Lingua Francogallica

E Vicipaedia

(Redirectum de Francice)
Lingua Francogallica
Français
IPA: [ fʁɑ̃sɛ ]
Taxinomia: Linguae Indoeuropaeae

 Linguae Romanicae
   Lingua Francogallica

Locutores: 65-115 000 000
Sigla: 1 fr, 2 fre, 3 fra
Status publicus
Officialis Francia, Belgia, Helvetia, Canada (Quebecum, Novum Brunsvicum, Nova Scotia, Ontario), America, Africa, et mundo primaria.
Privata permultae civitates
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio:
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Tabula locos in quibus his temporibus Francice loquitur ostendens

Lingua Francogallica[1] seu lingua Gallica recentior[2] (Francogallice: français) lingua Indoeuropaea est et ducitur inter linguas Romanicas: nam haud dissimillima linguae Lusitanae, huic Italicae, Hispanicae, Dacoromanicae est.

Lingua Francogallica maxime loquitur in Francia, Belgia, Canada (praecipue in provincia Quebec appellata), Helvetia et in omnibus locis in quibus dominatio Francica fuit (notandae Africa Septentrionalis et Occidentalis et insula Madagascar sunt).

His temporibus fere septuaginta octo decies centena milia hominum Francice loquuntur cum in Francia nati essent et circiter centum decies centena milia hominum Francicam linguam neque vero primariam loqui possunt. Est tertia lingua maxime locuta post Linguam Sinensem Mandarinicam atque Anglicum sermonem.

Index

[recensere] Litterarum ordo

Lingua Francica ordine litterarum etiam linguae Latinae utitur:

  • 22 litterae Latinae: a b c d e f g h i l m n o p q r s t u v x y
  • 4 litterae recentiores vel in verbis internationalibus adhibitae: j k w z
  • Vocales litterae notandae: ae/oe
  • Signa notanda et vocis accentus: à â ç è é ê ë î ï ô ù û ü

[recensere] Grammatica

[recensere] Nomina

In lingua Francogallica nomina et numerum et genus habent; sunt etiam "articula" et pronomina.

[recensere] Verba

Verba mutant de personis et numeris. Exempli gratia (verbum Francicum: Parler; Latine: Loquor):

  • Je parle - Loquor
  • Tu parles - Loqueris
  • Il parle - Loquitur
  • Nous parlons - Loquimur
  • Vous parlez - Loquimini
  • Ils parlent - Loquuntur

[recensere] Adiectiva

Adiectiva pro numero et generibus mutant. In exemplum (verba Francica: Le petit homme et La petite femme; Latine: Vir parvus et Femina parva):

  • Le petit homme - Vir parvus
  • Les petit(s) homme(s) - Viri parvi
  • La petit(e) femme - Femina parva
  • Les petit(es) femmes - Feminae parvae

[recensere] Coniunctiones primae

  • et - et
  • vel/aut - ou
  • sed/at - mais
  • igitur - donc
  • quia - car (parce que)
  • nec - ni

[recensere] Notae

  1. Vide e.g. titulum operis: M. P. Nilsson, Opuscula selecta linguis Anglica, Francogallica, Germanica conscripta (1951-1960)
  2. "Gallica lingua recentior", Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) [1] f. 25v-26v; "lingua Gallica", Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) [2] pp. 209-212

[recensere] Nexus externi

Vicilibri
Lege de Lingua Francogallica in Vicilibris.


Linguae Romanicae
CispadanaAnglo-NormannicaAuridunicaAragonicaAromanicaArpitanicaAsturianaBurgundicaCaesariacaCampanicaCatalanaCorsa (Gallurica, Sassarensis) • DalmaticaDacoromanica (Moldovica, Valachica) • ExtremadurensisFalaFranco-ComitatinaFrancogallicaForoiuliensisGallaicaGallonicaGuernesicaHaitiana CreoleHispanica (Castellana)InsubricaIstricaIstro-RomanicaItaliana (Tusca litteraria)Iudaeo-FrancogallicaIudaeo-ItalianaLatina DolomiticaIudaeo-HispanicaLegionicaLigustica (Monoecica) • LotharingicaLusitanaMegleno-RomanicaMirandicaMoeso-RomanicaMosarabicaNeapolitana (Aprutina, Bariana, Consentina, Daunia, Lucana, Molisina) • NormannicaOccitanica (Alpincica, Arvernica, Gasconica (Aranica), Languedocana, Lemosina, Provincialis (Shuadit)) • OrobicaPedemonticaPictavo-SantonicaPicardicaRomancicaRomanensisSardaSerquicaSicula (Bruttia, Sallentina) • TarentinaVenetica (Talica) • Vallonica


Linguis aliis