Finnia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Suomen tasavalta
Republiken Finland
Vexillum Finniae Insigne Finniae
Vexillum Insigne
Sententia: nulla
Hymnus: Maamme (Finnice)

Vårt land (Suecice)

Situs Finniae
Forma administrationis Res publica
Linguae officiales Finnica, Suecica
Nomen incolarum Finnus
adiectivum Finnicus
Praeses Saulus Niinistö
Minister primarius Jyrki Katainen
Caput Helsingia
60° 10′ Sept., 24° 56′ Ort.
Urbs maxima Helsingia
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area 65°.a
338 145 km²
9.4%
Numerus incolarum
(anno 2007)
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia 112°.a

5 288 483
16/km²
PDB (anno 2005)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto 52.a
$163 000 000 000
$34 819 (12.a)
Nummus Euro (EUR)
Independentia
Declarata
6 Decembris, 1917
Circulus temporalis
 - aestate ()
TEO (UTC+2)
TÆEO (UTC+3)
Praefixum telephonicum nationis +358
Dominium interretiale .fi
Vexillum Finniae
Porta Finnia
                    Visitare Portam Finniam

Finnia[1] sive Finlandia[1] vel Finnonia[1] (Finnice: Suomi; Suecice: Finland; Samice: Suopma) est civitas in Scandinavia sita, cuius civitates finitimae sunt Suecia et Norvegia et Russia. Eius territorii nomen primum Latinum classicum "Fennia" erat. Caput (et urbs maxima) est Helsingia.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tabula geographica

Mentio Fennorum apud Tacitum[recensere | fontem recensere]

Finnorum nomen saeculo primo exeunte in opere Taciti de Origine et Situ Germanorum reperitur:

Fennis mira feritas, foeda paupertas: non arma, non equi, non penates; victui herba, vestitui pelles, cubile humus: solae in sagittis spes, quas inopia ferri ossibus asperant. idemque venatus viros pariter ac feminas alit; passim enim comitantur partemque praedae petunt. nec aliud infantibus ferarum imbriumque suffugium quam ut in aliquo ramorum nexu contegantur; huc redeunt iuvenes, hoc senum receptaculum. sed beatius arbitrantur quam ingemere agris, inlaborare domibus, suas alienasque fortunas spe metuque versare: securi adversus homines, securi adversus deos rem difficillimam adsecuti sunt, ut illis ne voto quidem opus esset. [2]

Utrum Fenni Taciti re vera fuerint genus Finnicum, an fortasse Sami[3], an neutrius, usque hodie disputatur.

Sub potestate Sueciae[recensere | fontem recensere]

Historiae scriptores aiunt anno 1155 Finniam in potestatem Sueciae venisse, anno 1150 religionem Christianam introductam esse. Religio Christiana ab rege Suecico Erico IX in Finniam lata est bello quod Prima Suecica Expeditio Sacra appellari solet. Archaeologica vestigia autem sunt quibus Christiana religio in Finnia Meridionali ante annum 1150 fuisse videatur. Anno 1249 Suecicus rex Birger Jarl Secundam Suecicam Expeditionem Sacram duxit sic de iure Finnia in potestam Sueciae venit et lingua Suecica quoad educationem et administrationem rei publicae principalis facta est; Finniae autem lingua populi, clericorum iudicumque lingua remansit. Societas in quattuor genera divisa erat: nobiles, equites, clericos et agricolas iurium expertes, ex quibus maxima pars civitatis constabat.

Sexto decimo saeculo a Michaele Agricola primi libri in Finnia editi sunt; eodem saeculo Suecicum Imperium quoque ad Lutheranam religionem se convertit. Suecicum Imperium in Finnia urbes condidit, sicut urbes Ingriam Caianiamque. Provinciae praefectus Petrus Brahe decem urbes et primam Academiam Aboensem condidit. Finniae exercitus in bellis Suecicis pugnavit et Finniae milites in exercitu Suecico nomine "Hakkapeliittas" appellabantur.

Magna ducatus Finlandiae[recensere | fontem recensere]

Imperium Suecicum contra Novogardiam bellum gessit. Novarum terrarum invasio duravit usque ad occupationem Russicam. Russia populo Finnico defensionem a Suecia pollicita est et hac de causa Finnia a Russiae exercitu saeculo XVIII occupata est. Post bellum Russo-Suecicum pace Fredericiae die 17 Septembris anno 1809 signata Suecia foedere coacta est Finniam Russiae tradere, a quo tempore Finnia appellabatur Magna Ducatus Finlandiae, cui etiam autonomia et administratio propria data sunt.

Civitas sui iuris[recensere | fontem recensere]

Res publica Finnica sui iuris anno 1917 nata est. Anno 1918 gestum est bellum civile, ex quo victrices evaserunt copiae senatus Finnici. Anno 1939 invasit Unio Sovietica in Finniam (bellum hibernum). In foedere pacis amisit Finnia partem magnam Careliae Finnicae. Ab anno 1941 usque ad annum 1944 iterum gesserunt Finnia et Unio Sovietica inter se bellum.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

  • Nomen Finnicum (Suomi), a quo originem trahat, incertum est. Duae theoriae dubiae sunt id oriundum esse aut a verbo Finnico suo (uligo) aut a suomu (squama). Probabilius autem originem ducit a verbo Proto-Baltico *žemē (terra, regio), qua ductum est etiam nomen Samorum gentis. Propositum est etiam id originem trahere a verbo Protoindoeuropaea hominem significanti, quo, si verum sit, fiat ut ab eodem verbo atque nomen Latinum homo originem ducat.[4] Nomen Finniam significans in linguis Finnicis Balticis, linguis Samicis, atque in lingua Lettonica, Lithuanica, Scotica, Estonica similis est Suomi nominis; linguis in aliis idem est similis nominis linguae Sueticae, alterae linguae publicae Finniae, in qua Finnia Finland nominatur.
  • Nomen Indoeuropaeum (Finnland) provenit fortasse a verbo Germanico Finn (venator-convector vel vagus). Sunt multa nomina locorum in Scandinavia quae Finn continent (exempli gratia Finnmark, Finnskogen).

Linguae[recensere | fontem recensere]

Abckiria, primus liber Finnice conscriptus

Linguae publicae Finniae sunt lingua Finnica et lingua Suecica (variae dialecti quoque linguarum Samicarum in Lapponia adhibentur). Lingua Finnica 89,7 centesimis hominum sermo patrius est; 5,4 centesimis autem Suecica, quorum maxima pars oram meridionalem, Ostrobothniam, Alandiam incolunt. Maxima lingua Samica est Samica septentrionalis, quam in Finnia loquuntur fere 2 000 hominum, una cum locutores in Suecia ac Norvegia; qui omnes inter 15 000 et 25 000 esse aestimatur. Finnica et Estonia et Hungaria solae civitates sunt, quibus lingua maxima est lingua Finno-Ugrica.

Quamquam neque Finnia neque Finni in Imperii Romani orbi fuerunt, Latinitatem honorant[5] et haec in natione colitur per radiophonicas vias necnon per interrete. Nuntii Latini Finnici, emissiones radiophonicae, inde a Septembre 1989 a statione radiophonica YLE Radio 1 emisi sunt. Finnia, cum Unioni Europaeae praeesset, Latine communicabat; qui nuntii Latine scripti, a mense Iulio usque ad mensem Decembrem anni 2006 editi, inveniuntur in pagina interretiali "EU 2006"[6]. Latinistae quidam noti Finnici sunt Teivas Oksala, Ericus Palmén, Tuomo Pekkanen, Reijo Pitkäranta. Singularis est etiam Jukka Ammondt, qui tria alba musica Latine edidit, inter alia album The Legend Lives Forever in Latin, quod carmina Elvis Presley a Teivas Oksala Latine conversa continet.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Betulae in silva Finnica
Finnia e satellite visa
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Geographia Finniae, Index urbium Finniae, Index lacuum Finniae, et Index fluminum Finniae

Omnia 77 centesimae areae terrestris Finnicae a silvis contegitur, centesimae novem sunt agri, quattuor loci constructi, decem autem alia.[7] Pars meridionalis atque ora Ostrobothniae sunt regiones aequi, media autem pars civitatis est tumulosa. Saltús Finniae orientalis et montes Lapponiae relicta sunt a iugo montium olim inter Careliam orientalem et Lapponiam prominentium. Locus altissimus civitatis in Halti monte iacet in altitudine 1 324 metrorum. In Finnia meridionali sunt praeterea multa iuga aevo glaciali recentissimo orta, quorum maxime notabilia sunt Salpausselät.

In Finnia notanda est multitudo lacuum - omnia enim 187 888 lacús areae plus quam 500 metrorum quadratarum eo iacent. Horum maximus areá est Saimaa, altissimus Päijänne, plurimum autem lacuum in Finnia orientali terrae sunt, cuius una pars vere Järvi-Suomi sive Finnia lacuum nominatur. Haud profundi sunt lacús Finnici, media altitudine septem metrorum. Complures insulae in lacubus insunt, sicut invenitur multitudo insularum etiam in oris Finniae, praesertim ad urbem Aboam et circa magnam insulam Alandiam. Maximus lacus est Sääminginsalo areá 1 069 chiliometrorum quadratorum, secundus maximus est Alandia ipsa areá 685 km². Omnes 179 584 insulae in lacubus et in partes Finniae Baltici maris numeratur.[8]

Natura[recensere | fontem recensere]

Ursus arctos est unus e magnis mammalibus Finnicis.

Finnia pars est regionis Euro-Sibericae in oecozona palaearctica, et animalia Finnica propria sunt faunae eius regionis. Mammalia plus quam 60 numerantur, quorum generales sunt inter alia sciurus, lepus, vulpes; magna autem mammalia in Finnica natura inveniuntur ursus, lupus, alces, tarandrus. Proprius Finniae est etiam domitus rangifer tarandrus tarandrus, qui Finnice poro appellatur. Genera avium sunt fere 450, quorum complures hieme peregrinantur.[9] Solite in silvis alibique in Finnia reperti aves sunt paridae, anatidae, rallidae, fringillidae, accipitridae, strigidae. Pisces plus quam 70 reperiuntur, reptilia quinque, amphibia etiam quinque. Numerus reptiliorum amphibiorumque admodum est parvus, in Estonia enim, terra trans Sinum Finnicum sita, ut puta, sunt 13 diversa genera amphibica.

Maxima pars silvae Finniae est silva coniferarum, plena picearum pinorumque, etiamsi in ipsa silva aliqua arborum genera frondea quoque inveniuntur, ut betulae et aceria. Tantum in oris meridionalibus crescit silva partim coniferarum, partim frondiferarum, in septentrionalibus autem terrae silva coniferarum et tundra intermixta sunt. Plantae Finniae propriae sunt myrtillus, vaccinium, quarum bacas Finnici legere solent, atque lichenes muscique. Convallaria majalis flos proprius Finniae electus est.

Clima[recensere | fontem recensere]

Hiems Finnica plerumque Novembri incipit, in Lapponia plerumque iam Octobri

Regio Finniae plerumque inter regiones climatis continentalis numeratur, sed clima Finnicum partim etiam maritimum haberi potest. Flumen Sinus in Oceano Atlantico ad occasum solis a Finnia fluens efficit, ut hiemes Finnicae calidiores sint quam in aliis inter 60 et 70 gradús latitudinis iacentibus regionibus. Etiam Mare Balticum hiemes Finnicas calefacit; item magni lacús in adiacentiis eius. In regione inter meridiem et occasum solis temperatura media anni est fere 5,5 °C; frigidissima autem anni temperatura media, -2 °C, invenitur inter septentrionalem et solis occasum.

