Franciscus Hollande

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franciscus Hollande (anno 2012)

Franciscus Hollande, vulgo pleniter François Gérard Georges Nicolas Hollande (Rothomagi die 12 Augusti 1954 natus) est rerum politicarum peritus Francicus et a die 6 Maii 2012 Franciae praeses electus quamquam praesidis secundum constitutionis mandatum die 15 Maii 2012 rite suscipiet.

Alumnus est Universitatis Parisiensis II, Scholae Studiorum Commercialium Superiorum et Instituti Scientiarum Politicarum eiusdem urbis atque Scholae Nationalis Administrationis Argentoratensis, unde exiit eodem anno 1980 quo et Segolena Royal, Michael Sapin, Dominicus de Villepin et Rainaldus Donnedieu de Vabres.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 1988 - 1993 et ab anno 1997 legatus ad Conventum Nationalem est. Die 22 Aprilis 2012 primum ordinem petitionis Praesidatus Rei Publicae Franciae cum suffragii 28,6% vicit. In secundo ordine die 6 Maii 2012 contra praesidem Nicolaum Sarkozy victoriam abstulit[1]. Die 15 Maii magistratum summum iniit. Secundus praeses e Factione Socialistica et die 17 Maii 2013, legem de matrimonio pro omnibus apud Consilium constitionis signavit.

Vita privata[recensere | fontem recensere]

Hollande olim more uxorio cum politica Segolena Royal vixit, quae eo liberos quattuor peperit; postea cum Valeria Trierweiler, quam anno 2013 reiecit. Denuo amasiam habere Iuliam Gayet refertur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Hollande spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg