pacem in suo Tractato politico definivit "enim non belli privatio" ad ius naturale vel iura humana.

[recensere] Tabula pacis

Elenchus pacis definitionum, a Varrone compilatum, in libro XIX Civitatis Dei ab Augustino scriptum apparet,? fortasse cum additamento Christiano:

  • Pax itaque corporis est ordinata temperatura partium,
  • pax animae inrationalis ordinata requies appetitionum,
  • pax animae rationalis ordinata cognitionis actionisque consensio,
  • pax corporis et animae ordinata uita et salus animantis,
  • pax hominis mortalis et Dei ordinata in fide sub aeterna lege oboedientia,
  • pax hominum ordinata concordia,
  • pax domus ordinata imperandi atque oboediendi concordia cohabitantium,
  • pax ciuitatis ordinata imperandi atque oboediendi concordia ciuium,
  • pax caelestis ciuitatis ordinatissima et concordissima societas fruendi Deo et inuicem in Deo,
  • pax omnium rerum tranquillitas ordinis.

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nexus externus

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad pacem spectant.
Instrumenta personalia
Spatia nominalia
Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis