Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas inspicienda

Franci

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Franci fuerunt gens quae a saeculo IV Europam incoluerunt. Historia Francorum inter alios a Gregorio Turonensi enarrata est. Franci nomen suum praesenti civitati Franciae dederunt. - Multo post etiam equites expeditionum sacrarum socii, quorum multi ex Francia venerant, ab incolis terrarum circa Mare Mediterraneum orientale sitarum saepe simplicius "Franci" vocati sunt (ex quo etiam notio "lingua franca" nata est).

Historia[recensere | fontem recensere]

Iam a medio saeculo IV, Franci, foederati Imperii Romani facti, in Gallia septemptrionale demorari potuerunt. Post finem Imperii Romani Occidentalis, Franci Burgundiones ac Visigothos, qui regnum in Hispania servaverant, profligaverunt totamque Galliam ceperunt.

Primus rex Francorum fuit Chlodovechus, filius Childerici I regis. Chlodovecho regnante, primum Franci ceperunt Regnum Syagri quod in Lutetia situm erat. Tum Chlodovechus Francos Ripuarios in regno suo inclusit, tunc contra regnum Burgundiorum et postea in limites Thuringiorum pugnavit. Anno 498, Chlodovechus in fidem Catholicam conversus est. Anno 507 Chlodovechus contra Visigothos pugnavit. In proelio apud campum Vogladense rex Visigothorum, Alaricus II, occisus est et Chlodovechus Aquitaniam cepit. Proelio concluso, omnia Gallia (praeter Septimaniam et Armoricam) sub potestate Chlodovechi erat.

Chlodovecho defuncto, filii regnum patris in tres partes diviserunt. Theudericus fuit rex Austrasiae, Chlotharius Neustriae, Childebertus Lutetiae, et Chlodomerus Burgundiae Aureliaeque. Regna Chlotarius reiunxit, divisit filius eius: cum Sigiberthus rex Austrasiae, Chilpericus rex Neustriae, Chariberthus rex Lutetiae et Guntramn rex Burgundiae exstiterunt.

Anno 800, papa Leo III insigne imperii capiti regis Francorum Caroli Magni imposuit imperiumque Romanum renovavit. Postea, hoc imperium "Imperium Romanum Sacrum" appellabatur.

Archaeologia[recensere | fontem recensere]

Lingua Francorum[recensere | fontem recensere]

Lege etiam[recensere | fontem recensere]


Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Europa anno 870 aetate imperii Francorum


David's face Haec stipula ad gentem spectat. Amplifica, si potes!