Carolus de Gaulle
Carolus de Gaulle (Francogallice: Charles de Gaulle; Insulae natus die 22 Novembris 1890; mortuus in Colombey-les-Deux-Églises die 9 Novembris 1970) fuit inter Bellum Orbis Terrarum II dux Franciae Liberae et primus praeses quintae Reipublicae Francicae et coprinceps Andorrae.
Index |
Vita [recensere]
Princeps Franciae Liberae [recensere]
In bello orbis terrarum II, in Britannia, dux Franciae Liberae factus est. Die 13 Novembris 1945 Parlamentum Franciae nuper Carolum de Gaulle omnibus votis praesidem ministrorum creavit.
Consilii praeses [recensere]
Die 28 Maii 1958 factus est praeses Consilii quartae Reipublicae. Nova constitutione Quintae Rei Publicae promulgata die 21 Decembris eiusdem anni praeses rei publicae nominatus est. Die 19 Decembris 1965 Carolus de Gaulle in altera latione suffragiorum populi vicit et praeses rei publicae Franciae iterum electus est.
Praeses Reipublicae [recensere]
Anno 1958 electus est primus praeses Quintae Reipublicae. Die 15 Februarii 1963 insidiae ei praesidi a societate clandestina legatum militum "OAS" paratae detecta sunt: Scelerati praesidem rei publicae Francicae interficere in animo habuerant, quod de Gaulle libertatem Algerio concesserat.
| Ludovicus Napoleo Bonaparte · Adolphus Thiers · Patricius de Mac-Mahon · Iulius Grévy · Maria Franciscus Sadi Carnot · Ioannes Casimir-Perier · Felix Faure · Aemilius Loubet · Armandus Fallières · Raimundus Poincaré · Paulus Deschanel · Alexander Millerand · Gasto Doumergue · Paulus Doumer · Albertus Lebrun · Carolus de Gaulle (Francia Libera) · Vincentius Auriol · Renatus Coty · Carolus de Gaulle · Georgius Pompidou · Valerius Giscard d'Estaing · Franciscus Mitterrand · Iacobus Chirac | ||