Helvetia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Confoederatio Helvetica
Schweizerische Eidgenossenschaft
Confédération suisse
Confederazione Svizzera
Confederaziun svizra
Vexillum Helvetiae Insigne Helvetiae
Vexillum Insigne
Sententia: Unus pro omnibus, omnes pro uno
Hymnus: Psalmus Helveticus admin.ch - Swiss National Anthem, apud www.admin.ch
Situs Helvetiae
Forma administrationis {{{forma_administrationis}}}
Linguae officiales Germanica, Francogallica, Italiana, Raetoromanica
Nomen incolarum Helvetius
adiectivum Helveticus
Praeses Desiderius Burkhalter (2014)
{{{titulus_ducis_2}}} {{{nomen_ducis_2}}}
Caput Berna
46° 57′ Sept., 7° 27′ Ort.
Urbs maxima Turicum
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area 132.a
41 285 km²
4.2%
Numerus incolarum
(anno 31 Decembris 2011)
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia 92a

7 954 700
193/km²
PDB (anno 2003)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto 35.a
$233 milliarda
$30 186 (8.a)
Nummus Francus Helveticus (CHF)
Libertas
- Declarata
—Agnita
Status foederalis
Foedus Pactum Helveticum
1 Augusti 1291
24 Octobris 1648
1848
Circulus temporalis
 - aestate ()
TEC (UTC+1)
TÆEC (UTC+2)
Praefixum telephonicum nationis +41
Dominium interretiale .ch

Helvetia, sive Confoederatio Helvetica,[1] est respublica foederalis, quae in pagis vel cantonibus sex et viginti consistit. Civitas Helvetia in continente Europa sita est,[2] ubi Germaniam a septentrione, Franciam ab occidente, Italiam a meridie, denique Austriam et Lichtensteinum ab oriente attingit. Sedes auctoritatum foederalium est Berna urbs.

Iura iugum montis etiam in Helvetia est. In Alpibus Helveticis fontes inveniuntur, ex quibus Rhenus et Rhodanus profluunt. Urbs maxima est Turicum, dein Genava.

Cantones omnes lingua, institutis, legibus, religionibus inter se differunt. Quamquam omnes vicinae terrae ad Unionem Europaeam pertinent,[3] Helvetii illam accedere usque ad praesentem diem noluerunt.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Helvetiae tres regiones naturales sunt: pars medioaustralis altos montes Alpes continet, in parva parte boreoccidentali mons continuus Iura appellatus surgit, et intra montes est regio aequior silvis et lacubus contecta, nam Helvetia terra uberibus fecunda aquis est. Hic permulti Helvetii habitant.

Flumina[recensere | fontem recensere]

Lacus[recensere | fontem recensere]

Montes[recensere | fontem recensere]

Historia[recensere | fontem recensere]

Helvetia condita est confoederatio per Foedus Pactum Helveticum anno 1291 a pagis Urania, Suitia, et Subsilvania. Iam anno 1332 Lucerna se ad Helvetiam iunxit, postea alii pagi idem fecerunt, et anno 1513 Confoederatio a tredecim pagi constituta est.

Post cladem Mariniani (hodie Italiane: Melegnano) apud Mediolanum contra regem Franciae Franciscum I die 1314 Septembris 1515 pagi Helvetiae semper neutri faverunt.

Inter saeculum sextum decimum, pagi Helvetiae in duas partes discesserunt. Pagi ruris fidem Ecclesiae Catholicae Romanae servaverunt; alii pagi Emendationem Ecclesiae acceperunt. Etiam bella inter pagi fuerunt. Multi praeclari reformatores Ecclesiae in urbibus Helvetiae vixerunt, e.g. Henricus Bullingerus, Ioannes Calvinus, Guilielmus Farel, Uldrychus Zwingli.

Anno 1798, Francia confoederationem invasit et civitatem unitariam, Rempublicam Helveticam appellatam, condidit. Helveti numquam hanc civitatem amaverunt. Post quinque annos, accurate die 18 Februarii 1803, cum Actu Mediationis nova foederatio, sed semper Franciae subiecta, condita est.

Post cladem Napoleonis anno 1815, Helvetia a Consilio Vindobonum restituta est, ut confoederatio a viginti duobus pagis constituta.

Post bellum civile inter pagos Catholicos, in "alia foederatione" (Theodisce Sonderbund) coniunctos et Protestantes anno 1848 prima magna charta Helvetiae promulgata est.

