Flumen
Vide etiam paginam discretivam: Flumen (discretiva)
Flumen (-inis, n.) seu fluvius seu amnis est aqua quae fluit inter duas ripas. Nomen fluminis a verbo fluere deducitur. Flumen fontem saepe habet in montibus; descendit clivos, et in alterum flumen vel in mare influit. Cum duo flumina iungantur, dicuntur confluere. Parva flumina rivi appellantur.
Index |
Flumen aut fluvius? [recensere]
Dixit Isidorus in hoc modo: "DE FLUMINIBUS. Fluvius est perennis aquarum decursus, a fluendo perpetim dictus. Proprie autem flumen ipsa aqua, fluvius cursus aquae. Prius autem flumen quam fluvius, id est prior aqua quam decursus."[1] (litterae inclinatae adduntur)
Fluxus [recensere]
Fluxus fluminis est quantitas aquae fluentis. Fluxus pendet ex altitudine fluminis, clivo, spatio inter ripas, velocitate aquae, imbribus, statu riparum et elementis quae obstant.
Fons [recensere]
Omnes conveniunt fontem fluminis situm esse in maximo transitu aquae. In confluentia loco, flumen minus dicitur influere in maius.
Vide etiam [recensere]
Notae [recensere]
- ↑ Etymologiarum libri viginti, Liber XIII, 21.