Roman numeral 10000 CC DD.svg

Napoleo III (imperator Franciae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Napoleo (discretiva)

Napoleo III (imperator Franciae)
Napoléon III
Napoleo III (imperator Franciae)
Natus 20 Aprilis 1808
Lutetiae
Obiit 9 Ianuarii 1873
Chislehurst
Napoleo III post mortem (pictura anno 1873).

Napoleo III aut Carolus Ludovicus Napoleo Bonaparte (natus Lutetiae die 20 Aprilis 1808 - obiit in Chislehurst apud Londinium 9 Ianuarii 1873) fuit praeses et postea Imperator Francorum.

Familia[recensere | fontem recensere]

Napoleo III erat filius Ludovici Napoleonis Bonaparte, regis Hollandiae, et reginae Hortensiae de Beauharnais. Fuit nepos Napoleonis I imperatoris Francorum.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1831 in Italia una cum fratre suo maiore Napoleone Ludovico, qui apud Forum Livii obiit, pro Italicorum libertate pugnavit. Annis 1836 et 1840 frustra Imperium Franciae restituere conatus est: Anno 1836 apud Argentorate a militibus captus et Lutetiam latus est. Franciam relinquere coactus in CFA venit. Anno 1840 iterum - nunc Gesoriaci captus est et a Ludovico-Philippo rege Francorum ad carcerem perpetuum damnatus est. Sed anno 1846 effugere et in Britanniam pervenire potuit.

Postquam Ludovicus-Philippus seditione mensis Februarii 1848 expulsus est, Napoleo in Patriam revertebat, legatus ad parlamentum et postea, die 20 Decembris eiusdem anni praeses reipublicae a populo creatus est. Die 2 Decembris 1851 rerum Franciae potitus est et novam constitutionem, qua per decem annos praeses rei publicae fuisset, plebiscito decernere iussit. Die 2 Decembris 1852, plebiscito secundo habito, imperator factus est nomine in Napoleonem III mutato.

Anno 1870 Napoleo Regno Borussiae bellum intulit, sed mox devictus die 4 Septembris 1870 a Germanis post cladem apud Sedan deprehensus abdicare debuit. Captivitate Germanicorum liberatus ad mortem in exilio in Britannia vixit.

Posteriores[recensere | fontem recensere]

Anno 1853 Eugeniam de Montijo feminam nobilem Hispaniae in matrimonium duxit. Eis solus filius erat, qui imperii heres factus est:

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!