Mediolanum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Mediolanum (discretiva)

Mediolanum
Milano
Vexillum Mediolani Insigne Mediolani
Imago Mediolani

Porticus Victorii Emanuelis

Nomen lingua loci: Milán
Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Langobardia
Provincia: Mediolanensis
Indicia fundamentalia
Coordinata: 45° 28′ 0″ Sept., 9° 10′ 0″ Ort.
Altitudo: 120 m supra mare
Area: 182 km²
Incolae: 1 348 769 (30.05.12)
Spissitudo: 6 988 per km²
Res aliae
N. cursualis: 20100 (generaliter),
alioquin ab 20121
ad 20162
Praefixum: 02
Zona temporalis: UTC+1
ISTAT-Regio: 015146
N. tributarius: F205
Nota autocineti: MI
Nomen incolarum: Mediolanenses
Patronus: Sanctus Ambrosius
Dies sollemnis: 7 Decembris
Charta
Commune
Situs communis in Italia
Pagina interretialis
O Mediolanum, quod etiam iusta nostrum vulgare recte vocareris Miranum a miror, quis te mirandum de mirabilli miserabille fieri cogit, quis te lanutum lanis laniatum lugere?
Bonvicinus de Rippa, De Magnalibus Mediolani, 8, XV

Mediolanum (Italiane: Milano; exonymum multarum terrarum: Milan; Theodisce: Mailand) est Urbs Italiae circiter 1 300 000 incolarum, caput Langobardiae regionis.

Insignia[recensere | fontem recensere]

Naturalia[recensere | fontem recensere]

Bonvicinus de Rippa in De magnalibus urbis Mediolani scripsit: "Ratione sytus considerata florentissima civitas nostra, quoniam in speciosa, preciosa fertilique planicie sita est, ubi aeris est temperies, a quo fluunt undique humano usui necessaria, inter duo flumina mirabillia equaliter inde distantia, Ticinum et Abduam cognoscitur gloriosa."

Vere Mediolani aestates calidissimae sunt; hieme interdum nix cadit, frigus omnia tegit, sed clara fama est Mediolani densam nebulam omnia tegere; his temporibus, nebula prope extinguerit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Forum Cathedralis (Italiane: Piazza del Duomo)

Mediolanum a Gallis circiter saeculo sexto a.C.n. conditum est.

Anno 293, Mediolanum caput Imperii Romani ad Occidentem spectantis factum est.

Post quam anno 402, Alaricus, rex Visigothorum, Mediolanum obsidione clausit, imperator Honorius caput imperii in Ravennam transtulit.

Anno 1162, imperator Fridericus I Barbarossa Mediolanum diruit, sed die 29 Maii 1176 Ledegnani (Italiane: Legnano) in vico apud Mediolanum, societas Municipiorum Italiae septemtrionalis (Lega Lombarda) imperatorem profligavit.

Aevo Medio, Mediolanum potentissima Italiae septemtrionalis fuit urbs, sed saeculo decimo tertio exeunti, civitas intestino inter familias Vicecomes (Visconti) et De Turris (Della Torre) odio flagrabat.

Post victoriam familiae Vicomitum, domino Mattheo Vicecomes (12871322), Mediolanum totam Langobardiam, partem Pedemontii et Aemiliae cum urbis Bononia et etiam Genuam cepit.

Familiis Vicecomes ac Sfortia regnantibus Mediolanum fuit caput homonymi ducatus.

Domus Regia Sforzae (Italiane: Castello Sforzesco), tempore Natalis.

Duce Philippo Maria defuncto, ultimi domi regnatricis Vicecomitis Mediolanensi anno 1447 rem publicam constituerunt, quae Aurea Res publica Ambrosiana nuncupata est.

Iam anno 1450, Franciscus I Sfortia, praeclarus ductor, qui Biancam Mariam Vicecomes (Italiane: Bianca Maria Visconti), filiam spuriam ultimi ducis familiae Vicecomes Philippi Mariae Vicecomes, die 25 Octobris 1441 in matrimonium duxerat, se novum ducem urbis Mediolani fecit.

