Ludovicus XV

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ludovicus XV. Mauritius Quentin de La Tour anno 1748 pinxit

Ludovicus XV (natus die 15 Februarii 1710 Versaliis - ibidem obiit propter variolas die 10 Maii 1774) fuit ab anno 1715 usque ad mortem rex Franciae et coprinceps Andorrae. Filius Ludovici, ducis Burgundiae (qui Ludovici XIV nepos erat) et Maria-Adelaida Sabaudiensis. Mariam Leszczyńskam, filiam regis Poloniae Stanislas Leszczyński, in matrimonium duxit. Ludovicus XV "Amatus" (francogallice "le Bien Aimé") a populo vocabatur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Infantia[recensere | fontem recensere]

Natus 15 Februarii 1710 Versaliis, filius tertius ducis Burgundiae, Delphini Minoris (Petit Dauphin), et Maria-Adelaida Sabaudiensis, et nepos Delphini Maioris (Grand Dauphin) qui filius regis Ludovici XIV erat, Ludovicus de France in principio vocatus est "dux Andegavi" (duc d'Anjou) qui etiam erat nomen nascentis patrui sui Philippi V, rex Hispaniae. De more, educatio eius commissa est paedagogae infantum regalium, ducissae de Ventadour, adjuvante minore paedagoga Domina de La Lande. Nutrix Maria-Magdalena Mercier urbana Lutetiae oriunda ex Provincia erat. Delphinus Maior copiit? ab de 14 Aprilii 1711 et Ludovici XV parentes ab Februarii 1712. Mense sequente, Ludovicus et frater major in morbum boam ceciderunt. Frater major copiit a 8 Martii 1712, 5 annum agens. Ludovicus liberari ex morbo cura Dominae de Ventadour opera. Sine familia, Ludovicus Dominam de Ventadour "Mama Ventadour" aut "Mama" nominavit.

Regnum[recensere | fontem recensere]

Inter regnum Ludovici pontentissimae fuerunt amantes eius Domina de Pompadour (1721-1764), alias Ioanna Antonia Poisson, et postea Comitissa Du Barry (1746-1793), alias Maria Ioanna Bécu.

Die 5 Ianuarii 1757 Robertus Franciscus Damiens conatus est regem necare. Damiens supplicio affectus Lutetiae est die 28 Martii 1757).


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!