Rhenus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Rhenus
Valles Rhenana
Vallis Rhenana(HelvetiaGrisonia
Longitudo 1,230 km
Altitudo principii 1,602 m
Moles decussis 2,200 /s
Area ex qua aqua affluit 185,000 km²
Principium Helvetia
Ostium Mare Germanicum
Regio Helvetia - Lichtenstenum -
Austria - Germania -
Francia - Nederlandia
Rhenus.

Rhenus (-i, m.) est fluvius in Helvetia, Germania, et Nederlandia.

Rhenus oritur ex Alpibus Helvetibus, fluit trans Lacum Bodamicum, per Basileam urbem, tum inter fines Germanorum et Francorum. Prope Moguntiacum Moenus flumen adfluit, prope Confluentes Mosella flumen. Postea Bonnam Coloniamque transfluit, nunc ad orientem vertit et per Nederlandiam it, ubi divertitur in aestuario. Postremo in Mare Germanicum influit prope Lugdunum Batavorum.

Tempore Taciti, Rhenus "uno alveo continuus aut modicas insulas circumveniens" (Tac. ann. 2,6) fluxit. Saeculo 19, multi alvei deleti sunt et flumen directum est. Rhenus persaepe canalis factus est, ut magnae naves ibi vehantur et merces perfacile in eo transportentur. At imbribus assiduis aqua per canalem celerrime fertur, ut flumen interdum magnam diluvionem et magnas calamitates in urbibus prope Rhenum sitis efficiat.

Navis Bonnae "Filia Rheni".

Fluvii qui in Rhenum influunt[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rhenum spectant.

Mille Paginae.png