Marcellus Proust

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
Wikidata Marcellus Proust
Res apud Vicidata repertae:
Marcellus Proust: imago
Marcellus Proust: imago
Marcellus Proust: subscriptio
Marcellus Proust: subscriptio
Nativitas: 10 Iulii 1871; Circumdarium XVI Lutetiae
Obitus: 18 Novembris 1922; Circumdarium XVI Lutetiae
Patria: Francia
Nomen nativum: Valentin Louis Georges Eugène Marcel Proust

Familia

Genitores: Adrien Proust; Jeanne-Clémence Proust
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Coemeterium Père Lachaise, Marcel Proust's tomb

Marcellus Proust, vulgo Marcel Proust, fuit scriptor Francogallicus, plerisque notus opere À la recherche du temps perdu septem libris composito, inter annos 1913 et 1927 edito.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Proust natus est apud avunculum suum in Auteuil Lutetiae Bello Franco-Prussiano ante duos menses per Foedus Francofurti terminato. Pueritiam suam inter violentias suppressionis Communis Lutetiae et per primos annos Tertiae Reipublicae egit. Magnam partem operis sui habent mutationes illius temporis, praecipue deminutio nobilium et ascensio equitum, quae in Francia tempore Tertiae Reipublicae factae sunt.

Pater Marcelli, nomine Achilles Adrianus Proust, erat medicus satis cognitus, ad inveniendas causas et ad impediendas vastationes morbi cholerae per Europam et Asiam intentus, scriptorque multorum commentationum et librorum de medicina; mater etiam, Ioanna Clementia Weil, filia divitis cuiusdam et docti Iudaei, eruditissima erat, quippe quae epistulas familiares non infacetas scripserit et linguam Anglicam ita complexa esset ut in animum filii sui consilium iniceret libros Ioannis Ruskin in linguam Francogallicam vertendi.

Annum nonum agens, morbo quo inspirari non potuerat implicatus est, quare medici eum semper debilem futurum esse dixerunt. Proust per longum tempus ad quiescendum in Illieris pagum ivit. Hic pagus (mutato nomine) et tempus apud suum avunculum eductum exemplum vitae in "Combray" fuerunt, ubi pars "Du coté de chez Swann" libri acta est.

Marcellus Proust erat homophylophilus.

Proust sicut tiro in Francico exercitu militavit (18891890) in castris apud Aurelianum, et postea hanc experientiam Proust in parte "Guermantes" libri sui scripsit. Proust amicitias nobilium coluit et se magis ad artem scribendi quam ad rem militarem vocatum esse ostendit.

Cum pater cuperet filium cursum honorum inire, Proust anno 1896 officium accepit in Bibliotheca Mazarina. Is numquam bibliothecae curam dedit et in parentali domo mansit usque ad parentum mortem.

Inter 1900 et 1905, multae mutationes in familiam et vitam eius ingressae sunt: mense Februario anni 1903, Proustis frater Robertus uxorem accipit et domo familiae exivit. Eius pater Septembri eiusdem anni mortuus est; anno 1905, mater obiit. Proust magnam hereditatem accepit.

Proust tres ultimos annos vitae suae egit in suo cubiculo: diebus dormiebat, noctibus vigilabat ut opus suum compleret. Anno 1922, Proust mortuus est, et in tumulo sepulcreti Patris Lachaise inhumatus est.

Sepulcrum Marcelli Proust Lutetiae in Sepulcreto Patris Lachaise

Prima scripta[recensere | fontem recensere]

Proust ab adulescentia ad publicandum et scribendum intentus erat. Praeter diarios quibus associatus erat, et propter quos publicaverat "La Revue verte" et "La revue lilas", ab 189091 Proust publicavit in diario "La Mensuel" colummam regolarem. In 1892 condidit litterae diarium appellatum "Le Banquet", et per postremos annos Proust parvas partes in suo diario publicavit et in claro "La Revue Blanche".

Anno 1896, "Les Plaisirs et les Jours" (Libidines et dies), summarium harum parvarum partium, publicata est. In libro praefatio Anatole Francis erat, picturae ab Mme. Lemaire, et sic diviter publicata erat ut duplice pretio quam illae amplitudinis erat.

Illo anno, Proust ad scribendum operam qua publicata est in 1954 incepit et hac appellata est "Jean Santeuil" ab his postremis editoribus. Multa ex thematibus qua post in "Quaestu" in hoc libro erant, sicut aenigma memoriae et necessitudinis cogitandi. Studium quo ad scribendum de Iohannis Santeulis parentibus adversum est illo quo Proust de affectiones ad parentes qua in "Quaestu" est. Proust statuit interrumpere scribere "Jean Santeuil" librum in 1897.

Anno 1895, Proust ad legendum Carlyle, Emerson, et Ioannem Ruskin annos egit. His libris Proust suae rationes de arte et de usu scriptoris in societate ampliavit. Vere, in "Tempus repertum," narrator memorat se traduxisse Ioannis Ruskin librum "Sesame et Lilies" (.Officium artificis comparare naturae imagines,et deducere rationem instantem et arte eam narrare. In hoc ratione, Ruskinis conceptus sic principalis erat ut Proust cognoscere Ruskinis libros "corde " declamaverat, sicut "The seven lamps of Architecture"(Septem lanternae Architecturae), "The Bible of Amiens "(Amiensis liber), et "Praeterita."

