Bellum Gallicum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Bellum Gallicum Gaio Iulio Caesare ab anno 58 a.C.n. usque ad annum 51 a.C.n. gerebatur. C. Iulius Caesar res gestas descripsit in Commentariis de Bello Gallico.

C. Iulius Caesare proconsule Galliae Transalpinae provinciae Helvetii patria abierunt qui fines Romanos transirent, qua re Caesar bellabat, in quo oppugnatos Helvetios delevit. Tunc cum Suebis bellare coactus est, ut sociis Gallicis auxilio venirent. Ariovisto duce Germani victi et interfecti ab exercitu imperatoris Romani sunt.

Magnum habet spatium seditio Gallorum Vercingetorige duce 52 a.C.n.. Bellum in montibus silvisque gerebatur ubi Caesari difficile erat vincere. Tandem autem Vercingetorix obsidione ad Alesiam victus est. Artem bellandi Caesar in commentariis de Bello Gallico descripsit et artem agendi cum nationibus Gallorum. Praeterea in iis mores et naturam Gallorum et Gallae regionis descripsit. Porro proposuit primus populum Gallorum divisus a populo Celtorum. Antehac Romanis idem populus erat.

Expeditio et in Germaniam Caesar et in Britanniam subiit.

Gallis victis et Germanis repulsis Caesar Romam rediit, quod fuit finis rei publicae Romanae, deinde enim bellum civile inter Pompeium et Caesarem ortum est.

[recensere] Notae

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis