Haec pagina est honorata.
Roman numeral 10000 CC DD.svg

Atropatene (res publica)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Atropatene (regio historica)

Azərbaycan Respublikası
Vexillum Atropatenae
Insigne Atropatenae
Vexillum Insigne
Sententia civitatis
Locus Atropatenae

Lingua lingua Atropatenica
Gentilicium Atropatenicus
Caput Bacua
Praeses Ilhamus Əliyev
Primus minister Arthurus Rəsizadə
Area
 - Totalis
 - % aqua
locus 113
86 600 km²;
1.6%
Numerus incolarum
 - Totales (2011)
 - Spissitudo incolarum
locus 91
9 164 600[1]
106/km²
Nummus Moneta (Atropatenice: manat)
Zona horaria UTC + 4 , hora aestiva UTC + 5
Hymnus nationalis Azərbaycan Respublikasının Dövlət Himni
Interretis dominium .az
Praefixum telephonicum 997

Atropatene vel etiam Azerbaigiania[2] (Atropatenice Azərbaycan) sive plenius publice Res publica Atropatenica (Atropatenice Azərbaycan Respublikası) est civitas in Caucaso australi sita. Hodiernum nomen gentilicium, ut putatur, ab antiquo nomine Graeco-Latino Atropatenes deductum est (vide infra). Iacet ad occidentalia Maris Caspii litora. Septemtrione Russiae finitima est, septemtrione autem boreoccidenteque Georgiae, austroccidente Armeniae, et meridie Iraniae. Atropatenica exclavatura Naxuanae (Atropatenice Naxçıvan) Armeniae septemtrione orienteque, Iraniae meridie austroccidenteque, et Turciae occidente finitima est. Referuntur ad terram civitatis quoque variarum in Mari Caspio insularum.

Atropatene, cuius incolae maxima ex parte suam originem ex Atropatenica gente ducunt et fidem Islamicam Siiticam confitentur, saecularis unitariaque est. Civitas co-conditrix Consocationis GUAM et Consociationis Armis Chemicis Prohibendis et Independentium Civitatum Foederationis socia e mense Septembre anni 1993 fuit. Internuntius Specialis Commissionis Europaeae ibi habitat nec non Consociationis Nationum, Consociationis pro Securitate et Cooperatione in Europa, Consilii Europaei et Consociationis Nationum Consociationis Pacis programmatis socia est.

Etymologia nominum[recensere | fontem recensere]

Nomen Azərbaycan verisimiliter ex Atropate, satrape Imperii Persarum Achaemenidarum, deductum est, qui serius Mediae satrapes sub Alexandro Magno fuit. Atropates nomen Graeca translitteratio Antiquae Iranianae, probabiliter Medae, compositi nominis (Sancto) Igne Protectus significantis est. Graecum nomen a Diodoro Siculo et Strabone memoratur. Graeci Atropatis regnum, quod Alexandro mortuo in regione hodiernae Iraniae septentrionalis (Ardabil, Atropatenae occidentalis et Atropatenae orientalis) condidit, Atropatenen vocaverunt; hodiernae civitatis Atropatenae ambitus autem potius antiquae regioni Albaniae respondet.[3]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Atropatene (regio historica)

Parthi ex Atropatene fecerunt Aturpatakān, deinde Sassanidae[4] Adurbadagān sive Adeirbadagān, ex quo hodierna nominis forma profecta est.

Erant etiam, qui terrae nominis radices in antiquo Zoroastrismo fuisse putarent, scilicet in Avestico Frawardin Yasht ('Hymno Angelis Custodibus'), fiet mentio âterepâtahe ashaonô fravashîm ýazamaide ad litteram e lingua Persica antiqua reddita ut 'sancti Atropatae Fravasium colimus'.[5]

Historia[recensere | fontem recensere]

Saxeae in Gobustania a 10 000 a.C.n. caelaturae

Prima humanorum oppidorum indicia in Atropatenico territorio a tardo Aetate Lapidea coeperunt et ad culturam Gurusaiensem (Atrpatenice: Quruçay) cavernae Azychicae referuntur. Palaeolithici Superioris et Aevi Aeris tardi culturae in cavernis Tagilaris, Damzhilii, Zaris, Sedimenti Yeriensis (Atropatenice: Tağılar, Damcılı, Zar et Yataq-yeri respective) et in necropolibus Leylatepense et Saraytepense testantur. Regio ab Achaemenidis qui Zoroastrismum propagaverunt circa 550 a.C.n. capta est, dum postea Alexandri Magni Imperii et eius successoris Seleucidarum Imperii pars facta est. Albani Caucasici, originales areae autochthones, regnum sui iuris circa saeculum quartum a.C.n. instituerunt cuius partes circa 9567 a.C.n. a Tigrane Magno subiunctae sunt.

Anno 252 p.C.n., Sassanidae eam civitatem vassalam fecerunt dum rex Urnayr officialiter Christianismum civitatis religionem saeculo quarto p.C.n. ascivit. Quamquam numerosae a Sassanidis et Byzantinis occupationes, Albania Caucasia ut entitas in regione usque ad saeculum nonum mansit. Hodiernae Atropatenae territorium adumbratim antiqui regni istic respondet. Islamicus Caliphatus Ommiadicus ambos, Sassanidas et Byzantinos e regione expulsit et Albaniam Caucasiam civitatem vassalam fecit, Christiano renisu, a principe Zhavansiro (Atropatenice: Cavanşir) ducto, suppresso anno 667. Potentiae vacuum a Caliphatu Abbasidico relictum a numerosis dynastiis ut Sallaridis, Sadzidis, Saddadidis, Ravadidis et Buyidis impletum est. Ineunte saeculo undecimo, territorium ab undis Turcarum Oguzarum tribuum ex Media Asia gradatim captum est. Harum Turcicarum dynastiarum prima Gaznavidae fuit, qui aream hodie notam ut Atropatenen circa 1300 dominavere.

