Imperium Britannicum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
The Matthew, replica navis Ioannis Cabot, per secundam navigationem ad Mundum Novum adhibitae.

Imperium Britannicum dominiones, colonias, protectoratus, mandata, et alia territoria temperata vel administrata a Britanniarum Regno comprehendit. A coloniis transmarinis et locis commercii a Regno Angliae saeculis sexto decimo exeunte et septimo decimo ineunte institutis exortum est. Id summa gloria fuit maximum imperium in historia, et plus quam singulum saeculum fuit prima potestas globalis.[1] Usque ad 1922, plus quam 458 milliones hominum in suam dicionem redegerat, quintam partem numeri civium orbis terrarum eodem tempore.[2] Imperium plus quam 33 700 000 chiliometrorum quadratorum contexit, paene quartam partem terrestris Telluris areae.[3][4] Evenit ut suum legatum civile, legitimum, linguisticum, culturale longe lateque diffusum esset. Imperium summa sua potestate ab incolis appellabatur The empire on which the sun never sets ("imperium quo sol numquam occiditur") quia eius coniectus trans orbem terrarum postulavit ut sol semper in saltem unum ex eius multis territoriis fulgeret. Hodie multae civitates ab Imperio Britannico olim rectae sunt partes Consortionis Populorum.

Situs regionum et provinciarum quae alio sive alio tempore sub Imperio Britannico comprehensae sunt
Situs quattuordecim Territoriorum Britannicorum Transmarinorum hodiernorum

Index

Imperium hodiernum [recensere]

Rhodesia sub nomine Zimbabuae anno 1980, Novae Ebudae sub nomine Vanuatus eodem anno, Hondurae Britannicae sub nomine Belizi anno insequenti in civitates liberas erectae sunt. Quo facto imperium Britannicum fere omne in Consortionem Populorum autonomorum conversa est; id quod remanet ad congeriem insularum et regionum minimorum reducitur quae sub appellatione Territoriorum Britannicorum Transmarinorum comprehenduntur et ad eas insulas, Britanniae vicinas, ipso monarcha (neque parlamento) tributarias et nomine Provinciarum Coronae Britannicae nuncupatas. E territoriis transmarinis Insulas Falklandenses anno 1982 Argentina conquirere temptavit, iam diu ab imperio Hispanico revendicatas, et per aliquot menses tenuitm sed classis Britannica (prima ministra Margarita Thatcher) obsessores repulsit.[5] Constitutio civitatis Canadae, usque adhuc sub auctoritate Parlamenti Britannici retenta, anno 1982 "patriata est" taliterque anno 1986 constitutiones Australiae et Novae Zelandiae.[6]

Notae [recensere]

  1. Ferguson, Niall (2004). Empire, The rise and demise of the British world order and the lessons for global power. Basic Books. ISBN 0-465-02328-2 .
  2. Maddison 2001, pp. 98, 242.
  3. Ferguson 2004, p. 15.
  4. Elkins2005, p. 5.
  5. James, pp. 624–629.
  6. Brown, pp. 594, 689.

Bibliographia [recensere]

Tabula coloniarum Britannicarum in America Septentrionali, ca. 1763–1776.
Servi Africani in Virginia saeculo septimo decimo laborant. Tabula ab artifice ignoto picta, 1670.
Arx Sancti Georgii Madras in regione anno 1639 condita est,
Victoria Roberti Clive in Proelio Palasiensi Societatem instituit ut potestas militaris et commercialis.
Deditio Cornwallis ad Yorktown. Damnum coloniarum Americanarum finem "Primi Imperii Britannici" significavit.
Tabula Imperii Britannici anno 1897.

Nexus externi [recensere]

Mille Paginae.png