Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Pascha (festum Christianum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Pascha (festum Iudaicum)

Resurrectionis Iesu picta a Matthia Grünewald, Isenheimer Altar

Pascha (-ātis, n.; Hebraice פֶּסַח; Aramaice פַּסְחָא; Graece in Septuaginta et in Novo Testamento: πάσχα 'transitus') est festum quo Christiani resurrectionis Iesu Christi commeminerunt. Libri Novi Testamenti tradunt vel saltem inclusive ponunt Christum tertio die post crucifixionem ac mortem resurrexisse discipulosque suos accedisse.

Computus paschalis[recensere | fontem recensere]

Cum res salutis, ut Biblia narrant, intra hebdomadem gererentur qua sollemnitas Iudaica maximi momenti nomine Pascha celebrata est, dies festi Iudaici etiam diem festi Christiani praestituit: Concilio Nicaeno Primo (325) decretum est Pascha in religione Christiana semper in dominica post primum plenilunium celebrandum esse. Inde in ecclesiis (imprimis occidentalibus), quae Calendarium Gregorianum sequuntur, Pascha inter dies 22 Martii et 25 Aprilis celebratur; aliter in paene omnibus Eclesiiis Orthodoxis et Veteribus Orientalibus (Ecclesia Orthodoxa Finlandiae ac parte Ecclesiarum Catholicarum Orientalium exceptis), quae diem paschalem secundum Calendarium Iulianum computant. Praeterea in his ecclesiis Pascha Christianum ante Pascha Iudaicum celebrandum non est. Interdum dies paschalis omnium ecclesiarum in idem tempus incidit, tamen casu et fortuito.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Computus paschalis

Explicatio festi[recensere | fontem recensere]

In ecclesia antiqua, passio ac resurrectio Iesu Christi una celebratione nocte paschali celebratae sunt. Ab saeculo quarto summum anni ecclesiastici festum tribus diebus, quod temporis spatium Triduum paschale appellatur, explicatum est. Ex tunc liturgiae plurimarum ecclesiarum a celebratione Ultimae Cenae in vespere Diei Cenae Domini per Diem Passionis Domini et Sabbatum Sanctum, diem, quo Iesus in sepulcro requievit, usque ad mane Dominicae Resurrectionis Domini, initium novae hebdomadis, patent.

Hac dominica incipit tempus paschale, quod est spatium 50 dierum usque ad Pentecosten pertinens.

Consuetudines paschales[recensere | fontem recensere]

In multis terris ova paschalia decorantur. Fabulosum festi animal est lepus paschalis.

In Ecclesiis orientalibus, fideles inter se salutatione paschali salutant: "Christus resurrexit! Vere resurrexit!"

Pascha in Novo Testamento[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba Sancti Pauli ad Corinthios missa (1:15 12–14):

Si autem Christus praedicatur quod suscitatus est a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est?
Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est!
Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra.

Haec sunt verba Matthaei Evangelistae (28:1–10):

  1. Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.
  2. Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum.
  3. Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix.
  4. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui.
  5. Respondens autem angelus dixit mulieribus: “Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis.
  6. Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat.
  7. Et cito euntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis.” Ecce dixi vobis.”
  8. Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.
  9. Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “Avete.” Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
  10. Tunc ait illis Iesus: “Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt.”

Pascha Iudaicum ac Christianum[recensere | fontem recensere]

Secundum evangelia synoptica Iesus ipsa in sollemnitate Paschatis Iudaici die quinto decimo Nisan crucifixus est. In evangelio secundum Ioannem narratur eum die 14 Nisan eodem tempore quo agni paschales in templo Hierosolymitano necatum esse.

Ecclesia antiqua inter alia interpreta est Iesum verum agnum paschalem sive Agnum Dei esse et secundum Moysen, qui fideles per Mare Rubrum in terram promissionis duceret. Ita Pascha Christianum partim continuatio partim nova interpretatio Paschatis Iudaici factum est. Spem salutis, quae a populo Iudaico super omnes gentes tranlata esset, resurrectione Iesu affirmata esse.

Eucharistia Christiana ab ultima cena Iesu in evangeliis descripta repetit, quae apud Synopticos cena est Paschatis (Mc 14,12–26). Imago Agni Dei ex evangelio secundum Ioannem (Io 1,29) et imprimis primam Sancti Pauli epistulam ad Corinthios (1 Cor 5,7) deducta est, quae agnos paschales usque ad annum 70 in templo sacrificatos admonet.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad resurrectionem Domini spectant.
Andrea Della Robbia Bode Berlin 1.jpg Triduum Sacrum Paschale
Dies Cenae Domini - Dies Passionis Domini - Sabbatum Sanctum - Dominica Resurrectionis Domini
Vide etiam Calendarium Romanae Ecclesiae