Latinitas inspicienda

Philippus Petain

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Henricus Philippus Homerus Pétain (natus die 24 Aprilis 1856 Cauchy-à-la-Tour in Freto Calisii sito; mortuus captivus die 23 Iulii 1951 apud Port-Joinville locum principalem insulae Ogiae, praefecturae Vendeae), fuit vir publicus et miles Francicus. Inter Bellum Orbis Terrarum I ab anno 1917 fuit dux exercitus et marescalcus Franciae.

Die 17 Iunii 1940 in deditionem a Theodiscis, qui Franciam aggrediebantur, venit, quod 22 Iunii magnae partes Franciae occupabantur ab exercitu Adolfi Hitler. Die 10 Iulii Pétain praeses ministrorum creatus est et potestates extraordinarias a parlamento poposcit.

Ab anno 1940 usque ad annum 1944 dux fuit Regiminis Vippiacensis, ergo anno 1945 capite damnatus est, sed postea Carolus de Gaulle poenam in carcerem perpetuum mutavit. Pétain etiam ab Academia Francica, cuius sodalis ab anno 1929 erat, expulsus est.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!