Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas inspicienda

Afgania

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
دولت اسلامی افغانستان
Dowlat-e Eslami-ye Afghanestan
Vexillum Afganiae Sigillum Afganicum
(Vexillum) (Insigne)
Sententia Nationalis: Nihil
Asia Media
Linguae Pashtu, Dari
Caput Cabura
Praeses Ashraf Ghani
Area
 - Totalis
- % aqua
locum 40a
647,500 km²
0%
Numerus incolarum

- Totalis (2002)
- Spissitudo

locum 38a

28,717,213
43/km²

Libertas a Persia "suzeraintatem"
1747
Moneta afghanium
Zona Horaria UTC+4:30
Carmen Nationale Sououd-e-Melli
Interretis abbreviatio .af
Praefixum telephonicum 93

Afgania[1][2] (Afganice et Dari افغانستان) est civitas sui iuris in Media Asia sita. Turcomanniae, Uzbeciae, Tadzikistaniae, Sinarum, Pakistaniae, et Iraniae, eam circumdant. Petroleo ducto innotuit. De Sovietica inruptione anni 1979 et belli civilis annis, civitas gravem inopiam passa est, sed hodie res multo evolvit, se celerrime modernizans, quamquam sub Talibanorum pondere nonnullae regiones instabiles sunt.

Inter Talibanorum casum per Bellum Afganicum anni 2001 et loia iirgam anni 2003, Afgania Civitas Islamica transitoria Afganiae occidentalibus civitatibus nominabatur. Nova Afganica constitutione elaborata, civitas Res Publica Islamica Afganiae rite nominatur.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Afgania sive Afghanistania a nomine Pastunis dato proficiscitur: Afganus, qui hodiernam Afganiam condiderunt et sunt primi Afgani. Nominis suffixum e stān 'civitas' voce Persica oritur; ergo, Pastunistania sive Pastunorum civitas pro Afghanistania dici posset.

Historia[recensere | fontem recensere]

Aevo antiquo, hodierna Afganiae terra erat provincia Imperii Persici nomine Harauvatya ; postea, ab Alexandro Magno capta, Graece Latineque Arachosia nominata est. Regno Hellenistico (Bactria) ab Alexandro capto, partem Imperii Cossani cepit. Posterius, civitas se ad Buddhismum convertit, et deinde Arabes inruptiones eam islamizaverunt. De facto, civitas Afgana usque ad annum 1747 non iam apparet.

Ab anno 1837, Britannicum pondus super rempublicam coepit. Deinde Afghania in Magno Ludo civitas pulvinaris inter Imperia Britannicum et Russicum facta est. Capta et colonizata, Afgania libera usque ad diem 19 Augusti 1919 non adsecuta est, Bello Anglo-Afganico Tertio confecto.

Anno 1979, seditio monarchiam delevit et rem publicam declamavit. Quinque annos postea, communistica gubernatio instauravit, quam Islamici clandestini milites adgrediebantur. Unio Rerum Publicarum Socialisticarum Sovieticarum bello quod usque ad annum 1989 se dilatavit intervenire decrevit ut gubernatio fulciretur. Expulsis autem Sovieticis, denuo coepit bellum civile, quod anno 1996 finitum est, a Talibanis capta Cabura capite. Ex illo tempore, Islamico regimini Sariae fundato Afgania subiecta est.

Mense Decembre anni 2001, post tromocraticos impetus 11 Septembris 2001 in Civitatibus Foederatis, Consociatio Nationum, internationalis consocietatis a Civitatibus Foederatis ducta, creationi auctoritatem attulit quae Talibanicum regimen delevit et nova democratica gubernatione praesidis Hamidi Karzai favit.

Hodie, nec multinationalium virium conatus nec timidae gubernationis Hamidi Karzai actiones civitatem stabilitare adsecuti sunt, de illo captionis tempore constantis belli statui subiectam.