Proust duas ex Ioannis Ruskin operibus traducere statuit, sed is ab ignorantia linguae Anglicae impeditus est. Ad corrigendum suas traductiones, grex traductorum erat: scripta ab Proust et postea ab Marie Nordlingere, Anglica matruelis suae amantis, et prorsus publicata ab Proustemet. Cum ab editore rogatus de methodo, Proust respondit: "Non puto me scientem anglicam linguam; puto me scientem Ruskinem." Is "The Bible of Amiens" (Amiensis biblia) edita est anno 1904, cum Marcelli introductione. Utraque introductio et traductio bene factae erant. Henricus Bergon (Henri Bergson) Marcelli introductionem sic "valens contributio psicologiae Ruskinis" appellavit et eodem modo traductionem.In traductionum tempore, Proust traducendo Ioannis Ruskin "Sesame and Lilies" inerat. Litterae et Historiae scriptores confirmaverant, prater Ruskinis, Marcelli influentia affecit Saint Simon, Montaigne, Stendhal, Flaubert, George Eliot, Fyodor Dostoevsky, et Lev Tolstoy.

Annus 1908 significat Marcelli scriptoris evolutionem. Prima anni parte, is imitationes (Francogallice: pastiches) alterorum scriptorum scripsit. Eadem imitationes ad firmandum eius modum scribendi adiuvirent. In eodem anno Proust, scribere iniit nonnullas partes "Contre Saint-Beuve" libri. Proust sic descripsit epistula ad amicum quod is scribere iniit: " Ego cogito: de studio nobilitatis, Parisiana novella, studeo de Saint-Beuve et Flauberte, studeo de feminibus, vitreis fenestris, studeo de tumulis, de studeo de novella."

Opus Du côté de chez Swann, liber primus seriei "In quaestu temporis amissi", cum adnotationibus a manu auctoris.
Ultima pagina Le temps retrouvé, cum adnotationibus a manu auctoris.

Opera[recensere | fontem recensere]

"In quaestu temporis amissi"[recensere | fontem recensere]

Inito anno 1909 et terminato 1922, series mythistoriarum À la recherche du temps perdu ("In quaestu temporis amissi") comstat magnum opus e septem libris et 3200 fere paginis. Graham Greene Proust "scriptorem saeculi XX maximum" nuncupavit. Proust ante completionem revidendi ultimi libri mortuus est, itaque frater Robertus tres ultimos publicavit.

  • Du côté de chez Swann. Lutetiae: Grasset, 1913
  • À l'ombre des jeunes filles en fleurs. Lutetiae: NRF, 1918. Praemium Goncourt
    • Pars 1 : Autour de Mme Swann
    • Pars 2 : Noms de pays: le pays
  • Le côté de Guermantes I, II. 1921-1922
  • Sodome et Gomorrhe I, II. 1922-1923
  • La prisonnière. 1923
  • Albertine disparue (La fugitive). 1925
  • Le temps retrouvé. 1927

Alia opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Aciman, André The Proust Project. Novi Eboraci: Farrar, Straus and Giroux (2004)
  • Albaret, Céleste (Barbara Bray, trans.) Monsieur Proust. Novi Eboraci: The New York Review of Books (2003)
  • Alexander, Patrick Marcel Proust's Search for Lost Time. Novi Eboraci: Vintage Books (2009) ISBN 978-0-307-47232-8
  • Bouillaguet, Annick; Rogers, Brian G., edd., Dictionnaire Marcel Proust. Lutetiae: Honoré Champion, 2004
  • Carter, William C. Marcel Proust: a life. New Haven: Yale University Press (2000)
  • Davenport-Hines, Richard A Night at the Majestic. Londinii: Faber and Faber (2006) ISBN 978-0-571-22009-0
  • Debenedetti, Giacomo. Proust. Bollati Boringhieri, 2005
  • Diesbach, Ghislain de. Proust. Lutetiae: Perrin, 1991
  • Duchêne, Roger. L'Impossible Marcel Proust. Lutetiae: Robert Laffont, 1994
  • Erman, Michel. Marcel Proust. Lutetiae: Fayard, 1994
  • Kristeva, Julia. Le Temps sensible: Proust et l'expérience littéraire. Lutetiae: Gallimard, 1994
  • Simon, Anne. Proust ou le réel retrouvé, Paris, PUF, 2000
  • Tadié, Jean-Yves. Marcel Proust. Lutetiae: Gallimard, 1996. ISBN 2-07-073240-1
  • White, Edmund. Marcel Proust. Novi Eboraci: Viking Books (1998)
  • Willsher, Kim. "In search of lost toast: Paris show reveals origins of Proust’s madeleines" in The Giardian (10 Octobris 2022)
  • Zagdanski, Stéphane. Le Sexe de Proust. Lutetiae: Gallimard, 1994

Nexus externi[recensere | fontem recensere]