Homo sapiens

E Vicipaedia
(Redirectum de Homo)
Salire ad: navigationem, quaerere
Homo sapiens
Fossil range: 0.2 Ma
Pleistocene–Recens
Viri mulierisque imago quae in spatium cosmicum
a Pioneer 11 nave missa est
Conservationis status
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Mammalia
Ordo: Primates
Familia: Hominidae
Subfamilia: Homininae
Tribus: Hominini
Genus: Homo
Species: H. sapiens
Subspecies: H. s. sapiens
Nomen trinomine
Homo sapiens sapiens
Linnaeus, 1758

Homo sapiens est viva generis Hominis species. Homines sunt bipedes primates familiae Hominidarum (magnarum simiarum). Hominum est cerebrum valde provectum, quod ratiocinatione uti et notiones intellegere potestatem dedit. Iam cum statura erecta, membra superiora liberata sunt, quod hominibus sivit instrumentis uti amplius quam aliae animalium species.

Similes ceterorum primatium, homines naturaliter sunt sociales. Homines praesertim sunt periti in rationes nuntii adhibendas. Homines compositiones sociales multiplices consistentes ex circulis operam conferentibus certantibusque, forma et magnis ut gentibus et parvis ut domibus unis, creant. Congregatio inter homines varietatem normarum caerimoniarumque famarumque morumque legumque, ex qua fundamentum societatis humanae constitit, instituit. Hominibus etiam est unica pulchritudinis aestimatio, quae, una cum cupiditate humana declarandi propria, nova humaniora, exempli gratia ingenuas artes, litteras, musicamque, fecit.

Homines sunt memorabiles causa cupiditatis mundum suum intellegere impellereque, quae eos agit ut omnes res culturae—procetas? artes, philosophias, scientias, religiones, fabulas, superstitiones—fingant, ut res naturae explicare movereque conentur. Hoc studium innatum etiam hominum conscientiam ipsius adducit, et eos efficit ut se perscrutentur (vide psychologiam) mentesque diversissimas forment.

Index

[recensere] Biologia

[recensere] Vita

Homines sunt specierum hodierna inter animalia multicellaria, longeviorum. Sciuntur igitur casus hominum quam centum et viginti anni aetate maiore. Talis longaevitas phoenomenon genotypicum est, quod autem modis vivendi foventibus est adiuvandum.

[recensere] Evolutio

Pagina prima: Evolutio Hominis

Homo sapiens evolutione ex specie Hominis erecti in Africa evolutus est. Ante circiter centum milia annorum Homo sapiens ex Africa migrare coepit.

Omnes homines eiusdem speciei sunt. Varietates conspicuae non sunt scientificae. Analyses geneticae monstrant diversitatem genorum in hominibus Africanis maximam esse, sed minimam in Europaeis Asiaticis Americanisque. Diversificatio hominum extra Africam viventium circiter ante quinquaginta ad decem milia annorum accidit.

[recensere] Nexus externus

Wiktionary-ico-de.png Vide homo in Victionario.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad hominem spectant.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

Instrumenta personalia
Spatia nominalia
Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis