Nazismus
Nazismus praecipue appellatur ideologia quam Nationalistica Socialisticaque Operariorum Factio Germanica citavit annis 1919-1944 in Germania.[1][2][3][4][5][6][7][8] Nazismus fuit versio specialis fascismi[9], ubi:
- "Phyle Nordica" humana vel "Aria" putata est superior omnibus aliis et Germani pro Ariis habebantur[10],
- Omnis historia Europaea concepta est sicut certamina et concertationes inter phyles, nationes, et gentes. Nationales socialistae contendebant Germaniae necessarium ad supervivendum esse ut creet in Europa "ordinem novum" et imperium magnum, ita Germania allis cum nationibus aemularetur de rebus politicis oeconomicis militaribus.[11],
- Debilitas et degeneratio effecta sunt propter connubia interphyletica et fragmentationem phylis Nordicae.
Nazismus in Germania Socialismus Nationalis appellatur, sed hic terminus et alibi usurpatur ad omnes philosophias politicas et culturales appellandas quae simul nationalismum et socialismum extollunt.
Index |
Factionis programma [recensere]
Adolfus Hitler 24 Februarii 1920 Monachii factionis programma nuntiavit in cella braxariana aulica vulgo Hofbräukeller. Programma constabat 25 postulationibus vel "punctis".[12] Eodem die Deutsche Arbeiterpartei vel "Operariorum factio Germanica" novum nomen accepit quod erat "Nationalsozialistische Deutsche Arbeiterpartei" quod est "Nationalo-socialistica operariorum factio Germanica".
Antisemitismus est pars programmatis, sic:
"Postulatio 4: Nullus potest esse civis nisi socius popularis. Nullus esse potest socius popularis nisi sanguinis Germanici cum confessionis religiosae ratio non habenda est. Ergo nullus Iudaeus potest esse socius popularis."
"Postulatio 24: Postulamus libertatem omnibus confessionibus religiosis quae sunt in civitate dum ipsius statum in periculum non adducant vel sensum moralem et honestum phylis Germanicae non violent.
Factio ipsa ex christianitate positiva agit sed se in rebus confessionalibus particulari confessioni non adiungat. Pugnat in iudaeo-materialisticum spiritum intra et extra nos et pro certo habet nostri populi valetudinem stabiliter ex interiore parte restitui non posse nisi principio quod est
Publica utilitas privatae anteferenda."
Placita factionis Nazisticae Germanicae [recensere]
Placita et res gestae factionis Nazisticae annis 1919-1945 in Germania erant:
- quae ad res oeconomicas et sociales attinent: ex una parte dominium privatum servabatur, ex altera parte nazistis regnantibus omnis oeconomia nationalis dirigebatur ad bellum gerendum. Et systema sociale rei publicae Vimarianae et argentariae grosso modo non abolebantur.
- quae ad nationalismum: pan-Germanismus, postulatio novarum terrarum pro expansione populi Germanici (Lebensraum, "spatium vivendi"), abrogatio foederum sancitorum Versaliis et Saint-Germain-en-Laye, creatio exercitus nationalis. In libro cuius titutlus est "Mein Kampf" Hitler scripsit Germanis illum vivendi spatium in Europa orientali capiendum esse.
- quae ad phyletismum: antisemitismus, Christianitas positiva, oppositio ad immigrantes, eugenica.
- quae ad dictaturam: censura periodicorum, librorum, et radiophoniae, anti-parlamentarismus, anti-individualismus, supplicium pro fenore iniquo, omnium proprietatum et vitarum publicatio ad utilitatem publicam, anti-liberalismus politicus et oeconomicus [13][14][15]
Quid accidit post Bellum Orbis Terrarum II [recensere]
Neo-Nazismus [recensere]
Nexus externe [recensere]
- Reflexions sobre els orígens del hitlerisme (Simone Weil) (catalan translata)
Notae [recensere]
- ↑ National Socialism Encyclopædia Britannica.
- ↑ National Socialism Microsoft Encarta Online Encyclopedia 2007. Archived 2009-11-01.
- ↑ Walter John Raymond. Dictionary of Politics. (1992). ISBN 1-55618-008-X p. 327.
- ↑ National Socialism The Columbia Encyclopedia, Sixth Edition. 2001-07.
- ↑ Fritzsche, Peter. 1998. Germans into Nazis. Cambridge, Mass.: Harvard University Press.
- ↑ Kele, Max H. (1972). Nazis and Workers: National Socialist Appeals to German Labor, 1919–1933. Chapel Hill: The University of North Carolina Press.
- ↑ Payne, Stanley G. 1995. A History of Fascism, 1914–45. Madison, WI: University of Wisconsin Press.
- ↑ Eatwell, Roger. 1996. “On Defining the ‘Fascist Minimum,’ the Centrality of Ideology”, Journal of Political Ideologies 1(3):303–19; and Eatwell, Roger. 1997. Fascism: A History. New York: Allen Lane.
- ↑ Neocleous, Mark. Fascism. Minneapolis, Minnesota, USA: University of Minnesota Press, 1997 p. 23.
- ↑ Blamires, Cyprian; Jackson, Paul. World fascism: a historical encyclopedia, Volume 1. Santa Barbara, California, USA: ABC-CLIO, Inc, 2006. p. 61.
- ↑ Bendersky, Joseph W. A history of Nazi Germany: 1919-1945. 2nd ed. Burnham Publishers, 2000. p. 176.
- ↑ 25 postulationes vel "puncta" programmatis factionis cuius siglum est NSDAP (Germanice)
- ↑ Hayek, Friedrich (1944). The Road to Serfdom. Routledge. ISBN 0-415-25389-6.
- ↑ Hoover, Calvin B. (March 1935). “The Paths of Economic Change: Contrasting Tendencies in the Modern World”, The American Economic Review, Vol. 25, No. 1, Supplement, Papers and Proceedings of the Forty-seventh Annual Meeting of the American Economic Association, pp.13–20.
- ↑ Morgan, Philip (2003). Fascism in Europe, 1919–1945. Routledge, p.168. ISBN 0-415-16942-9.