Civilis ratio[recensere | fontem recensere]

Afgania a praeside Hamido Karsai, collocato Georgii W. Bush administratione, dirigitur ut fiduciariam gubernationem conduceret, casis Talibanis. Is nuper in publicis comitiis vicit. Praesens ministrorum consilium Foederis Septentrionalis sodales et aliorum regionalium et ethnicorum globorum, de transitionis gubernatione a loia iirga formatorum, permixtionem continent. Machometus Zahir Shah, prior monarcha, civitatem de exsilio rediit, sed regale munus denuo ei non datum est, et eius pondus solum muneribus sollemnibus circumscriptum est; qui obiit anno 2007.

Cum pactis Bonnensibus, Commissio Afgana Constitutionis statuta est ut populum consuleret et constitutionem formularet. Ad eam ad Kalendas Septembrias anni 2003 faciendam, commissio moram petivit ut magis consulationum susciperet. Constitutionalis loia iirgae 'magnum consilium' congressus die 23 Decembris 2003 factus est, ubi nova constitutio sancta est, praesidentialem gubernationis formam et legislaturam bicameralem creans.

Hamid Karzai, prope Faisal Ahmad Shinwari et alios, praeses reipublicae fit. Zahir Shah, ultimus Afganiae rex, dextra parte sedet.

Copiae Civitatum Foederatarum et aliarum civitatum et informantes procurationes adsunt, aliae ad pacem servandam, aliae ad Talibanos et Alcaedam capiendos. Opes pacis firmandae Consociationis Nationum, opes internationales auxilii et securitatis Caburae de Decembre anni 2001 operant. Consociatio Foederis Atlantici Septemtrionalis harum opium imperium die 11 Augusti 2003 cepit. Magna reipublicae pars etiamnunc ducibus belli paret.

Die 27 Martii 2003, Afganus legatus, defensionis administer, et potens dux belli, imperator Abdulus Rachid Dostom grapheum Zonae Septemtrionali Afganae creaverunt et praefectos designaverunte, sic ad duellum Hamidum Karzai provicantes, qui zonas non esse in Afgania stipulatur.

Eurocorpus biolyticum sub Consociationis Foederis Atlantici Septemtrionalis responsalitate, quae Caburae opes internationales auxilii et securitatis de die 9 Augusti 2004 dirigit. Inter copias interfecti identificationis erroribus, cum autocinetis pyrobolicis insidiis aut casibus autocineticis balteorum securitatis absentia aggravatis crebro debentur.

Comitia reipublicae die 9 Octobris 2004 habita sunt. Decem miliones Afganorum amplius in comitiales tabulas relati sunt. Septendecim candidati Hamido Karzai obsistentes comitia vitaverunt, fraudem suspicati; libera commissio fraudem in lucem protulit, sed eam diribitionis resultationem non adfectare statuit. Hamidus Karzai 55 centesimas suffragiorum adsecutus est, cui munus praesidentiae datum est die 7 Decembris. Hae civitatis prima reipublicae comitia de anno 1969 cum parlamentaria comitia postremo habita sunt fuere.

Provinciae[recensere | fontem recensere]

Tabula Afganiae.
Tabula Afganiae provinciarum; numeri indicati catalogo respondent.
Despectus in Caburam.

Secutus catalogus cuiusque provinciae sive vilaiae nomen Latinum vel Latinizatum (inter signa exclusionis nomen Dari), codices FIPS &-4 etiam indicantur.

