Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Energia nuclearis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Despectus in reactorium Triga, qui energiam per fissionem nuclearem producit. Calor Cerenkovius caeruleus effulgit.

Energia nuclearis [1]est energia orta ex reactionibus nuclearibus et viribus fortibus. Haec energia producitur et cum nuclei atomici leviores quam Ferrum-56 in nucleos graviores funduntur (quod est appellatum fusio nuclearis) et cum nuclei graviores quam Ferrum-57 in nucleos leviores finduntur (quod est appellatum fissio nuclearis).

Apud Solem, energia per fusionem nuclearem continenter gignitur.

Sol noster energiam nuclearem in forma lucis producit propter fusionem hydrogenii in helium.

Inducta fissionis reactio. Neutron tarde movens a nucleo atomi uranii-235 absorbetur, qui vicissim diffinditur in leviora elementa rapide moventia (productus fissionis) et tria neutrona libera liberat.

Ergasteria atomica hodie sola fissione utuntur, e.g. 235U, ut energiam electricam producant, quia adhuc physici nesciunt fusionem practicam adhibere.

Physici Manhattanis Consilii, inter eos erat Henricus Fermi, ad propositum bellicum, primam "nuclearem reactionem incatenatam" anno 1942 fecerunt. Mox postea et bombas fissionis (uranii et plutonii) et bombas hydrogenicas fusionis fecerunt.

Ad energiae nuclearis usum pacificum promovendum et usum bellicum vetandum, Societas Internationalis pro Energia Atomica anno 1957 fundata est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Clarfield, Gerald H., et William M. Wiecek. 1984. Nuclear America: Military and Civilian Nuclear Power in the United States 1940-1980. Harper & Row.
  • Cooke, Stephanie. 2009. In Mortal Hands: A Cautionary History of the Nuclear Age. Black Inc.
  • Cravens, Gwyneth (2007). Power to Save the World: the Truth about Nuclear Energy. Novi Eboraci: Knopf. p. 464. ISBN 0-307-26656-7
       
  • Elliott, David. 2007. Nuclear or Not? Does Nuclear Power Have a Place in a Sustainable Energy Future? Palgrave.
  • Falk, Jim. 1982. Global Fission: The Battle Over Nuclear Power. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Ferguson, Charles D. 2007. Nuclear Energy: Balancing Benefits and Risks. Council on Foreign Relations.
  • Herbst, Alan M., et George W. Hopley. 2007. Nuclear Energy Now: Why the Time has come for the World's Most Misunderstood Energy Source. Wiley.
  • Schneider, Mycle, Steve Thomas, Antony Froggatt, et Doug Koplow. 2009. The World Nuclear Industry Status Report. Federal Ministry for Environment, Nature Conservation and Nuclear Safety (Germania).
  • Walker, J. Samuel. 2004. Three Mile Island: A Nuclear Crisis in Historical Perspective. University of California Press.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. etiam vis atomica et vis nuclearis, Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad energiam nuclearem spectant.


Atomi Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!