Consilium Vindobonense

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Consilii Vindobonensis nomine vocatur conventus Vindobonae ab 28 Septembris 1814 usque ad 9 Iunii 1815 habitus Napoleone insulam Elbam expulso, in quem XVI tunc graviorum Europae nationum legati venerunt, ut una de novo rerum ordine in Europa bellis Napoleonicis pacatis statuendo colloquerentur. Multas propter epulas choreasque sollemnes tempore consilii pro participibus eius institutas conventus ille quoque consilii saltantis nomine vocari solet.


Participes[recensere | fontem recensere]

Consilio interfuerunt XVI tunc graviorum Europae nationum civitatumque legati, inter quos enumerandi sunt:

Consilii constituta graviora[recensere | fontem recensere]


Italia post Consilium Vindobonum

Quaestio Latina[recensere | fontem recensere]

Inter disputationes collocutionesque quaestio quoque Latinitatis restituendae fuit. Inventi sunt enim multi, qui Latinitatem voluerunt statui sermonem internationalem, quo omnes Europae cives variis ex terris oriundi inter se uterentur. Iterum quoque natum est consilium civitatis Latinis condendae, quod antea praesertim mathematicus ille praeclarus Francogallicus Maupertius atque paedagogus Bohemicus Comenius proposuerant. Totam huius rei materiem quaestionemque anno 1815 Miguel Olmo abundanter opere in suo Otia Villaudricensia ad octo magnos principes qui Vindobonæ anno MDCCCXV pacem orbis sanxerunt, de lingua Latina et civitate Latina fundanda liber singularis inscripto illustravit.

Iocus de legatis[recensere | fontem recensere]

Propter mores cultusque legatorum Consilio Vindobonensi participantium multi nati sunt ioci, quibus hi deridebantur; ecce quaedam:

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • 1816 J. A. Barth curante 'Pacis annis 1814 et 1815 foederatis armis restitutae monumentum, orbis terrarum de fortuna reduce gaudia gentium linguis interpretans: principibus piis felicibus augustis, populisque victoribus liberatoribus liberatis dicatum


Lege etiam Italice[recensere | fontem recensere]

  • Henricus Kissinger, A World Restored: Metternich, Castlereagh and the Problems of Peace 1812-1822. Italiane Diplomazia della restaurazione, Garzanti, 1973

Roman numeral 10000 CC DD.svg