Numerus Nomen FIPS 6-4 Caput
1 Badachsania (بدخشان) 01 Faezabadum (فيذ آباد )
2 Badgisum (بادغیس)) 02 Qualalnavum (قلعه نو‎)
3 Tarcana (بغلان) 03 Tarcana (بغلان)
4 Bactra (بلخ) 30 Rangara (مزار شریف)
5 Bamijanum (بامیان) 05 Bamijanum (بامیان)
6 Daecundium (دایکندی) 41 Nilium
7 Godana (جوزجان) 31 Seberganum (شبرغان)
8 Fruora (فراه)) 06 Fruora (فراه))
9 Phorana (فارياب) 07 Maemana (میمنه)
10 Gazna (میمنه) 08 Gazna (میمنه)
11 Gorum (غور) 09 Dorcama (چخچران)
12 Harxiana (هلمند) 10 Arigada (لشگرگاه)
13 Aria (هرات) 11 Aria (هرات)
14 Cabura (کابل) 13 Cabura (کابل)
15 Alexandria Arachosia (قندهار) 23 Alexandria Arachosia (قندهار)
16 Kapiscene (کاپيسا) 14 Mamuderaquium (محمود راقى)
17 Chostum (خوست) 37 Chostum (خوست)
18 Cholarna (کُنَر) 34 Asadabadum (اسدآباد)
19 Gardamanis (كندوز) 24 Gardamanis (كندوز)
20 Bagarna (لغمان) 35 Metarlamum (مهترلام)
21 Laugarum (لوغر) 17 Polealamum
22 Arguda (نانگارهار) 18 Jalalabadum (جلال آباد)
23 Nostana (نیمروز) 19 Drangiana (زارانج)
24 Nurestania (نورستان) 38 Campdisum (کامدیش)
25 Prophtasia (اروزگان) 39 Tarincotum
26 Phoclis (پکتيا) 36 Gardezum (گردیز)
27 Rhizana (پکتیک) 29 Sarana (زره شرن )
28 Pentaleontia (پنج شیر) 42 Bazaracum (بازارک)
29 Parvanum (پروان,) 40 Saricarum (چاریکار‎)
30 Samanganum (سمنگان) 32 Aebacum
31 Sarepolum (سر پل) 33 Sarepolum (سر پل)
32 Tacharum (تخار) 26 Taloquanum (تالقان)
33 Vardacum (وردک,) 27 Maedanum(میدان شهر)
34 Zabulium (زابل) 28 Qualatum (قلات)

Geographia[recensere | fontem recensere]

Topographia Afganiae.
Boreoccidentalis Afgania.
Montes Afganiae.

Afgania est civitas plerumque montana, quae planities ad septentrionem et austrorientem comprehendit. Altissimus locus, Nausaquium, est 7485 metrorum altum super aequor maris. Lata civitatis plana sicca sunt, et aquae dulcis commeatus exiguus est. Afgania clima continentale cum aestatibus calidis et hiemibus frigidis habet. Crebro civitas terrae motus patitur. Maximae urbes praeter Caburam sunt Aria, Ialalabadum, Rangara, Alexandria Arachosia.

Geologia[recensere | fontem recensere]

Regionis genesis tectonicae geneseos flexioni aevo Caenozoico Tertiario (hodierna sive recente) eventae iungitur, cum paeninsula Deccani India cum praesenti Asiatico continente conlisit, formandis in Himalaia, altissimis orbis terrarum montibus perpetuis. In regione Afgana, montana congeries Paropamisus nominatur. Quia in regione flexionis inter laminam tectonicam Indiae et Asiae est, Afgania aliquos cum iniquissimis prominentiis locos habet. Hoc prominentiae genus obex fuit ut copiae Americanae terram anno 2001 invaderent.

Clima et intemperismus[recensere | fontem recensere]

Clima est aridum et semiaridum; hiemes, frigidae et calidae aestates. In regione physicum intemperismum (sive meteorizationem physicam, cum coniuncta actione magnarum temperaturae variationum), glaciei et ventorum, praepollent. Processus propter climatis aridi regionem accentuatur.

Res generales[recensere | fontem recensere]

Situs
Asia Meridiana, septentrione et occidente Pakistaniae, oriente Iraniae
Coordinata geographica
33º 00' N, 65º 00' E
Area
Limites terrestres
Litus
0 km (intestina civitas)
Maritimae vindicationes
non habet (intestina civitas)
Flumina
Oxus, Cupha (کابل), Arius, Etymandrus (هلمند)
Terrenum (principiter abruptissimi montes)
Paropanisus et montes perpetui iuncti; planities septemtrione et austroriente.
Extrema altitudines
  • locus infimus: Oxus (آمودریا‎): 258 m
  • locus supremus: Nausaquium: 7485 m
Opes naturales
gasium naturale, petroleum, carbo, cuprum, chromitum, talcum, barita, sulphur, plumbum, zincum, ferrum, sal, et gemmae et lapilli semipretiosi
Usus terrae
  • terra arabilis: 12.13%
  • cultura perpetua: 0.22%
  • pastiones perpetuae: 0
  • silvae: 0
  • alia: 87.65% (anno 1998)
Terra inrigata
23 860 km²
Pericula naturalia
Accidunt terrae motus in montes Paropanisi, diluvia, siccitates.
Difficultates
naturales aquae dulcis opes exiguae sunt inconveniens potabilis aquae commeatus, deformitas solorum, pastio nimia, desilvatio (pleraeque reliquae silvae secantur ut liquor propulsorius et constructionis materia obtineantur).
De oecologia internationales pactiones
  • participat: biodiversitatem, fesertificationem, species in periculo, mutationem ambientalem, egestionem maritimam
  • signavit sed non ratificavit: mutationem climaticam, residua periculosa, legem maris, conservationem vitae marinae.
Geographia
intestina respublica est, montes Paropanisi, de boreoriente ad austroccidentem patentes, boreales provincias de reliqua civitate separant; vertices altissimi septentrionali in Vachano (saltu Vachano) sunt.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Narcoeconomia[recensere | fontem recensere]

Copiis Sovieticis copiis recessis, opii productio praecipuus redituum fons Afganis facta est. Quo facto, Alanus Labrousse, diurnarius et sociologus, in libro Afgania: Opium Belli, Opium Pacis, tertiam Afganae oeconomiae partem opii et derivatorum commercio fundare aestimat.

Immo etiam Talibanis imperantibus, eius productio continuabat, cum plus minusve Talibanarum auctoritatum coniventia. Mulla Omar etiam Germanis diurnariis declaravit: "Nostrum longiquum propositum de stupefactivis totam Afganiam mundare est; sed eis quorum exsistentia messe plane pendet nequitur ut de die in posterum culturam mutent." Addidit: "Si haud Musulmani stupefactivum emere et intoxicari cupiunt, ad nos tutari eos non pertinet." Aestate anni 2000, nihilominus Talibani opii productionem plane supprimere decreverunt, eam amplius 95 centesimas minuere facientes. Paucum opii tunc in Afgania productum est maxime in territoriis a Foedere Septemtrionali dominatis quorum provincia Badachsaniae ipsa 83 centesimas papaverorum Afganorum inter aestates anni 2000 et annum 2001 exeuntem produxit.

Post Bellum Afganiae anni 2001 et imposita nova gubernatione, papaveris cultura, iam in Talibanica aetate sparsa, hodie immensum gradum anno 2006 6100 tonnorum aestimatum attigit, quod plurimum orbis terrarum postulationem superat, et cum aliis productis stupefactivis obnoxietatis dure contendit. Productio per inrigationem olerum et florum possibilitatem habere potest, sed occultae eversioni vulnerabilissima manet.

Secundum annuam Graphei Consociationis Nationum contra stupefactiva et scelus relationem, die 27 Augusti 2007 divulgatam, productio opii in Afgania 34 centesimis inter 2006 et 2007 auxit. Totum messis papaveris ad 8200 tonnorum anno 2007 crescet, contra 6100 tonnorum anno 2006. In summa, terrae Afganae papaveris culturae usae de 165 000 hectariorum anno 2006 ad 193 000 hectariorum anno 2007 venerunt. Secundum GCNSS inspectores, papaveris cultura progressa est praesertim ibi ubi Talibanorum praesentia magni ponderis est, meridie, id est, 80 centesimae in provinciis praeter fines cum Pakistania.

Aliud comparativum argumentum e Grapheo Consociationis Nationum contra stupefactiva et scelus excerptum, secundum suas relationes "opii inspectionem anni 2001" et "Afgani opii inspectionem anni 2007," culta papaveris superficies de 7606 hectariorum anno 2001 (quorum amplius 80%, 6342 hectariorum, in provincia Badachsania, cui illo tempore Foedus Septemtrionale praeerat) ad 197 000 hectariorum anno 2007 (quorum 70% in quinque provinciis Austroccidentalibus Pakistaniae finitimis, praecipue in Harxiana) venit. Quod cultae superficiei multiplicationem viginti et sexiens inter ultimum Talibanici regiminis annum et praesentem statum repraesentat.

Telecommunicationes[recensere | fontem recensere]

Evolutio demographiae inter annos 1961 et 2004 (numeri FAO, anno 2006). Milia incolarum.