Tempestates in Finnia multum variant secundum anni tempus. In media hieme, Ianuario et Februario, sunt tum temptestates nivosae, tum frigora arida; Aprili et Maio pluit raro, et saepe lucet sol; plerumque inter medium Iunium et medium Augustum etiam dies plus 25 graduum sunt, interdum etiam imbres fulminaque reperiuntur, sed post Augustum tempestas frigescere solet et in Finnia meridionali pluit saepe, in septentrionalibus autem aridius est; Octobri et Novembri caelum est magis magisque nubilum, in Lapponia iam frigora arida sunt; Decembri etiam in regionibus meridionalibus est hiems, tum est mite caelum, tum friget.

Quantum in unaquaque parte Finniae circiter pluat, multum variat. Minime, id est fere 40 cm singulis annis, pluit in Lapponia ac in ora Ostrobothniae, maxime autem, fere 70 cm, in regionibus orientalibus, sed etiam in oris meridionalibus atque oris inter occasum solis et meridiem plus minus tantundem pluere solet. Maxime pluit mense Augusto, fere 70 mm, quod est decima pars pluviae anniae.

Venti in Finnia sunt haud celeres; in oris et locis maritimis plerumque ventus flat circiter 5—7 metra per secundum, alibi in Finnia non nisi 3—4 m/s. Anni tempora ventosissima sunt menses ab Octobri usque ad Ianuarium, minime ventosa ab Aprili ad Iulium. Caelum Finnicum saepe est nubibus obductum: autumno exeunte et hieme 65—85% dierum nubili sunt, Maio quidem et Iunio est serenius — tum fere 30—40% dierum sunt nubili.

Divisiones administrativae[recensere | fontem recensere]

Tabula provinciarum historicarum Finniae
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Divisiones administrativae Finniae et Index communium Finniae

Inde ab anno 2010 Finnia in septem territoria, Finnice aluehallintovirasto, Suecice regionförvaltningsverk (Latine fere Magistratus regionales) nominata, dividitur. Quae autem porro dividuntur in undeviginti regiones (Finnice: maakunta, Suecice: landskap). Sunt etiam 70 regiones oeconomicae (Finnice: seutukunta, Suecice: ekonomisk region), quae plus minus quinque communia continent. Numerus autem communium Finniae (Finnice: kunta, Suecice: kommun) est hodie 320, cum ut puta anno 2000 omnia 452 fuerunt. His enim temporibus multa communia Finniae coniunguntur, exempli gratia anno 2009 ineunte, cum communia Kuusankoski, Valkeala, Anjalankoski, Elimäki, Jaala coniuncta sunt Kouvolae.

Provinciae historicae[recensere | fontem recensere]

Ecce etiam index sex provinciarum historicarum Finniae, in quas Finnia usque ad annum 2009 dividebatur. Haec provinciae, etiamsi non iam sunt, maximam partem eadem loca continent atque septem aluehallintovirasto hodierna. Finnia Orientalis quidem duas diversas aluehallintovirasto continet.

  1. Finnia Meridionalis
  2. Finnia Occidentalis
  3. Finnia Orientalis
  4. Uloa
  5. Lapponia
  6. Alandia
Helsingia, caput et urbs maxima Finniae

Urbes[recensere | fontem recensere]

Quinque urbes maximae Finniae magnitudine incolarum sunt:

Cultura[recensere | fontem recensere]

Litterae Finnicae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Litterae Finnicae
Alexius Kivi, scriptor proprius Finnicus