Qız Qalası (Bacua) (turris virginis), saeculis undecimo et duodecimo, in Bacua urbe vetere.

Subsequentes Imperii Selgiukidarum possessiones ab atabegis sive eldiguzidis (Atropatenice: Eldənizlər) in regione rectae sunt, qui, quamquam technice Selgiukidarum sultanorum vassali, aliquando de facto illorum ipsorum rectores erant. Regentibus Turcis Selgiukidis, poetae loci ut Nizami et Chaganius Sirvaniensis (Atropatenice: Nizami Gəncəvi et Xaqani Şirvani respective) florescentes litteras Persicas in hodiernae Atropatenae territorio civerunt. Proxima rectoria Ǧalāyiridarum civitas vitam brevis fuit et sub Tamerlanis vel Timur occupationibus cecidit. Domus Sirvansarum civitas vassala Timuridarum Imperii facta est et id ad bellum contra Ordae Aureae rectorem Tochtamysum (Mogolice Тохтамыш) iuvabat. Tamerlane mortuo, duae civitates liberae adversariaeque se emerserunt: Melanomelia et Leucomelia (Atropatenice: Qaraqoyunlu et Ağqoyunlu respective). Sirvansae redivere, magnum autonomiae gradum ut locales rectores et vassali ex anno 861 ad 1539 servantes. Per Safavidarum insectationem, ultima dynastia Siiticum Islamismum antea Sunniticis autochthonibus imposuit dum contra Sunniticum Imperium Ottomanicum proeliabantur.

Mausoleum Sirvansarum in Bacuae urbe vetere.

Post Safavidas, area ab Iranicis Afsaridarum et Zandicis dynastiis et breviter a Quadzaris (Persice: سلسله زندیه, سلسله افشار et سلسله قاجاریه respective) recta est. Nihilominus, dum nominaliter sub Persica dominatione de facto liberi chanatus in area emerserunt, imprimis post domum Zandicam conlapsam et in Quadzarica aera ineunte. In constantibus bellis involuti, hi chanatus postremo ad Imperio Russico anno 1813 incorporati sunt, post duo Russico-Persica Bella. Secundum Foedus Turcmensayense (Atropatenice: ترکمنچای مقاولهسی), Imperium Persicum Russicam suverenitatem super Chanatum Erevani, Chanatum Naxuanae et Chanatum Talysicum (Russice: Талышское ханство) residuum agnovit.

Post Imperii Russici conlapsum per primum bellum mundanum, Atropatene iuxta cum Armenia et Georgia vitam brevis Rei Publicae Foederativae Democraticae Transcaucasicae pars facta est. Re publica dissoluta Maio anni 1918, Atropatene se sui iuris ut Res Publica Democratica Atropatenica enuntiavit. Res Publica Democratica Atropatenica prima democratica res publica parlamentaria in Musulmano mundo fuit, sed solum viginti tres menses duravit donec Bolscevisticus Decimus Exercitus Ruber eam Aprile anni 1920 ingressus est, Rem Publicam Sovieticam Socialisticam Atropatenicam die 28 Aprilis anni 1920 condens. Anno 1922, Atropatene Transcaucasicae Socialisticae Foederativae Sovieticae Rei Publicae pars facta est, quae constituens nove conditae Unionis Sovieticae socia facta est. Anno 1936, Transcaucasica Socialistica Foederativa Sovietica Res Publica dissoluta est et Res Publica Sovietica Socialistica Atropatenae constituentium Unionis Sovieticae sociarum civitatum una facta est. Per secundum bellum mundanum, Atropatenae Unioni Sovieticae petrolei multum in Acie Orientali suppeditavit dum 600 000 Atropatenici contra Germaniam Nazisticam (Theodisce: Operation Edelweiß) pugnavere. Operatio Leontopodii Alpini a Theodisca Vi Defensionis (Theodisce: Wehrmacht) gesta Bacuae conlineavit propter eius pondus ut energatica (petrolei) dynamon Unionis Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum.

Secundum Glasnosticam politiam, a Michaele Gorbačëv initiatam, civiles seditiones et ethnici conflictus in variis Unionis Sovieticae regionibus orti sunt, inclusa Carabachia Superiori sive Orchistēna (Atropatenice: Dağlıq Qarabağ), Rei Publicae Sovieticae Socialisticae Atropatenicae regione. In Atropatene tumultus, Moscuensi indifferentiae iam calefacti conflictus respondentes, libertatis secessionisque appellationes civerunt, quae in Ianuarii Nigri (Atropatenice: Qara Yanvar) eventibus subsequenter culminavere. Interea, Ayazus Mütallibov Factionis Communisticae Atropatenicae Primus Secretarius nominatus est. Postea, anno 1990, Rei Publicae Sovieticae Socialisticae Atropatenicae Consilium Supremum verba "Publica Sovietica" e titulo sustulit; Declarationem Suverenitatis Rei Publicae Atropatenicae adoptavit et modificatum Rei Publicae Democraticae Atropatenicae vexillum ut vexillum officiale redintegravit. Die 8 Septembris anni 1991, Ayazus Mütallibov in comitiis per totam rempublicam praeses electus est in quibus unus candidatus praesidentiam petens fuit.

Museum Historiae in Atropatene.

Die 18 Octobris 1991, Consilium Supremum Atropatenicum Declarationem Libertatis sanxit, quae populo ad suffragia vocato mense Decembri anni 1991 adfirmata est, Unione Sovietica rite dissoluta. Primi libertatis anni Bello Carabachiae Superioris cum vicina Armenia obumbrati sunt. Bello anno 1994 composito, Atropatene 16% sui territorii, etiam Carabachiae Superioris sive Orchistēnēs ipsius, dominationem amisit. Quattuor Concilii Salutis Consociationis Nationum resolutiones (822, 853, 874, et 884) "ex occupatis Rei Publicae Atropatenicae areis occupantium virum recessui" advocaverunt. Anno 1993, democratice electus praeses Abylfazus Elçibay a militari seditione a chiliarcho Surato Huseynov ducta amotus est quod ut antiquus Rei Publicae Sovieticae Socialisticae Atropatenicae dux Haydar Aliyev potentiam consequeretur fecit. Anno 1994, Suratus Huseynov, tunc primus minister, aliam subitaneam conversionem rerum contra Haydarem Aliyev temptavit sed Suratus Huseynov de proditione accusatus in custodiam datus est. Anno 1995, alius conversionis subitaneae a vigilum militum imperatore Rousano Dazvadov conatus contra Haydarem Aliyev vitatus est, quod Rousani Dzavadov caedem et Atropatenicos vigiles milites dissolutionem intulit.

Quamquam per suum praesidatum, Haydar Aliyev in deminuenda civitatis vacuitate laborali, in frenandis scelestis circulis, in statuendis fundamentalibus liberae civitatis institutis et in afferendis pace, stabilitate et ponderis externa conlocatione pecuniaria successit, civitas divulgata gubernantis grapheocratiae corruptione polluta est. Mense Octobri anni 1998, Haydar Aliyev secundo mandato denuo electus est. Contempta multo ameliorata oeconomia, praesertim cum Camporum Petroliferorum Azeri-Chirag-Guneshli et Sachi Denizi usurpatione, Aliyevianus praesidatus impopularis propter comitialem fraudem, late diseminatam corruptionem et sui autocratici regiminis obiectionem factus est. Eadem acerba reprobatio antiqui Primi Ministri Atropatenici Ilhami Aliyev comitia secuta est qui secundus Novae Factionis Atropatenicae dux fuit, suo patre Haydare Aliyev mortuo.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Chinalugum (Atropatenice Xınalıq) historiam 5000 annorum habet et inter antiquissimos locos in mundo est.
Mons Quinque Digitorum situs in Abserone (Atropatenice; Abşeron), in Atropatene, est.

Tota Atropatene terrestrium limitum longitudo 2 648 chiliometrorum quorum Armenia 1007, Irania 756, Georgia 480, Russia 390 et Turcia 15 constituit. Litora se per 800 chiliometra tendunt et maximae longitudinis area in Atropatenica Maris Caspii sectione 456 chiliometrorum est. Atropatenicum territorium 400 chiliometra e Septemtrione in meridiem et 500 chiliometra ex occidente in orientem patet. Tria iuga montium Maior Minorque Caucasus et Talysum (Atropatenice: Böyük Qafqaz, Kiçik Qafqaz et Talış respective) sunt. Maximum Atropatenicum cacumen mons Bazarduzu (4 466 metra) (Atropatenice: Bazardügü), dum infimus locus in Mari Caspio (-28 metra) est. Fere dimidium omnium terrestrium vulcanorum luteorum in Atropatene densatur.[6]

Principales aquae fontes aquae superficiales sunt. Nihilominus, solum 24 e 8 350 fluminibus quam 100 metra longiora sunt. Omnia flumina in Mare Caspium, quod civitati ab oriente adiacet, influunt. Maximus lacus Sarisu (Atropatenice; Sarısu) (67 chiliometra quadrata) et longissimum, et quoque transfinitimum, flumen Cyrus (Atropatenice Kür). Atropatenae quattuor principales insulae in Mari Caspio, quarum cuncta area circa triginta chiliometra quadrata est.

Clima[recensere | fontem recensere]

Climatis formatio in Atropatene praesertim Scandinavici anticyclonis gelidis Arcticis et Siberiani Mesasiatici anticyclonum temperatis aeriis massis afficitur. Respectu topiorum diversitati, aeriae massae dissimiles vias ad ingrediendum in civitatem habent. Caucasus Maior civitatem e directo gelidarum aeriarum massarum e septemtrionibus venientium pondere protegit. Quod clima subtropicale in plerisque civitatis radicibus montium et planitiebus format. Interea planities et radices magno radiationis solaris indice notantur.

Undecim exsistentium zonarum climaticarum novem in Atropatene adsunt. Tam temperatura minima absoluta (-33 °C (-27.4 °F)) quam temperatura maxima absoluta (+46 °C (114.8 °F)) Dzulfa et Ordubado (Atropatenice: Culfa et Ordubad respective) observatae sunt. Maxima annua praecipitatio Lancarani (Atropatenice: Lənkəran) (e 1600 ad 1800 mm) et minima in Abserone (Atropatenice: Abşeron) (e 200 ad 350 mm) cadit.

Natura et oecologia[recensere | fontem recensere]

Ex aspectu quaesiti aquae, Atropatene infra mundanam mediam cum circa 100 000 m³ per annum aquae per km² est. Omnes magni aquae lacus structiles in Cyro (Atropatenice: Kür) construuntur.

Principales vegetalis varietatis areae in Atropatene terrae superiores Naxuanae (Atropatenice: Naxçıvan) (60% specierum huc occurrit), planities inter Cyrum et Araxen (Atropatenice; Kür et Araz respective) (40%), Camelariotopia et Guba (Atropatenice; Dəvəçi et Quba respective) (Orientalis regio Caucasi Maioris) (38%), Caucasi Minoris sedes (29%), Gobustania (Atropatenice; Qobustan), Lancarani (Atropatenice; Lənkəran) regio in monte Talyso (27%) et Abseronica regio (22%). Boreo-orientales Caucasi Maioris clivi, septemtrionales, boreo-orientales et orientales Caucasi Minoris clivi et mons Talysum immanes silvosae areae Atropatenicae putantur.

Endemiae sunt circa 400 species plantarum (quarum circa 16 Caspiarum algarum species), septem reptilia et percae e quindecim speciebus et sex subspecies Gobiidarum. Plerique endemii aquae dulcis pisces ad Cypriniformes pertinent. Nihilominus sensu stricto endemia mammalia non sunt. Praecipua biodiversitatis amissae causa in Atropatene naturalium ambituum deminutio est.

Administrativae partes[recensere | fontem recensere]

Administrativarum Atropatenae partium tabula

Atropatene dividitur in quinquaginta novem pagos (Atropatenice: rayon), undecim urbes (şəhər), et unam rem publicam autonomam (muxtar respublika), quae in septem pagos et unam urbem iterum dividitur. In indice inferiori, administrativae res secundum Atropatenicum nomen ordinantur.

Numerus in tabula Districtus contiguae Atropatenae Latine Districtus Atropatenice Caput Districtus sive urbs administrativa Latine Caput Districtus sive urbs administrativa Atropatenice
1 Abseron Abşeron Chyrdalanum Xırdalan
2 Aghdzabadium Ağcabədi Agdzabadium Ağcabədi
3 Aghdamum Ağdam Agdamum Ağdam
4 Aghdasum Ağdaş Agdasum Ağdaş
5 Axtafa Ağstafa Axtafa Ağstafa
6 Axu Ağsu Axu Ağsu
7 Sirvanum Şirvan
8 Astara Astara Astara Astara
9 Bacua Bakı
10 Balacanum Balakən Balacanum Balakən
11 Perozetopia Bərdə Perozepolis Bərdə
12 Beylaganum Beyləqan Beylaganum Beyləqan
13 Bilasuvarum Biləsuvar Bilasuvarum Biləsuvar
14 Dzabrayilum Cəbrayil Dzabrayilum Cəbrayil
15 Dzalilibadum Cəlilabad Dzalilabadum Cəlilabad
16 Dascesenum Daşkəsən Dascesenum Daşkəsən
17 Camelariotopia Dəvəçi Camelariopolis Dəvəçi
18 Fuzulia Füzuli Alchanlium Alxanli
19 Gadabayum Gədəbəy Gadabayum Gədəbəy
20 Thesauropolis Gəncə
21 Goramboyum Goranboy Goramboyum Goramboyum
22 Goysayum Göyçay Goysayum Göyçay
23 Hadzigabulum Hacıqabul Castrum Machometi Qazıməmməd
24 Imislium İmişli Imislium İmişli
25 Ismaelia İsmayıllı Ismaelopolis İsmayıllı
26 Calbadzarum Kəlbəcər Calbadzarum Kəlbəcər
27 Curdamirum Kürdəmir Curdamirum Kürdəmir
28 Lasinum Laçın Lasinum Laçın
29 Lancaranum Lənkəran Lancaranum Lənkəran
30 Lancaranum Lənkəran
31 Lericum Lerik Lericum Lerik
32 Masallium Masallı Massallium Masallı
33 Mingasevirum Mingəçevir Mingasevirum Mingəçevir
34 Naphthapolis Naftalan
35 Naphthataphia Neftçala Naphthataphopolis Neftçala
36 Oguzia Oğuz Oguzopolis Oğuz
37 Gabala Qəbələ Gabala Qəbələ
38 Gachum Qax Gachum Qax
39 Gazachum Qazax Gazachum Qazax
40 Gobustania Qobustan Maraza Mərəzə
41 Guba Quba Guba Quba
42 Gubadlyum Qubadlı Guybadlyum Qubadlı
43 Gusarum Qusar Gusarum Qusar
44 Saatlyum Saatlı Saatlyum Saatlı
45 Sabiria Sabirabad Sabiropolis Sabirabad
46 Sacia Şəki Sacapolis Şəki
47 Sacapolis Şəki
48 Salyanum Salyan Salyanum Salyan
49 Camachia Şamaxı Camachia Şamaxı
50 Sampcirum Şəmkir Sampcirum Şəmkir
51 Theratopia Samux Nabiagalyum Nəbiağalı
52 Melanogynaecia Siyəzən Melanogynaecopolis Siyəzən
53 Sumgayitum Sumqayıt
54 Susa Şuşa Susa Şuşa
55 Susa Şuşa
56 Tartarum Tərtər Tartarum Tərtər
57 Tovuzum Tovuz Tovuzum Tovuz
58 Udzarum Ucar Udzarum Ucar
59 Chasmazum Xaçmaz Chasmazum Xaçmaz
60 Stephanopolis Xankəndi
61 Cyanolimnia Göygöl Hellenapolis Göygöl
62 Chyzyum Xızı Chyzyum Xızı
63 Chocalyum Xocalı Chocalyum Xocalı
64 Martunitopia Xocavənd Martunipolis Xocavənd
65 yardymplyum Yardımlı Yardymplyum Yardımlı
66 Yeulachum Yevlax Yeulachum Yevlax
67 Yeulachum Yevlax
68 Zangilanum Zəngilan Zangilanum Zəngilan
69 Zagatala Zaqatala Zagatala Zaqatala
70 Xanthydria Zərdab Xanthydropolis Zərdab

Huc infra Rei Publicae Autonomicae Naxuanae septem districtus et urbs in catalogum rediguntur et seorsum enumerantur:

Numerus in tabula Districtus Atropatenicae Autonomae Rei Publicae Naxuanae Latine Districtus Atropatenice Caput Districtuss sive urbs administrativa Latine Caput Districtus sive urbs administrativa Atropatenice
1 Babacia Babək Babacopolis Babək
2 Dzulfa Culfa Dzulfa Culfa
3 Cangarlia Kəngərli Gyuragum Qıvraq
4 Naxuana Naxçıvan
5 Ordubadum Ordubad Ordubadum Ordubad
6 Sadaracum Sədərək Haydaropolis Heydərabad
7 Sachbuzum Şahbuz Sachbuzum Şahbuz
8 Sarurum Şərur Sarurum Şərur

Huc infra quoque in catalogum rediguntur praecipuae Atropatenicae urbes:

