Ioannes Maria Vianney
| Sanctus Ioannes Maria Vianney | |
|---|---|
|
|
|
| Curatus Arsensis, Pastor | |
| Natus | 1786 |
| Mortuus | 1859 |
| Patronus | Presbyterorum Paroecialium |
Ioannes Maria Vianney (natus die 8 Maii 1786 in Dardilly in praefectura Rhodanus - die 4 Augusti 1859 in Ars-sur-Formans in praefectura Addua) fuit saeculi XIX sacerdos catholicus Francicus qui sanctus Ecclesiae catholicae est ab anno 1929 patronusque sacerdotum paroecialium. Saepe Curé d'Ars (scilicet "Curatus Arsensis") vocatur, quia sacerdos paroecialis fuit oppidi Francice "Ars-sur-Formans" appellati. Praeclarissimus erat apud nationes proper pastorale opus quod in paroecia sua fecit et quo populi vita spiritualis transformata est. Catholici hoc ascribunt eius pietati et mortificationi ministerioque ardenti in sacramento confessionis. Dies festa eius 4 Augusti celebratur.
Papa Pius X eum beatus die 8 Ianuarii 1905 fecit et Vianney a papa Pio XI die 31 Maii 1925 sanctus creatus est.
Centesimo anno post mortem adveniente, papa Ioannes XXIII eo die 1 Augusti 1959 encyclica, Sacerdotii Nostri Primordia, dicavit.
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Mariam Vianney spectant. |
- Klaus-Gunther Wesseling, "VIANNEY, Jean Marie Baptiste" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 12 (Herzberg, 1997. ISBN 3-88309-068-9) , columnae 1325–1328 (Theodisce)
- Philomena Romana, sancta a Ioanne Maria Vianney maxime culta
| Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes! |