In Finnia opera Finnice composita inde a lingua Finnica condita saeculo XVI scripta sunt, usque vero ad saeculum XIX plerique hymni et aliae litterae Christianae, atque leges fuerunt. Michael Agricola, episcopus et reformator, prima opera Finnice composuit, atque ideo cum pater litterarum Finnicarum tum linguae Finnicae scriptae habetur. Poeta autem proprius Finnicus nominatur Ioannes Ludovicus Runeberg. Kalevala, carmen epicum nationis Finnorum ab Elia Lönnrot, viro etiam litteris antiquis erudito, saeculo nono decimo conlatum est, quod attulit, quod saepius Finni sermone patrio suo scribere incohaverunt. Ad mythistorias Finnice conscribendas magnopere valuit Alexius Kivi narrationem Seitsemän veljestä (sc. Septem fratres) anno 1870 divulgatam componens. Eino Leino autem carmina lyrica paravit argumenta et themata sumens ex poesi populari Finnica et ex Kalevala ipsa.

Secundo bello mundano gesto scriptores ut Michael Waltari, Tove Jansson etiam in aliis civitatibus noti sunt facti. Modernismus in poesi Finnica eodem tempore cerni incepit, cum antea Runenerg, Leino, Manninen, et alii opera peritus nationalistica composuerunt. Inter scriptoribus scritricibusque hodienis noti sunt inter alia Arthurus Paasilinna, Kari Hotakainen, Jari Tervo necnon nonnulli auctores mythistoriarum facinorosarum.

Musica Finnica[recensere | fontem recensere]

Ioannes Sibelius, compositor proprius Finniae

Hymnus nationalis Finniae est Maamme (sc. Terra nostra), cuius musice composita est a Frederico Pacius, textus autem conscriptus a Ioanne Ludovico Runeberg. Estonici eadem melodia in suo hymno nationali utuntur. Compositor proprius Finniae habetur Ioannes Sibelius, cuius compositio Finlandia interdum proponitur, ut in hymnum nationalem substituetur. Musica classica in Finnia nec aetate Renascentiae nec Baroca proprie composita est, aetate tandem classica musica Finnica floreri incepit. Arte sua tum excellebat Bernhardus Henricus Crusell. Deinde motus romanticus plurimi valuit apud musicam Finnicam componendam usque ad secundum bellum mundanum. Postea etiam modernismus, praesertim ab annis 1950, in musica Finnica classica cerni potest.

Musica popularis Finnica vere orta est annis 1970, quo tempore Finnici verbo Suomirock ("Rock Finnicum") uti coeperunt. Decennio proximo grex Hanoi Rocks famam minorem etiam peregre assecutus est. Annis 1990 musici et greges musicae electronicae, ut Bomfunk MC's et Darude Finniae gloriam paraverunt, et nuper demum grex rockicus Finnicus The Rasmus late in civitatis externis notus factus est et musicae metallicae greges HIM, Nightwish, Sonata arctica quoque innotuerunt. Anno 2006 grex Lordi civitati suae victoriam in Cantus Eurovisionis Certamine, spectaculo musicae popularis, paravit, cum antequam Finnia ab anno 1961 participaverat sine victoria assecuta, quod longius spatium temporis erat quam nulla civitas altera.

Cinematographia Finnica[recensere | fontem recensere]

Tauno Palo, unus e clarissimis histrionibus cinematographicis Finnicis

Finnici pelliculas fabricari coeperunt iam ineunte saeculo XX. Prima pellicula Finnica fuit Salaviinanpolttajat anno 1907 confecta, quae quidem deinde perdita est. Temporibus primi belli mundani pelliculae non factae sunt in Finnia, sed postea societas Suomi-Filmi constituta est, quae permultas pelliculas confecit. Anno 1931 Tukkipojan morsian, prima pellicula quae etiam voce utitur, a Suomi-Filmi edita est. Annis 1930—1950 histriones illustrissimi fuerunt Tauno Palo actor atque Ansa Ikonen actrix, qui primum in eadem pellicula partes egerunt in Kaikki rakastavat anno 1935; postquam in omnino undecim pelliculis partes inter se amatorum egerunt.

Secundo bello mundano in Finnia multae patrioticae pelliculae ostensae sunt sed etiam nonnullae comoedicae. Raro in pelliculis illius temporis mentiones belli factae sunt. Anno 1955 a moderatore cinematographico Edvin Laine prolata est Tuntematon Sotilas (Miles ignotus), quae libro a Väinö Linna conscripta nititur. Nulla alia pellicula adhuc tam saepe in cinemateis Finnicis frequentata est quam illa. Annis 1960—1980 pelliculae Finnicae rarius editae sunt. Sunt, qui dicunt cinematographiam Finnicam tum collabefactam esse. Quod probabiliter partim ex eo sequitur, quod homines potuerunt pelliculas spectare suis televisionibus, nec iam debuerunt pecuniam in cinemateis solvere.

Recentibus temporibus nonnulli homines magni momenti in cinematographia Finnica apparuerunt. Moderator cinematographicus Renny Harlin multas pelliculas internationales confecit, cuius in numero sunt ut puta Cliffhanger, Die Hard 2, Deep Blue Sea. Pergitque ille usque pelliculas edere. Collega eius Aki Kaurismäki anno 2002 pelliculam Mies vailla menneisyyttä confecit, quae nominata est in Praemiis Academicis (non quidem vicit) atque in Festo Canuae, in quo praemium Grand-prix accepit.

Res athletica Finnica[recensere | fontem recensere]

Alsulegia glacialis est genus athleticum dilectissimum Finnicum.[10]

Numerus nomismatum Olympiorum ab athletis Finnicis acceptorum maior est quam nullius aliae civitatis, si cum numero incolarum comparatur.[11] Genus athleticum proprium Finnicum est pesäpallo, lusus similis basipilae, quod frequenter in Finnia lusum est dimidio primo saeculi XX, sed deinde alsulegia glacialis genus athleticum popularissimum factum est. Multum exercitata apud Finnicos sunt etiam nartatio, natatio, pediludium, birotatio, atque quidam lusus gregalis Finnice salibandy, Suetice innebandy nominatus.

In Finnia semel certamina Olympica aestiva habita sunt anno 1952 Helsingiae, in capite Finniae, et bis ibidem certamina mundana athletica annis 1983 et 2005. Eventa magna in re athletica Finnica fuerunt etiam, cum cursor Paavo Nurmi annis 19201928 novem medalias aureas Olympicas assecutus sit, cum in Olympiiis anni 1920 in certamine iaculatorum et primus et secundus et tertius et quartus omnes Finnici fuerunt, cum Finnia bis vicit certamina mundana alsulegiae annis 1995 et 2011. Noti athletici Finnici recentium temporum sunt inter alia autocinetistae, Kimi Räikkönen, Michael Häkkinen pedilusores Jari Litmanen, Sami Hyypiä, lusores alsulegiae Teemu Selänne, Saku Koivu.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Portal.svg
Porta
Finniae


Flag of Europe waving.svg
Porta Unionis
Europaeae


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf
  2. Tacitus, Germania 46
  3. Juha Pentikäinen, Kalevala Mythology, Indiana University Press, 1999, p226
  4. Häkkinen, Kaisa: Nykysuomen etymologinen sanakirja. WSOY sanakirjat. Helsinki: WSOY, 2004. ISBN 951-0-27108-X. (Finnice)
  5. Vide etiam: Jonny Dymond (BBC), Finland makes Latin the King (Anglice)
  6. Finland's EU Presidency - www.eu2006.fi (Anglice/Latine)
  7. Suomi on Euroopan metsäisin maa 7.7.2007 Taloussanomat (Finnice)
  8. Suomen saaret Finlands öar rf – Suomen saaret ry. (Finnice)
  9. [http://www.birdlife.fi/havainnot/rk/suomessa_tavatut_lintulajit.shtml%7CBirdLife Suomi — Suomessa tavatut lintulajit
  10. http://www.iltalehti.fi/jaakiekko/2013012416594736_jk.shtml (Finnice)
  11. http://www.topendsports.com/events/summer/medal-tally/all-time-comparison-pop.htm (Anglice)