Locus Urbs Districtus Incolae Locus Urbs Districtus Incolae view · talk · edit

Bacua
Bacua
Thesauropolis
Thesauropolis

1 Bacua (Bakı) Abseron 2 036 000 11 Stephanopolis (Xankəndi) 54 982
2 Thesauropolis (Gəncə) 320 348 12 Lancaranum (Lənkəran) Lancaranum 50 244
3 Sumqayit (Sumqayıt) 279 086 13 Rasulzada (Rəsulzadə) 47 921
4 Mingasevirum (Mingəçevir) Mingasevirum 99 775 14 Biladzarium (Biləcəri) 45 008
5 Garasuchurum (Qaraçuxur) 77 619 15 Mastaga (Maştağa) 42 196
6 Sirvanum (Şirvan) Sirvanum 75 453 16 Agdamum (Ağdam) Agdamum 41 827
7 Naxuana (Naxçıvan) Naxuana 74 203 17 Perozepolis (Bərdə) Perozetopia 40 122
8 Bacychanovum (Bakıxanov) 70 923 18 Chasmazum (Xaçmaz) Chasmazum 39 744
9 Sacapolis (Şəki) Sacia 65 045 19 Dzalilabadum (Cəlilabad) Dzalilabadum 39 230
10 Yeulachum (Yevlax) Yeulachum 56 726 20 Housanum (Hövsan) 38 257

Gubernatio et politia[recensere | fontem recensere]

Structuralis Atropatenici politici systematis formatio novae Constitutionis acceptatione die 12 Novembris anni 1995 completa est. Secundum articulum 23 Constitutionis, civitatis symbola Atropatenicae Rei Publicae vexillum, insigne et hymnus publicum sunt. Civitatis potestas in Atropatene solum intestinarum rerum legibus limitatur, sed internationalibus in rebus quoque internationalium consensuum provisionibus limitatur.


Atropatenica gubernatio in potestatum separatione inter legiferum, exsecutivum et iudicialem ramos fundatur. Legisferam potestatem unicamerale Concilium Nationale (Atropatenice: Milli Məclis) et Concilium Nationale Supremum in Re Publica Autonomica Naxuanae tenet. Parlamentaria comitia quoque quinquennio primo die Solis Novembris habentur. Comitialium resultationum accuratio Tribunali Constitutionali inspiciuntur confirmanturque. Concilio Nationali decretae leges, exceptis secus denotatis legibus, die editionis valere coepiunt. Exsecutiva potestas a Praeside, uni quinquennio per comitia directa electo, geritur. Praeses approbatus est ut Consilium Ministrorum, inferius exsecutivum corpus sui subiectum formet. Consilium Minsitrorum Atropatenicum praecipue in Primo Ministro, eius legatis et ministris consistit. Praeses ius solvendi Concilii Nationalis non habet, sed ius intercedendarum eius decisionum habet. Ut praesidalis intercessio fugitur, parlamentum maximam 95 suffragiorum partem habere debet. Iudicialis potestatis sedes Tribunal Constitutionale, Tribunal Supremum et Tribunale Oeconomicum sunt. Praeses iudices in his tribunalibus nominat.

Concilium Salutis deliberativum corpus post praesidem est qui id secundum Constitutionem instruit. Die 10 Aprilis anni 1997 constitutum est. Administrativa sedes praesidalis graphei pars non est, sed fiscalis, technicae et pecuniariae activitatis praesidis et eius graphei assecurationem gerit.

Res externae[recensere | fontem recensere]

Brevi cum vita Res Publica Democratica Atropatenae in statuendis diplomaticis rationibus cum sex civitatibus bene evenit, mittendis diplomaticis legatis in Germaniam et Finniam. Ad Atropatenicam libertatem agnoscendam inter civitates processus, Unione Sovietica conlapsa, fere unum annum duravit. Ultima civitas, Baharina, Atropatenen die 6 Novembris 1996 agnovit. Plenae diplomaticae rationes, inclusis mutuis legationum commutationibus, primum cum Turcia, Pacistania, Civitatibus Foederatis, et Irania statutae sunt.

Atropatene diplomaticas rationes cum 158 civitatibus habet et triginta octo internationalium societatum socia est. Observatricis statum habet in Motu Non Allineatarum et Syndicato Mercaturae Mundanae et Unionis Internationalis Telecommunicationum epistularia socia est. Atropatenica diaspora in triginta sex civitates repraesentatur, mediorum ethnicorum allophylorum duodecades (Theodisca culturalis societas Karelhaus, Slavica culturae sedes, Atropatenico-Israelica communitas, Carduchicum culturali sedes, Internationalis Talysica Consociatio, Lezginicum nationale sede Samur, Atropatenico-Tatarica communitas, Tatarorum Crimaeorum societas, etc.) rursus in civitate operantur. Die 9 Maii 2006, Atropatene nove conditi Consilii Iurum Humanorumum sociarum una a Concilio Generali Consociationis Nationis electa est. Terminus Graphei die 19 Iunii 2006 coepit.


Rerum externarum primatus Atropatenici comprehendunt: primum omnium, territorialis integritatis restitutionem, Carabachiae Superioris sive Orchistēnēs et aliarum septem Atropatenicarum regionum perditarum consequentarum eliminationem, bonae vicinitatis et mutualiter fructuosarum rationum cum vicinis civitatibus auctum; transregionalium oeconomicorum, energeticorum, et transvectionis propositorum promotionem. Atropatenica gubernatio, exeunti 2007, vetustam "discussionem" de Carabachia Superiori, ab Armeniis occupato territorio, fere certam provocando bello esse affirmavit si non solveretur. Gubernatio in processu augendae dispensationis oeconomicae militaris est quia petrolei gasiique reditus numeratae pecuniae torrens eius arcis dat. Praeterea, oeconomicae sanctiones Turciae per occidentem et ipsius Atropatenae per orientem, coniunctae sunt ut Armeniaca oeconomia graviter erodatur, cum "basicarum" rerum pretiorum incremento et magno Armeniacae civitatis redituum decremento.

Atropatene internationalium coalitionum contra tromocratiam pugnantium activa socia est. Natio conatibus pacis servandae in Agro Merulensi, Afganistania, et Iraquia contribuit. Atropatene est impigra programmatis Otanici de "Sodalitate pro Pace" socia. Etiam bonas rationes cum Unione Europaea habet, et suum ingressum aliquando petere posset.

Res militares[recensere | fontem recensere]

Hodierni Atropatenici exercitus historia a Re Publica Democratica Atropatenica anno 1918 coepit, cum nove formatae Rei Publicae Democraticae Atropatenicae Exercitus Nationalis die 26 Iunii 1918 creatus sit. Cum Atropatene libertatem consecuta est, conlapsa Unione Sovietica, Vires Armatae secundum Legem de Viribus Armatis diei 9 Octobris 1991 creatae sunt. Primus cum brevi vita conditi Exercitus Nationalis dies (26 Iunii) hodierna in Atropatene celebratur.

Atropatene 150 milites per Bellum Iracense diduxit.

In principio, Atropatenici Exercitus apparatura et conlocationes Quarti Exercitus Sovietici erant. Viribus Armatis quattuor rami sunt: Viri Terrestres, Vis Aeria Visque Defensionis Aeria (coniunctus ramus), Militia Navalis et Vires ad Pacem Servandam. Praeter Vires Armatas varii militares subcirculi sunt qui in civitatis defensione implicari possunt si opus esset. Qui Ministerii Politicae Internae Copiae Internae et Diaconiae Limitaris Civitatis vires ad quam Praesidium Litoreum quoque pertinet, sunt. Custodia Nationalis Atropatenae primum Exercitus Atropatenici elementum est. Quae ut e Ministerio Defensionis Atropatenae semilibera entitas operatur.

Atropatene Foederi de Viribus Armatis Conventionalibus in Europa haeret et principalia de armis foedera obsignavit. Atropatene cum OTAN intentissime conlaborat in programmatibus ut Sodalitas pro Pace et Propositum Actionis Sodalitatis Individualis sunt. Atropatene 151 Vires ad Pacem Servandam in Iraquia et alios 100 in Afgania diduxit.

Militaris Atropatenica praecomputatio anno 2009 2.46 miliarda Dollariorum Statuninetsium statuta est. Atropatene suam propriam Industriam Defensionis habet quae parvula arma, artilleriae systemata, varia militaria vehicula et militaria aeroplana helicopteraque fabricatur.

Vires Armatae Atropatenae sodalitatem conlaborationis de exercitatione cum Custodia Exercitus Nationalis Oclahomae habent.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Forum Azneft medio Bacuae.
Administratio Atropatenicae Academiae Scientiarum.

Post libertatis consecutionem anno 1991, Atropatene Aerarii Monetarii Internationalis, Argentariae Mundanae, Argentariae Europaeae Reconstructionis et Evolutionis, Argentariae Islamicae Evolutionis et Argentariae Asianae Evolutionis socia facta est. Argentarium systema Atropatenae ex Argentaria Nationali Atropatenae, commercialibus argentariis, et non crediticiis societatibus consistit. Argentaria Nationalis anno 1992 in Aerario Comparsorum Civitatis Atropatenae, Aerarii Comparsorum URSS affiliato, fundata creata est. Argentaria Nationalis Mediae Argentariae servit, nationalem nummum, Atropatenicam monetam, expedire et omnibus commercialibus argentariis praesidere potens. Praecipuae duae commerciales argentariae Argentaria Internationalis Atropatenae et Argentaria Anonyma Universa Unita, civitatis proprietatum ambae, sunt.

Sumptu et quaesiti incremento impulsa, anni 2007 primi quarti inflationis index 16.6% attigit. Nominales reditus et menstrua salaria 29% et 25% respective contra hunc signum numerale ascenderunt, sed pretiorum incrementum in non petroleosa industria inflationem in natione citavit. Atropatene sic dicti "morbi Batavi" aliquae signorum ostendit quia rapide crescens energeticus ramus inflationem efficit.

Duo Atropatene tertia petroleo et gasio naturali abundant. Caucasi Minoris regio nationalem maximam auri, argenti, ferri, cupri, titanii, chromii,mangani, cobalti, molybdeni, complexorum mineralium, et stibii partem possidet. Septembre anni 1994, triginta annorum pactum obsignaverunt Societas Petrolei Civitatis Rei Publicae Atropatenae (Anglice: SOCAR) et tredecim petrolei societates, inter quas Amoco, BP, Exxon, LUKoil et Statoil. Quia Occidentales petrolei societates aquarum profundarum petroliferis campis quibus Sovietici non usi sunt uti possunt, Atropatene praecipuorum locorum in mundo unus ad petroleo utendum et evolvendum consideratur. Dum Aerarium Petrolei Civitatis ut pecunia conlecta extra praecomputationem conditum est ut macrooeconomica stabilitas, in petrolei redituum dispensatione perspicuitas et futuris generationibus opium protectio firmentur.

Ineunti anno 2007, Atropatene agricultuae 4 755 100 hectariis utitur. Eodem anno, totae ligneae opes 136 000 000 dinumerabant. Atropatenica de agricultura scientificae investigationis instituta pratos pastosque, horticulturam subtropicasque messes, viridia holera, viticulturam vinificationisque, gossypini culturam, et plantas officinales attendunt. Aliquibus in locis frumentum, patatas, betam sacchari, gossypinum, et tabacum colere rentabile est. Caspii industria piscatoria deminuentes acipenserum et husonumque copias attendit. Anno 2002, Atropatenae naves onerariae quinquaginta quattuor erant.

Historici Ismailiyya aedificii frontiscipii singularis pars.

Aliquae plerorumque productorum antea ex externis civitatibus importatorum partes localiter produci coeperunt, inter quae Coca-Cola a Coca-Cola Bottlers Ltd., cervisia a Baki-Kastel, pavimentum tessellatum a Nehir, et petroliferi tubi ab EUPEC Pipe Coating Azerbaijan.