Anno 2006, una praecipuarum societatum nationis societas telephoniae cellularis Roshan erat. Principis Karimi Aga Khan IV conlocationibus pecuniae portata, ut primus operariorum conductor privatus civitatis esset ostentationem facere potuit.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Musivum linguarum et globorum ethnicorum
Linguae Afganiae      50% lingua Dari      35% lingua Afganica      8% lingua Uzbecica      3% lingua Turcomannica      2% lingua Gedrosica

Afgani in magnum ethnicorum globorum numerum dividuntur. Quia census in civitate omne nuper non actus est, numeri de diversorum ethnicorum globorum magnitudine et compositione prae manu non est. Eapropter, secuti numeri solum coniectiones sunt. Incolae Afganice locuti (Pastuni) maximum globum amplius 70 centesimas incolarum aestimatum formant. Secundus maximus globus linguam Dari loquitur et Sogdianos sive Tadzikos (23%) et Hazaros (4%) comprehendit. Uzbeci 2 centesimas constituunt. Etiam ponderis praesentia tribuum sicut Aemacorum, Turcomannorum, Gedrosiorum et Pasajorum. Bilinguismus communis est in Afgania. Sic, parvus allophylorum numerus, praecipue Sichi et Hinduistae Panjabice loquuntur.

De religione, Afgani principaliter Musulmani sunt (circiter 80% Sunnitarum, 20% Siitarum). Hinduistici et Sichi allophyli etiam sunt, cum Iudaeico allophylo (1%, sed nuper 2% erat). Quorum multi per bellum civile vicinas civitates et Europam et Americam inter annos 1990 et 2000 venerunt. Talibanis disturbatis, multi Sichorum provinciam Gaznam rediverunt.

Cultura[recensere | fontem recensere]

In cultura Afganiae, multa historica reipublicae monumenta recentibus bellis nocita sunt, inter ea duae celebres Buddharum statuae in Bamiiano sitae, anno 2001 dirutae.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Vere anni 2003, 30 centesimae ex 7000 scholarum Afganiae graviter per Sovieticae occupationis et belli civilis viginti annos noceri aestimabatur. Solum scholarum dimidium aquam potabilem habere indicavit, dum minus quam 40 centesimae sanitarium statum aptum habere aestimabat. Pueris educatio antecessio non fuit, Talibanis regentibus, dum puellae penitus relegata sunt.

Visis paupertate et violentia eorum ambitus, studium anni 2002 circuli auxilii Save the Children Afganos pueros tempori servire et fortes esse indicat. Studium creditum institutionibus potentibus familiae et communitatis dat.

Amplius quattuor milliones Afganorum puerorum, sine dubio maximus numerus, scholare Martio 2003 incipiente scholarizari recogniti sunt. Educatio prae manu puerorum et puellarum nunc est.

Alphabetizationis index incolarum 36 centesimae aestimatur.

Festi diei
Dies Nomen Latinum Nomen loci
21 martii Noruzum sive Annus Novus Persicus نوروز

Res statisticae[recensere | fontem recensere]