Saeculis undevicensimo et vicensimo, pace et labore Confoederatio crevit. Inter Bellum Orbis Terrarum Secundum, Helvetia sola in Europa Media civitas a Germanis non expugnata est. Hodie putatur Helvetia esse opulentissima orbis terrarum civitas.

Anno 1979, Iura, se a pago Berna discessens, novus et viginti tertius pagus Helvetiae factus est.

Institutiones[recensere | fontem recensere]

Facultas legum ferendarum ad Consilium Nationale, ex ducentis legatis populi compositum, atque ad Consilium Civitatum, ex quadraginta sex senatoribus compositum, pertinet. Unicuique pago duo senatores et legati pro incolis sunt.

Consilium Foederale, quod e septem hominibus constat, administrationem Helvetiae gerit. Unus consiliariorum foederalium praesis potestatem tempore dumtaxat annuam habet (vide Indicem Consiliariorum Foederalium).

Confoederatio Helvetica e viginti tribus cantonibus constat. Hic est ordo sollemnis (secundum Constitutionis foederalis articulum primum). Tres primi habent praecellentia honoris causa, dein ordo est secundum annum integrationis in confoederatione, hic post nomen indicatum:

Pagi Helvetiae

Urbes et cantones[recensere | fontem recensere]

Sermones publici[recensere | fontem recensere]

Divisio sermonum Helvetiae (anno 2000).

In Helvetia praeter linguas Theodiscam, Francogallicam, Italicam, sermo publicus est etiam Lingua Romancica, qua circa triginta milia hominum, praecipue in Grisonia cantone, utuntur. Anno 2000 in Helvetia, homines locuti sunt:

  • Theodisce, 63.7 centesimae incolarum (terrae russae pictae)
  • Francogallice, 20.4 centesimae incolarum (terrae virides pictae)
  • Italice, 6.5 centesimae incolarum (terrae violaceae pictae)
  • Romanice, 0.5 centesimae incolarum
  • aliis sermonibus, 9.0 centesimae incolarum

Religiones[recensere | fontem recensere]

Incolae secundum confessionem religiosam (in %)
anno 1970 2000
Ecclesia evangelica reformata 46,42 33,04
Ecclesia evangelica metodista 0,17 0,12
Nova apostolica ecclesia 0,49 0,38
Testes Jehovas 0,17 0,28
aliae Ecclesiae protestantes 0,42 1,44
Ecclesia Catholica Romana 49,39 41,82
Ecclesia Catholica Christiana 0,32 0,18
Ecclesiae Orthodoxae 0,33 1,81
Aliae communitates Christianae 0,05 0,20
Communitates Iudaicae 0,33 0,25
Communitates Islamicae 0,26 4,26
aliae religiones 0,12 0,78
sine religione 1,14 11,11
sine responsione 0,39 4,33
Incolae (100%) 6 269 783 7 288 010

(Fons: Officium foederale de statistica, censimenta nationalia.)

Structura Ecclesiae Catholicae Romanae in Helvetia[recensere | fontem recensere]

Sunt in Helvetia sex dioeceses et duae abbatiae territoriales, qui subiactae imperio archidioecesis non sunt, sed sanctae sedi ipsae. Ergo Helveticae dioceses non formant provinciam ecclesiasticam. Hae sunt dioeceses et abbatiae:

Dioeceses Catholicae Romanae Helvetiae anno 2006.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Helvetiae argentariae sunt amplae.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ergo siglum usitatum CH.
  2. In Europa Occidentali aut Europa Media, secundum definitionem. Vide Geographiam Helvetiae.
  3. Germania, Italia, Francia ab initio Unionis anno 1957, et Austria ab anno 1995.
  4. Cfr. Commentatio Martigny in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Church, Clive H. 2004. The Politics and Government of Switzerland. Londinii: Palgrave Macmillan. ISBN 0-333-69277-2.
  • Dalton, O. M. 1927. The History of the Franks, by Gregory of Tours. Oxoniae: The Clarendon Press.
  • Fahrni, Dieter. 2003. An Outline History of Switzerland: From the Origins to the Present Day. Ed. 8a, augmentata. Turici: Pro Helvetia. ISBN 3-908102-61-8.
  • Historical Dictionary of Switzerland. 2002–.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Helvetiam spectant.

Mille Paginae.png