Atropatene etiam est oeconomica ponderis sedes, in eo quod attinet ad materiarum primitivarum transvectionem. Oleiductus Bacuae, Triphelis et Pyramopolis operativus Maio anni 2006 factus est, 1774 chiliometra per Atropatenen (440 km), Georgianum (260 km) et Turcicum (1114 km) territorium longus. Oleiductus Bacuae, Triphelis, et Pyramopolis ad transvehendum usque ad 50 miliones tonnarum olei rudis anniversarie designatur et petroleum e Maris Caspii petroliferis campis ad mercatus orbis terrarum defert. Oleiductus Caucasi Meridionalis, quoque per Atropatenen, Georgianum et Turcicum territorium extensus, exeunte anno 2006 operativus factus est et additicium gasii quaesitum Europaeo mercatu e Campo Gasii Sachi Denizi offert. Usque ad 296 miliarda metrorum cubicorum naturalis gasii anniverse producere expectatur. Atropatene etiam in Viae Sericae Proposito ab Unione Europaea sustento praecipuum munus fungitur.

Anno 2008, Atropatene ut decem reformatricum prima secundum Argentariae Mundanae Negotiorum Facientium relationem citata est:

Atropatene mundum ut maximam reformatrix annis 2007 et 2008 duxit, cum profectibus in septem decem indicum regulatoriae reformae. Atropatene unius ostioli tabernam temporis, impensae, et ad negotium suscipiendum actionum numeri dimidio parcentem operari coepit. Negotiorum inscriptiones 40% primis sex mensibus auxit. Atropatene etiam minimi crediti 1100 $ limitem sustulit, duplicando amplius daneioleptarum inclusorum in creditorum incriptionibus numero. Etiam, vectigalium solutores sua vectigalia per Interrete ordinare et solvere nunc possunt. Atropatenae extensae reformationes e nonaginta septem in triginta tres locum de tota negotiorum suscipiendum facilitate eam movit.

Transvectio et communicationes[recensere | fontem recensere]

Lemborum Sodalicium in Sinu Bacuensi.

Anno 2002, Atropatene in per capita Telephoni gestabilis usu dux in Independentium Civitatum Foederatione fuit. Publica solutionis telephona localibus telephonematibus prompta sunt et emptionis tesseram telephonicae permutationi aut aliquibus tabernis tabernulisque requirunt. Tesserae indefinitae spatii temporis telephonemata permittunt. Anno 2005, 1 091 400 principales telephonici funes et 1 036 000 Interretis usuarii erant. Tria Systemata Universa Communicationum Gestabilium: Azerfon (NarMobile), Bakcell, et Azercell telephonorum gestabilium operatra et One accessus multiplex per divisionem codicis sunt.

Ferrivia modi lati anno 2005 2957 chiliometra extensa est et electrificatae ferriviae 1278 chiliometra erant. Aeroportuum numerus anno 2006 erat triginta sex; erat unus heliportus quoque.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Ethnica compositio (1999)
Atropatenici 90.6%
Lezgini 2.2%
Russi 1.8%
Armeniaci 1.5%
Talysi 1.0%
Turcae 0.6%
Aliae nationes 2.3%

E totis incolis Aprile anni 2006, 4 380 000 hominum urbem (circa 51%) et 4 060 000 rus (49%) incolunt. Incolarum 51 centesimae sunt feminae; proportio sexualis igitur omnium incolarum illo anno 0.94 viri pro femina erat.

Anni 2006, incolarii incrementi index 0.66 centesimae fuit, 1.14 centesimae mundano conlatae. Maior elementum incolarium incrementum restringens valde magnus emigrationis gradus est. Anno 2005, verbi gratia 1342 viri et 1564 feminae civitatem ob laboralem? migrationem reliquerunt. Anno 2006, Atropatene 4.38 pro 1000 hominum emigrationem vidit. Maxima morbiditas anno 2005 inter respiratorios morbos (806.9 morborum pro 10 000 hominum omnium incolarum) fuit. Maxima anni 2005 morbiditas contagionis et parasitariis morbis nota est inter influentiam et infectiones respiratorias acutas (4168.2 pro 100 000 hominum). Anni 2007 valor approximativus totius vitalis exspectationis 66 annorum, 70.7 annorum feminis et 61.9 viris est.

Ethnica incolarum compositio secundum incolarium censum anni 1999: 90.6 centesimae Atropatenicorum, 2.2 centesimae Lezginorum, 1.8 centesimae Russorum, 1.5 centesimae Armeniacorum (fere omnes secessam Carabachiam Superiorem incolunt), 1 centesimae Talysorum (qui aliqui pauci nationalistici disputantes), 0.6 centesimae Avarorum, 0.5 centesimae Turcarum, Tartarorum, 0.4 centesimae Ucrainorum, 0.2 centesimae Tsachurorum, 0.2 centesimae Georgianorum, 0.13 centesimae Carduchorum, 0.13 centesimae Tatorum, 0.1 centesimae iudaeorum, 0.05 centesimae Otenorum, et 0.2 centesimae aliarum.

Quamquam lingua Atropatenica aut Azerica latissima lingua qua natio loquitur est, etiam aliae 13 autochthonicae linguae in natione sunt inter quas Russica, Lezginica, Talysica, Avara, Georgiana, Tsachurica, Curdica, Tatica, Otenica sunt. Quarum aliae linguae valde minimarum communitatum, aliae vitaliores sunt. Atropatenica lingua Turcica est quae ad familiam Altaicam pertinet et intellegibilis cum Turcica. Lingua cum accommodato abecedario Latino hodie scribitur, sed antea cum Abecedario Arabico (usque ad 1926), cum Abecedario Turcico uniformi (19291939), et cum abecedario Cyrillico (1939– 1991). Alphabeticae mutationes religiosis politicisque viribus multo conformatae erant.