Caput : Cabura

  • Incolae : 31 000 000 (anno 2006). 0-14 annos: 44.6%; 15-64 annos: 53%; + 65 annos: 2,4%
  • Superficies : 652 500 km²
  • Densitas : 47 inc./km²
  • Limites terrestres : 5529 km (Pakistania 2430 km ; Tadzikistania 1206 km ; Irania 936 km ; Turcomannia 744 km ; Uzbecia 137 km ; Sina 76 km)
  • Litus : 0 km
  • Indicatorium decursus humani (IDH): 0.247
  • Extrema altitudinis : de +258 m ad +7485 m
  • Exspectatio vitae virorum : 43 annos (anno 2006)
  • Exspectatio vitae feminarum : 44 annos (anno 2006)
  • Taxatio incrementi incolarum : +2.67% (anno 2006)
  • Taxatio natalitatis : 46.6 ‰ (anno 2005)
  • Taxatio mortalitatis : 20.34 ‰ (anno 2005)
  • Taxatio mortalitatis infantilis : 160 ‰ (anno 2005)
  • Taxatio fecunditatis : 6,7 infantes/femina (anno 2005)
  • Taxatio migrationis : 11.11 ‰ (anno 2001)
  • Independentia : 19 Augusti 1919
  • Lineae telephonicae : 50 000 (anno 2004)
  • Telephonia cellularia : 600 000 (anno 2004)
  • Pali radiophoniae : 167 000 (anno 1999)
  • Pali televisifici : 100 000 (anno 1999)
  • Utentes Interrete : 25 000 (anno 2005)
  • Numerus subministratoriorum accessus : 76 (anno 2005)
  • Autoviae: 34 800 km (quarum 8 200 km communita) (anno 2003)
  • Ferriviae : 24,6 km
  • Viae navigabiles : 1200 km (anno 2001)
  • Numeri aeroportuum : 46 (quorum 10 cum diadromis communitis) (anno 2005)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aliter Afganistania. Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 52 .
  2. Aliter Ariana (CollinsGem Latin Dictionary, ed. 2a, ISBN 0007195931).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Caroe, Olaf. 1958. The Pathans. (Anglice)
  • Dupree, Nancy Hatch. 1977. An Historical Guide to Afghanistan. Editio 2a, retractata et amplificata. Afghan Tourist Organization. (Anglice)
  • Fowler, Corinne. 2007. Chasing Tales: Travel Writing, Journalism and the History of British Ideas about Afghanistan. Amsterdam, Novi Eboraci: Rodopi. (Anglice)
  • Ghobar, Mir Gholam Mohammad. 1999. Afghanistan in the Course of History. All Prints Inc. (Anglice)
  • Griffiths, John C. (1981) 2002. Afghanistan: A History of Conflict. Londinii: André Deutsch. ISBN 0233050531. (Anglice)
  • Hadden, Robert Lee. 2007. "Adits, Caves, Karizi-Qanats, and Tunnels in Afghanistan: An Annotated Bibliography." Alexandriae Virginiae: Engineer Research and Development Laboratories, Topographic Engineering Center (nunc Army Geospatial Center, Army Corps of Engineers). (Anglice)
  • Heathcote, T. A. (1980) 2003. The Afghan Wars 1839–1999. Spellmount Staplehurst. (Anglice)
  • Hopkins, B. D. 2008. The Making of Modern Afghanistan. Basingstoke & Novi Eboraci: Palgrave Macmillan. ISBN 9780230554214. (Anglice)
  • Levi, Peter. 1973. The Light Garden of the Angel King: Journeys in Afghanistan. Collins. ISBN 0002110423. Indianapolis et Novi Eboraci: Bobbs-Merrill Company. ISBN 0672512521. (Anglice)
  • Moorcroft, William, et George Trebeck. (1841) 1979. Travels in the Himalayan Provinces of Hindustan and the Panjab; in Ladakh and Kashmir, in Peshawar, Kabul, Kunduz, and Bokhara . . . from 1819 to 1825, vol. 2. Iterum editum: Oxford University Press. ISBN 0195771990. (Anglice)
  • Rall, Ted. 2002. To Afghanistan and Back: A Graphic Travelogue. Novi Eboraci: NBM Publishing. (Anglice)
  • Rashid, Ahmed. 2000. "Taliban: Militant Islam, Oil and Fundamentalism in Central Asia." New Haven: Yale University Press. (Anglice)
  • Shahrani, M. Nazif. 1979, 2002. The Kirghiz and Wakhi of Afghanistan: Adaptation to Closed Frontiers and War. University of Washington Press. Editio nova praefatione et epilogo praedita. ISBN 0295982624. (Anglice)
  • Toynbee, Arnold J. 1961. Between Oxus and Jumna. Londinii: Oxford University Press. (Anglice)
  • Vogelsang, Willem. 2002. The Afghans. Oxoniae: Blackwell Publishers. ISBN 0631198415. (Anglice)
  • Wood, John. (1872) 1971. A Journey to the Source of the River Oxus. Editio nova, a filio edita, commentario de "Geography of the Valley of the Oxus" a Henry Yule scripto praedita. Londinii: John Murray. Gregg Division McGraw-Hill. ISBN 0576033227. (Anglice)