Crimaea
E Vicipaedia
Crimaea (Ucrainice: Крим; Russice: Крым; Tartarice Crimaeane: Qırım) est paeninsula in Mari Nigro, in cuius territorio nunc Ucrainae res publica autonoma Crimaeana locatur.
[recensere] Historia
Antiquis Crimaea temporibus Chersonesus et a poetis saepius Tauris nominabatur. Graeci in Crimaeam et regiones vicinas velut Bosporum Cimmericum lacumque Maeotidem inde a saeculo a.C.n. septimo exeunte sedes transtulerunt. In Crimaea, condiderunt has colonias: Chersonesus, Panticapaeum, Theodosia. Spartocus primus sui nominis tyrannus ex gente Archaeanactidum natus Panticapaei regnum Bosporanum condidit, cuius princeps ultimus saeculo p.C.n. quinto fuit Tiberius Iulius Dioptunes.
Dein Crimaea fuit possessio multarum gentium. Ab anno 1441, fuit centralis regni Tartarorum Crimaeanorum pars, quod anno 1783 adiunctum est ab Imperio Russico. Anno 1921, sicut pars Russicae SFSR creata est res publica autonoma Crimaeana, anno 1945 in regionem transformata. Anno 1954, regio ea facta est pars Ucrainae, tunc rei publicae Unionis Sovieticae. Anno 1991, Ucraina declarata est terra sui iuris, et paulo post res publica autonoma restaurata est in Crimaea.
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Crimaeam spectant. |