Religio[recensere | fontem recensere]

Libertas religionis Constitutione praestatur. Secundum officiales numeros Musulmani inter 93.4% et 96% incolarum constituunt, quorum 85% Siitae et 15% Sunnitae sunt. Christiani e 3% adf 4% incolarum comprehendunt, quorum plerique Russici et Armeniaci Orthodoxi sunt. Anno 2003, 250 Catholici Romani erant. Aliae Christianae denominationes ex anno 2002 Lutheranos, Baptistas et Molocanos includunt. Etiam Iudaicae, Bahaicae, Harecrisnicae et Testium Iehovah communitates sunt, non minus quam Ecclesiae Nehemiae, Stellae in Ecclesia Orientali et Cathedrali Ecclesiae Laudis adhaerentes. Zoroastrianismus longam historiam in Atropatene habuit, in locis ut Templum Ignis Bacuense evidens et iuxta cum Manichaeismo. Zoroastrianorum valor approximativus in Atropatene circa 2000 est.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Traditionales Atropatenici musici.

Atropatenica cultura ut variorum ponderum resultatio evoluit, inter quae Turcarum, Persicum, Islamicum, et Caucasicum patrimonium non minus quam Russicum pondus ob antiquum Rei Publicae Sovieticae statum. Hodie, occidentale pondus, inclusa globalizata consumptorum cultura, grave est.

Atropatenae populus in Atropatenicis, repraesentativa societatis parte, non minus quam in nationibus et ethnicis circulis, varias nationis areas compacte incolentibus, consistit. Sunt radiophonicae divulgationes Russica, Armeniace, Georgice, Curdice, Lezginice, et Talysice quibus Civitas pecuniam e dispensatione suppeditat. Aliquae locales stationes radiophonicae Balacani et Chazmazi radiophonicas divulgationes Avarice et Tatice faciunt. In Bacua varia diaria Russice, Curdice (Dengi Kurd), Lezginice (Samur) et Talysice produntur. Societas Iudaica "Sokhnut" diarium Aziz prodit.

Classica Atropatenica musica mugamum (Atropatenice: muğam) nominatur et de more series cum poëse et instrumentalibus interludiis est. Canta poësis aliquando Tahririca segmenta includunt quae gutturalis cantus forma pari iubilo utuntur. Poësis proprie de divino amore et saepe Sufico Islamismo conexa est. Adversus mugamicas Mediae Asiae nationum traditiones, Atropatenicum mugamum forma liberius et minus rigidum; cum subitario iazii campo saepe confertur. Societatis Educativae, Scientificae, et Culturalis Consocietatis Nationum Atropatenicam mugamicam traditionem Summum Opus Patrimonii Oralis et Intangibilis Humanitatis die 7 Novembris anni 2003 proclamavit. Meychana (Atropatenice: meyxana) et mugamum multarum musicalium traditionum Atropatenicarum una sunt. Mugami cantor Alimus Qasimov quinque optimorum omnium temporum cantorum unus putatur. Meychana traditionalis Atropatenici peculiariter vulgaris cantus genus sine instrumentis, qui e more a variis hominibus e tempore de particulari re dicentibus perficitur. Inter nationalia musica instrumenta quattuordecim intensa, octo pulsata et sex inflata sunt. Atropatene Festivalia Cantionis Eurovisionis anno 2008 inivit ubi octavum locum inter 43 agonistas consecuta est.

Synedrium Philharmonicum Bacuense.

Atropatenica architectura Orientalibus Occidentalia elementa typice coniungit. Multi antiqui architectonici thesauri ut Turris Virginis et Regia Sirvansarum intra Bacuensia moenia in moderna Atropatene supervivunt. Inter alios Mediaevales architectonicos thesauros variarum scholarum pondus reflectentes sunt Regia Sachorum Sirvanensium in Bacua, Regia Chanium Sacapolitanorum in Sacapoli in medio-boreali Atropatene, Templum Surachaniense in Abseronica paeninsula, pontium numerus qui super flumen Araxen se extendunt et varia mausolea. Saeculis undevicensimo et vicensimo ineunti, monumentalis architecturae paulum creatum est, sed peculiares aedes in Bacua et aliis locis aedificatae sunt. Inter recentissima architectonica monumenta, Bacuensis subterferrivia ob suum sumptuosum ornamentum notatur.

Referentiae, Patrimonii Mundani Societatis Educativae, Scientificae, et Culturalis Consocietatis Nationum temporario elencho offertae, Reservatum Nationale Gobustaniae, Templum Ignis Bacuense, Mausoleum Momini Khatun et Regiam Chanis Sacapolitanum includunt.

Atropatenicae gentiliciae et traditionales vestes sucha et papachius (Atropatenice: çuxa et papakh) sunt.

Gastronomia Atropatenica ponderis pars Atropatenicae culturae est. Climaticae diversitas fertilitasque terrae nationalibus in patinis reflectuntur quae in piscibus e Mare Caspio, localibus in carnibus (praecipue in ovilla et bubula) et in temporaria holerum copia fundantur. Safranatae oryzae pilafum (Atropatenice: plov) est Atropatenicus principalis cibus et thea nigra civitatis potio.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "The International Population Day, The demographic situation in Azerbaijan". Azstat. 2011 
  2. Fons: AAS 103/9 (2 Septembris 2011)
  3. Wladimir Minorsky: Caucasica IV. Bulletin of the School of Oriental and African Studies Vol. 15/3, University of London, Londinii 1953, p. 504.
  4. In textu geographico lingua Pahlavica conscripto nomine Shahrestānihā i Erānshahr,
  5. Frawardin Yasht („Hymn to the Guardian Angels“). Versio a Iacobo Darmesteter facta (ex: Sacred Books of the East, American Edition, 1898)
  6. Warning icon.svg Citatio desiderata (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Atropatenen spectant.