Saeculo XVI Francici et Hispanici de Mediolano inter se contenderunt. Anno 1630, Mediolanum gravi pestilentia pestis conflicta est, de quo illuster scriptor Mediolanensis saeculi undevicensimo Alexander Manzoni in fabula Promissi Sponsi scripsit.

Postea Mediolanum ad Imperium Hispanicum usque ad annum 1714 pertinuit, cum Mediolanum Austriacis cessum est.

Breviter aetate Napoleonis Mediolanum fuit caput accurate ab anno 1796 usque ad annum 1799 Reipublicae Cisalpinae, inter annos 1802 et 1805 Reipublicae Italianae, et ab anno 1805 usque ad annum 1815 Regni Italici, cuius rex fuit Napoleo ipse.

Die 12 Decembris 1969 inter caedem Fascisticam in fontanae foro (Piazza Fontana) septendecim homines necati et alii 88 vulnerati sunt.

Anno 1992, inter manus mundae (Italiane: mani pulite) indagationes, multi urbis viri publici propter turpitudines a iudicibus, inter quos praeclarissimus fuit Antonius Di Pietro, comprehensi sunt.

Urbis administratio[recensere | fontem recensere]

A die 30 Maii 2011, urbis praefectus est Iulianus Pisapia, antea erat Laetitia Moratti.

Municipalitates (Zone) et eorum vici[recensere | fontem recensere]

Praeclari cives[recensere | fontem recensere]

Statua Mariae, matris Iesu, super cathedrale Mediolanensi urbis et ecclesiae mediolanensis imago

Mediolani olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae:

Ibi nati[recensere | fontem recensere]

Ibi mortui[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Archidioecesis Mediolanensis (metropolitana) est maxima mundi quod ad populationem pertinet. Praesens archiepiscopus est cardinalis Angelus Scola. Multi archiepiscopi Mediolani postea papae creati sunt: ultimus Ioannes Baptista Montini, papa Paulus VI.

Archidioecesis Mediolanensis ritum proprium et unicum habet, qui (ex nomine Sancti Ambrosii) "ambrosianus" nominatur:

  • 1. Missae, Vesperae, et cetera sacra more proprio celebratae sunt;
  • 2. Calendario proprio (in primis Carnevalis festivitate);
  • 3. Antiquus "ambrosianus" cantus est, sic ut Gregorianum admodo dissimilem. Ad servandum sacrum musicale patrimonium, Pontificium Istitutum Ambrosianum Musicae Sacrae (PIAMS) in unum cum romanae Piams, conditum est[1].

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Mediolanum urbs maxima Italiae id quod ad oeconomicas res pertinet est. Nam haec urbs rebus commerciis affluens est. Hic maxima bursa Italiae est. Praeterea magna negotia sedes habent et putatur haec urbs moris vestis orbis (Italiane: Moda) una cum Lutetia caput esse quia Mediolano multae sumptuosorum vestum factorum tabernae sunt. Georgius Armani, Etro, Krizia, Prada, Versace, plaeclari ex omnibus indumentorum ornamentorumque factoribus, societates suae Mediolani instituerunt.

Mediolani Nuntius Vesperi (Italiane: Corriere della Sera) primum, quod ad propagationem pertinet, ac clarum diarium Italicum editum est.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Ferrivia subterranea metropolitana Mediolanensis (vulgo la metro ' Subterranea Mediolanensis') omne die multissimos homines transvehit.

Loci[recensere | fontem recensere]

Mediolanum urbs toto orbe praeclara est propter La Scala, theatrum lyricum, Iosephi Piermarini opus.

Etiam inlustris sunt Bibliotheca Ambrosiana et pinacotheca Brerae.

Ludi athletici[recensere | fontem recensere]

AC Milan et FC Internazionale Milano est pediludii turmae urbis Mediolani.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mediolanum spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pontificium Istitutum Ambrosianum Musicae Sacrae

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Petrus Gratiolius, De praeclaris Mediolani aedificiis quae Aenobarbi cladem antecesserunt dissertatio, cum duplici appendice, altera de sculpturis ejusdem urbis ... altera de carcero Zebedeo .... Mediolani: in Curia Regia, 1735 Textus apud archive.org
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg