Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Nationes Unitae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nationes Unitae
Flag of the United Nations.svg
Vexillum Consociationis Nationum Unitarum
Fundatus 24 Octobris 1945
Praetorium Novum Eboracum
Dux Ban Gi-mun


Linguae Anglica, Arabica, Francogallica, Hispanica, Russica et Sinica
Aedificium Nationum Unitarum Vindobonense.
Despectus in aulam coetus generalis.
Ban Gi-mun, Secretarius generalis Nationum Unitarum.

Nationes Unitae[1] sunt consociatio nationum mundi die 24 Octobris 1945 condita ad pacem, concordiam et iura humana in orbe terrarum colenda nec non ad communes omnium res gerendas secundum Chartam Consociationum Nationum, e Societate Civitatum. Praesidium Novi Eboraci est. Sudania Australe anno 2011 in coetum accepta, complectitur 193 civitates, h.e. excepta civitate Vaticana omnes, quae quidem ab universis agnoscuntur, civitates terrae.

De varietate appellationum[recensere | fontem recensere]

Cum de novi ordinis nomine ageretur, non praeter exspectationem accidit, ut primo variae Latine reddendi rationes temptarentur. Neque in Vaticano quidem consensus viguisse videtur, cum praeter Nationes Unitas etiam Foederatae Nationes[2] et Consociatio Nationum Unitarum[3] ex actis adduci possint. Etiam haec appellationes sunt propositae: Consociatio Nationum[4] et Nationes Coniunctae,[5]

De rebus gestis[recensere | fontem recensere]

Societas Civitatum cum post primum bellum mundanum anno 1919 ad futura bella vitanda institueretur, non suffecit ut secundum bellum mundanum inhiberet, unde visum est necesse novum collegium condi. Consociatio Nationum lucem aspexit anno 1945, cum quinquaginta civitates Chartam Consociationis Nationum subscripsissent. Usque ad dies nostros multa instituta eius illud aevum sapiunt. Nam quinque nationes, Res Publica Popularis Sinarum, Francia, Regnum Britanniarum, Russia, et Civitates Foederatae Americae, secundi belli mundani victores, membris sempiternis funguntur Concilii Salutis potestatemque habent cuiuslibet Consociationis consulti vetandi.

Civitates conditrices, quamquam sperabant novum collegium intercessurum esse ad bella futura prohibenda, ipsae nova bella intulerunt in Coream Septentrionalem, postquam Coream Meridionalem anno 1950 occupavit, et nuper in Iraquiam, postquam impetum fecit in Cuvaitum anno 1991. Quin etiam Consociatio Nationum hodie imperat militibus sub mandato pacandi in Haitia, Cypro, Afgania, Africa (Sudania, Aethiopia), et regione Agro Merulense in Serbia sita.

Anno 2001, rerum gestarum suarum gratia, Nationes Unitae Praemium Nobelianum pacis acceperunt.

Concilia Nationum Unitarum[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://www.vatican.va/holy_father/benedict_xvi/encyclicals/documents/hf_ben-xvi_enc_20090629_caritas-in-veritate_lt.html Caritas in veritate]; Ephemeris 2011; Ephemeris 2012; Lineae capitales Neolatinae. Mense Novembri 2013; Radio Vaticana, 20 Ian., 28 Iul., 24 Nov. 2009; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.
  2. Concilium Vaticanum II: Gravissimum Educationis, nota 3, die 28 Octobris 1965.
  3. Ioannes Paulus II, litterae encyclicae Centesimus Annus.
  4. Appellatio a primis Vicipaedianis excogitata, quae quidem alibi vix invenitur, praeter quod semel in actis Nationum Unitarum obiter dictum est: Assemblée générale, Soixante-septième session, 80e et 81e séances plénières, matin et après-midi: "Si nous échouons à mettre un terme à ce qui est en train de devenir la catastrophe humanitaire la plus terrible de notre temps, la décence exigera de nous que nous nous demandions, en toute honnêteté, « quo vadis Consociatio Nationum? », a prévenu le Président de l’Assemblée générale, M. Vuk Jeremić, de la Serbie, avant l’adoption de la résolution."
  5. Liceo Ginnasio Statale "Socrate" Romae, Universalis de Jure Hominum Declaratio.

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Consociationem Nationum spectant.