Castellum mediaevale

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Castellum de Óbidos in Portugallia (circa 713 constructum), quod vicum totum intra moenibus complectitur, exemplum castrorum mediaevalium est.
Burgus Eltz in Germania

Castellum mediaevale constabat in loco stativo plerumque ab turribus, muribus et moenibus gravibus munito, ubi specialialiter habitabant reges, equites, et alii optimates, ut se ab inimicis protegerantur. Ob statum bellicum, quod in medio aevo perpetue habebant, talibus munimentis quam maximum opus est.

Haec castra, quamquam multum a castris Romanis discrepabant, medio aevo arx, castrum, castellum, et burgus tamen appellata sunt, quia persaepe illa ex antiquis arcibus, castris, castellis, et burgis Romanis orta sunt. Oportet autem nos observare, definitiones horum castrorum mediaevalium datas saepe inexactas esse; nam usus horum nominum inter locos Europaeos multo decrepabat.

Arcem semper ex antiquitate dicebant castrum supra urbem situm ubi populus fugiebant cum inimici adgressi sunt. Medio aevo solum quod mutavit fuit quam munita a muribus et turribus arces erant.

Castrum autem medio aevo saepe tantum vocabatur urbs moenibus circumdata orta ex castris veteribus exercitus Romani. Mura magna quae urbem circumdabant appellabantur moenia.

Castellum dicebant castrum non tam longe ab urbe, quod locum strategicum sicut sinum, saltum, aut viam defedebat. Saepe castella aedificabant ut pagus quidam domentur aut pacificentur.

Burgus specialiter appellabatur aut singula domus munita principis aut castrum minus longe ab urbibus situm, saepe medio in silva aut in insula.

Finis et equitum mediaevalium et talium castrorum fuit tormentum pyrobolos igne sclopetans, quod saeculo XVI inventum est. Burgorum muri pyrobolis resistere non potuerunt. Multi burgi collabebantur et ut ita dicam dormiebant antequam aetate Romantica rursus inventi sunt.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Alia coepta Vici[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad burgos mediaevales spectant.


stipula Haec stipula ad rem militarem spectat. Amplifica, si potes!


Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.

Roman numeral 10000 CC DD.svg