Ludovicus VII (rex Francorum)
Ludovicus VII, qui dicitur Ludovicus Iuvenis (natus anno 1120; mortuus Meloduni die 18 Septembris 1180) fuit rex Franciae ab anno 1137 usque ad mortem. Fuit Ludovici VI uxorisque eius Adelaidis Sabaudiae filius.
In matrimonium duxit
- Alienoram Aquitaniae, e qua duas filias genuit (Mariam et Alaidem) et cui anno 1152 repudium remisit,
- Constantiam Castellae, e qua duas filias genuit (Margaritam et Aelidem),
- Adelam Campaniensem, e qua filium et filiam genuit, scilicet Philippum patris successorem et Agnetem futuram imperatricem Byzantinam.
Aureliani coronatus est. 31 Martii 1146 oratione Bernardi Claraevallensis habita, Ludovicus VII se Secundam expeditionem sacram initurum promisit. Anno 1147 cum Conrado III imperatore expeditionem sacram duxit.
Filio Philippo anno 1179 aegrotante Ludovicus Cantuariam mense Augusto properavit, sepulchri Thomae a Becket peregrinator.[1] Lutetiam revenit sed ab apoplexi gravi ictus est. Post aliquot menses mortuus in Abbatia Sacri Porti Barbelli quam Meloduni condiderat sepultus est. Haec verba sepulchro inscripta sunt:
- Hunc superes tu qui superes successor honoris;
- Degener es, si degeneres a laude prioris.[2]
Index |
Fontes de vita et regni Ludovici VII [recensere]
- Sugerius el alii, Historia gloriosi regis Ludovici
- Odo de Diogilo, De profectione Ludovici VII in Orientem
- Gualterus Map, De nugis curialium 5.5-6
Notae [recensere]
Bibliographia [recensere]
- Jean Dunbabin, "Henry II and Louis VII" in Christopher Harper-Bill, Nicholas Vincent, edd., Henry II: new interpretations (Woodbridge: Boydell Press, 2007. ISBN 978-1-84383-340-6) pp. 47-62
- Marcel Pacaut, Louis VII et son royaume. Lutetiae: S.E.V.P.E.N., 1964 Recensio huius libri
- Marcel Pacaut, Louis VII et les élections épiscopales dans le Royaume de France. Lutetiae: Vrin, 1957
- Yves Sassier, Louis VII. Lutetiae, 1991
Nexus externi [recensere]
- "Louis de France" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
| Hugo Capetius, 987–996 · Robertus II, 996–1031 · Henricus I, 1031–1060 · Philippus I, 1060–1108 · Ludovicus VI, 1108–1137 · Ludovicus VII, 1137–1180 · Philippus II, 1180–1223 · Ludovicus VIII, 1223–1226 · Ludovicus IX, 1226–1270 · Philippus III, 1270–1285 · Philippus IV, 1285–1314 · Ludovicus X, 1314–1316 · Ioannes I, 1316–1316 · Philippus V, 1316–1322 · Carolus IV, 1322–1328 · Philippus VI, 1328–1350 · Ioannes II, 1350–1364 · Carolus V, 1364–1380 · Carolus VI, 1380–1422 · Carolus VII, 1422–1461 · Ludovicus XI, 1461–1483 · Carolus VIII, 1483–1498 · Ludovicus XII, 1498–1515 · Franciscus I, 1515–1547 · Henricus II, 1547–1559 · Franciscus II, 1559–1560 · Carolus IX, 1560–1574 · Henricus III, 1574–1589 · Henricus IV, 1589–1610 · Ludovicus XIII, 1610–1643 · Ludovicus XIV, 1643–1715 · Ludovicus XV, 1715–1774 · Ludovicus XVI, 1774–1792 · Napoleo I, Imperator 1804–1814, 1815 · Ludovicus XVIII, 1814–1824 · Carolus X, 1824–1830 · Ludovicus Philippus, 1830–1848 · Napoleo III, Imperator 1852–1870 | |