Britanniarum Regnum

E Vicipaedia
(Redirectum de Regnum Unitum)
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Britannia (discretiva)

United Kingdom of Great Britain and Northern Ireland
Vexillum Britanniarum Regni Insigne Britanniarum Regni
Vexillum Insigne
Sententia: Dieu et mon droit[1]
Hymnus: "Salve Regina" (Anglice: "God Save the Queen"[2])
Situs Britanniarum Regni
Forma administrationis Monarchia constitutionalis
Linguae officiales Anglica (de facto) et linguae regionales agnitae; Cambrica, Gadelica, Hiberno-Gadelica, Scotica-Germanica, Cornubica, Monensis et Hibernica
Nomen incolarum Britannus sive Brito
adiectivum Britannicus
Regina Elisabetha II
Primus minister David Cameron
Caput Londinium
51°30' S., 0°7' Occ.
Urbs maxima Londinium
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area 79.a
244 820 km km²
1.34%
Numerus incolarum
(anno 2006)
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia 22.a

60 587 300
246/km²
PDB (anno 2006)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto 6.a
$2.375 trilliones
$35 051 (13.a)
Nummus Libra Britannica (GBP)
Creatio
Conductionis Lex I
Conductionis Lex II
Foedus Anglo-Hibernicum
1 Ianuarii 1801
12 Aprilis 1922
Circulus temporalis
 - aestate ()
(UTC)
(UTC+1)
Praefixum telephonicum nationis +44
Dominium interretiale .uk

Britanniarum Regnum[3] (publice et Anglice: United Kingdom of Great Britain and Northern Ireland, scil. 'Coniunctum Britanniae Magnae et Hiberniae Septentrionalis Regnum') est libera Europae Occidentalis civitas, anno 1801 creata, quae ex civitatibus Anglia, Scotia, Cambria, in Britannia Maior insula, et Hibernia Septentrionali, in Hibernia, constat. In insulis haud longis ab Europa continentali remotis iacet, et Mari Germanico, Oceano Britannico, Mari Hibernico, et Oceano Atlantico circumdatur. Maxima insula est Britannia Maior. Regnum quattuordecim territoria transmarina possidet, Imperii Britannici vestigia, quod in suo maximo splendore quartam omnium mundanorum incolarum partem conligebat et super territoriis quartam terrarum emersarum partem tegentibus patebat, scilicet, maximum orbis terrarum imperium.

Prima democratia parlamentaria, civilitatis forma Britanniarum Regni in monarchia constitutionali, una antiquissimarum in mundo, fundatur. Caput patriae est monarcha, hodie Regina Elisabetha II, quae ut heres maiorum suorum regnat. Civitas tamen ab ea dirigi vix potest; dicitur mos maiorum regni est regem reginamve in foro publico numquam versari. Pro regina (vel rege), tamen ministri sui rem publicam dirigunt, qui munera sustinent dummodo a Parlamento sufferantur. Parlamento illi, ut mos maiorum fert, est summa legum faciendarum copiarumque inveniendarum potestas. Vox Anglica Parliament est verbum seminis Gallici, Latine 'sermonem' significans, quod a regalibus Aevi Medii consiliis orsum est.

Parlamento sunt duae camerae: Parium et Communium. Socii camerae Communium a civibus regni libere eliguntur; civi omni suffragium est. Caput et sedes reipublicae est Londinium, praecipuus regni locus urbanus et, secundum normas vigentis, Unionis Europaeae. Londinium etiam est primus mundi locus pecuniarius et unum praecipuorum negotiorum umbilicorum inter civitates. Revolutionis Industrialis cunae, regnum in praesenti sexta mundana oeconomica potentia secundum PDG et septima secundum par adquirendi potestatem est.

Regnum est potentia nuclearis, cum quarta maxima dispensatione oeconomica defensionis. Unionis Europaeae socium ex anno 1973, regnum etiam in Consociationis Nationum Concilio Salutis quinque membrorum perpetuorum unum est, et Gregem Octo Civitatum (G8), Consocietatem Auxilii et Evolutionis Oeconomicorum, et Consortionem Populorum participit.? Cuius pondus in plurimarum antiquarum coloniarum lingua, cultura, et formulis legitimis adhuc manet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ortus regni[recensere | fontem recensere]

Britannicae insulae anno 1843, tunc Regnum Foederatum Britanniae Maioris et Hiberniae.

Angliae et Scotiae regna cohabitaverunt velut liberae civitates sui iuris cum suis propriis monarchis et formis politicis e saeculo nono evolutis. Olim, liber Cambriae principatus in Anglicorum monarchorum manibus cecidit per Statutum Rhuddlanense anno 1284. Per Conductionis Legem anni 1707, Anglia (Cambria inclusa) et Scotia, quae ex Unione Coronarum anni 1603 iam foederatae erant, politicam unionem sub forma Regni Britanniae Maioris decreverunt. Conductionis Lex anni 1707 anni 1800 Regnum Britanniae Maioris et Regnum Hiberniae coniunxit, quod ultimum lente sub Anglico dominio inter annos 1541 et 1691 cecidit ut Regnum Foederatum Britanniae Maioris et Hiberniae anno 1801 formaretur. Rei Publicae Hibernicae libertas anno 1922 insulae Hibernicae separationem secuta est cum sex novem comitatuum in Ultonica provincia alligatis ad regnum manentibus, quod anno 1927 ducit igitur ad publicum nomen Anglice United Kingdom of Great Britain and Northern Ireland, scilicet 'Coniunctum Britanniae Maioris et Hiberniae Septentrionalis Regnum'.

Imperium Britannicum[recensere | fontem recensere]

Regnum Britanniae Maioris praecipuo munere per Aevum Illuminationis functum est cum forti praesentia in philosophia et scientiis velut cum magno pondere theatrali et litterariae traditioni. Per totum secutum saeculum regnum ponderis partem in Occidentalium notionum evolutione de democratia parlamentaria cepit cum nobili contributione in litteris, artibus, scientiis. Imperii Britannici opulentia, sicut aliarum magnarum potentiarum, coloniali usurpatione et servorum commercio et industrializatio ex anno 1750 partim genita est cuius classis navalis praecipuissima saeculi duodevicensimi erat. Nihilominus, ineunte saeculo undevicensimo, regnum Acta Commercii Servorum (Anglice: Slave Trade Act) anno 1807 probavit, se prima civitas quae commercium servorum modo perpetuo sustulerat faciens.

Imperium Britannicum (rosee delimitatum) anno 1897.

Post Revolutionem Industrialem, Neapolione per Bella Coalitionum repulso, regnum prima saeculi undevicensimi dicio mundana factum est. In suo maximo splendore, Imperium Britannicum, Britanniarum Regnum, et omnes partes quae, quamquam separatae, eo imperarentur simul consideratum, super aliam tertiam partem terrarum emersarum patebat et insuper aliam tertiam omnium mundorum incolarum partem continebat. Imperium Britannicum igitur maximum et cum maximo incolarum numero quod historia sciverit fuit. Id communiter appellatum est "imperium super quo Sol numquam occidit" (Anglice: The empire on which the sun never sets); immo, imperii pars semper fuisse ubi interdiu esset dicitur.

Per totum saeculum undevicensimum, civitas praecipuo munere in parlamentariae democratiae evolutione functa est, partim propter multarum factionum systematis emergentiam et suffragii universalis expansionem. Artium scientiarumque evolutio, cum celebribus hominibus velut Isaaco Newtono, Britanniarum Regni munus motorium in cultura scientiaque saeculi duodevicensimi construendis patrimonio quoque ostendit. Aevo Victoriano exeunte, Britanniarum Regnum suum industriale monopolium valde amisit pro Imperii Germanici et Civitatum Foederatarum beneficio, quae in industriali productione et commercio circa decennium 190 civitatem superaverunt. Omissis his rebus, civitas praecipua superpotentia manet et suum imperium suam superficiem maximam anno 1921 attigit.

A primo bello mundano ad praesens tempus[recensere | fontem recensere]

Postquam regnum a primo bello mundano se recuperavit, primum internationale mediaticum rete magno gradu creatum est; BBC sive Britannica Radiodiffusionis Corporatio. Operariorum motus civitatis se evolvere ex exeunte saeculo XIX perrexit et anno 1924 prima Operariorum gubernatio in potestatem advenit. Britanniarum Regnum im Tertium Imperium pugnavit una cum suis Consortionis alligatis inter quas Canada, Australia, Nova Zelandia, Africa Australis et India. Dux in bellico tempore, Vinstonis Churchill et successor eius Clemens Attlee postbellicum destinatum velut "Magnorum Trium" partem gesserunt. Secundum bellum mundanum regno multum nocuit. Sumptuosa credita bellici temporis, Civitatibus Foederatis et Canada decreta, Civitatum Foederatarum Propositi Marshalliani auxiliis coniuncta, Britanniarum Regnum in reconstructionis viam valde iecerunt.

Vinstonis Churchill mense Augusto 1943.

Annus 1945 civitatis socialis et valetudinariarum diaconiarum completissimarum unius ortum vidit dum in plena reconstructione oeconomiae quaesita totius Consortionis gentes regnum multiethnicum struere impellebant. Post secundum bellum mundanum decolonizatio coepit. India libera anno 1947 facta est dum Tanganica et Cameronia Consociationis Nationum tutelae traditae sunt. Novi postbellici politici limites regni, ob duas novas superpotentias, confirmati sunt per Crisin Fossae Clysmatenae anni 1956. Ghana libera facta est anno 1957, Nigeria anno 1960 et Zambia anno 1964. Rhodesiae Australis et Africae Australis decolonizatio gravia problemata causavere.

Anno 1952, Elisabetha II Georgio VI patri in regnum successit, et proximo anno regnum accepit. Post stagnationis oeconomicae, massivorum operistitiorum et industrialis recessionis periodon per decennium 198 cum oeconomicae activitatis deminutione, Britanniarum Regnum tunc "aeger Europae homo" est. Decennio 199 notanda est Prima Ministra Margarita Thatcher, Domina Ferrea appellata, quae numerosas reformationes oeconomicas in liberalismo oeconomico inspiratas fecit quae praecedentem pergravis Civitatis socialis postbellicum oeconomicum politicumque consensum rumpebant; hae reformationes oeconomicas regni recreationem permiserunt, quamquam, secundum eius detractores, in maximam socialem fracturam conduxit. Anno 1982, Leopoldus Galtieri, praeses Argentinae, declarans Falklandias, quas Britanniarum Regnum diu regnaverat et quae a civitatibus Britannicis iam incolabatur, Argentinae terras esse, exercitum ad insulas misit. Margarita Thatcher exercitum Britannicum misit, et exercitum Argentinae ex insulis pulsit. Anno 1990, Ioannes Major Primus Minister electus est. Post septem annos, Antonius Blair, de Operariorum Partibus, electus Primus Minister est, qui politicas Margaritae Thatcher tendentias secutus est. Rerum Externarum Britannica civilitas iuncta est cum Civitatibus Foederatis Americae, et Britanniarum Regnum anno 2003 milites misit ad Iraquiam cum militibus Civitatibus Foederatis, ut Saddamum Hussein de potestate deicerent.

Britanniarum Regnum Unionis Europaeae socium ex anno 1973 est. Praesentis gubernationis animus relatus ad solidiorem integrationem in unionem vagus est. Optimatium Partes ad Britannicam civitatem eius libertatis reditum petunt dum Democratae Liberales maiorem implicationem commendant.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Parlamentum Britannicum

Gubernatio[recensere | fontem recensere]

Regia Vestmonasteriensis, in interioriis Londinii sita, Britannicae legisferae potestatis sedes.

Britanniarum Regnum, velut suum nomen significat, regnum est, sed Britannici monarchae potestas (in praesenti regina Elizabeth II) de facto omnino caerimonialis est, quae regnat, sed non gubernat. Huius parlamentariae monarchiae potestas exsecutiva, in nomine reginae, a primo ministro (in praesenti Davidi Cameron) et aliis consilii ministris exercetur. Primus minister a regina nominatur, non eligitur. Regina factionis comitia legifera vincentis ducem eligere debet: gubernatio igitur suum locum in omnibus comitiis legiferis amittere periclitatur. Consilium ministrorum gubernatio Suae Maiestatis est. Velut in omnibus parlamentariis regiminibus, ministri veniunt et responsabiles sunt Parlamenti, scilicet, gubernatio ab hoc ultimo prosterni potest. Britanniarum Regnum in praesenti mundo rararum nationum una est ubi constitutio non codificata est. Quae constituitur constitutionalibus consuetudinibus et diversis elementis e moribus eventis et iure consuetudinis (Anglice: common law), collectione quae crebro designatur sub Britannicae constitutionalis legis denominatione, e Gulielmi I Conquestoris tempore anno 1066 statuta.

Britannica gubernatio generatim a quindecim aut viginti ministris constituitur qui, circum Primum Ministrum, consilium ministrorum formant, quod non confundendum est ministerio, quod est congregatio centenae hominum, scilicet, ministrorum, secretariorum civitatis, secretariorum vicariorum civitatis et secretariorum parlamentariorum privatorum. Praetera, phaenomenon magis magisque in regno auget: solidaritas ministerialis, id est, si primus minister ministerialem responsabilitatem a Parlamento accusatam compromittit, is non solus e potestate abicitur, sed ministri quoque abiciuntur.

Etiam, gubernatio processum legisferum participat. Etenim, Camera Communium tali modo disponitur ut gubernatio, cum sua maxima parte, oppositionem oppetat. Gubernatio etiam textus proponere potest qui a Camera disceptentur et quibus Camera suffragetur.

Insigne gubernationis Britannicae

Maximae Britannicae partes sunt Operariorum Partes, quarum dux est primus minister (hodie Gordonus Brown), et Optimatium Partes, quarum dux est David Cameron. Alterae partes sunt Liberalium Democraticorum Partes. Regina est civitatis caput, dum suus primus minister est gubernationis caput. Duae Parlamenti camerae et gubernatio ipsa potestatem legislativam tenent. Nuper auxit in regno nationalismus in Caledonia (Scottish Nationalist Party), Cambria (Plaid Cymru), et Cornubia (Mebyon Kernow). Variae Britanniarum Regni partes habent parlamenta propria. Partes propriae Hultoniae est Congressus Hultoniensis, Caledoniae est Parlamentum Caledonicum, et Cambriae est Congressus Vallensis.

Factiones minores[recensere | fontem recensere]

Praeter factiones magnas Britanniae etiam multae sunt minores, inter alias et haec:

Externae rationes[recensere | fontem recensere]

Britanniarum Regnum Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali, Unionis Europaeae, Consortionis Populorum et Gregis Octo Civitatum socium est. Etiam Concilii Salutis Consociationis Nationum membrum perpetuum est, cui dissuasio nuclearis quoque suppetit.

Immensi Imperio Britannico succedens, Britanniarum Regnum pondus verum in mundo exercet, adhuc extensivo linguae usu et exclusiva propinquitate cum Civitatibus Foederatis Americae roboratum.

Systemata legitima[recensere | fontem recensere]

Britanniarum Regnum tria legalia systemata? dissimilia habet: Ius Anglicum (Anglice: English Law), quod in Anglia et Cambria impletur, et Ius Hiberniae Septemtrionalis (Anglice: Northern Ireland Law), ambo in iuris consuetudinarii (Anglice: common law) principiis condita. Ius Scoticum (Anglice et Scotice Teutonice: Scots Law) mixtum systema in iuris civilis principiis fundatum est. Conductionis Lex anni 1707 anni 1707 separatarum legum systema Scotiae praestat.

Camera Parium (Anglice: House of Lords) maximum tribunal criminalibus et civilibus casibus Angliae, Cambriae et Hiberniae Septemtrionalis, et solum civilibus casibus Scotiae est. Ob constitutionis recentes mutationes, Camera Parium potestates in novum Tribunal Supremum Britanniarum Regni (Anglice: Supreme Court of the United Kingdom) anno 2009 transferentur.

Subdivisio[recensere | fontem recensere]

Britanniarum Regnum in partes quattuor, crebro nominatas "civitates domesticas" sive "civitates constituentis" (Anglice: home nations) dividitur. Singulae civitates, vicissim, a singulis gubernationibus locorum dividuntur. Regina Locumtenentem Parem sicut per regnum dissimilium determinatarum zonarum personalem repraesentantem nominat. Tabula secuta breviter quattuor nationes domesticas describit:

Natio Caput Incolae Superficies
Anglia Londinium 51 092 000 130 395 km²
Scotia Edimburgum 5 062 000 78 782 km²
Cambria Cardiffa 2 950 000 20 779 km ²
Hibernia Septemtrionalis Belfastium 1850 000 13 843 km²

Nota: territoria transmarina sunt territoria sub dicione et dominio regni, sed proprie loquendo non regni partes sunt.

Nec Monapia insula, nec appariturae (Anglice: bailiwicks) Caesareae et Lisiae (Anglice: Guernsey  ; Francogallice: Guernesey), regni partem faciunt; quae Coronae Britannicae domania (Anglice: dependencies) sunt.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Res principalis: Index locorum in Regno Britanniarum

Bennevis locus altissimus in Britanniarum Regno est.

Maxima Angliae pars terreni prominentiam parvam habet, exceptis Septemtrione et Cornubiae paeninsula. Duo praecipua flumina Thamesis (346 km latus) et Sabrina (354 km lata), latissimum flumen in regno, sunt. Prope Dubrem specus sub Freto Britannico Britanniam Maiorem Franciae coniungit.

Culmina amplius 1000 metra alta in Anglia non sunt; locus altissimus Anglicus Cacumen Scaffellense (Anglice: Scafell Pike), 978 metra altus, in Districtus Lacuum (Anglice: Lake District) in Cumbria est.

Scotiae geographia varia est, cum planitiebus (Anglice: lowlands) Meridie et summis montibus (Anglice: highlands) Septemtrione et Oriente, incluso Benneve (Anglice: Ben Nevis et Scotice: Beinn Nibheis), culminanti loco Britanniarum Regni (qui nihilominus Pagetensi monte, 2934 metrorum alto, in Georgia Meridionali, loco culminanti territoriorum transmarinorum Britannicorum, superatur.

Longa et profunda freta in terras penetrantia. Scotia circa 800 insularum possidet, quae pleraeque Occidente et Septemtrione nationis sitae sunt, inter quas praecipuae Ebudes (Anglice: Hebrides ; et Scotice: Na h-Eileanan), Orcades et Aemodas[4] sunt. Quamquam Edimburgum (sive Aneda) caput sit cum pulchro historico architecturalique patrimonio, praecipua urbs est Glasgovia.

Cambriae maxima pars super montuoso terreno iacet. Maximum culmen Collis Niveus (Anglice: Snowdon  ; Cambrice: Yr Wyddfa), 1085 metrorum altus, est. Cardiffa Cambricum caput ex anno 1955 sunt, Meridie sita. Plerique incolae Meridie sunt, praesertim in urbibus Swanseae, Novi Burgi et Cardiffae. Maxima Septemtrionalis urbs Vrexhamum (Anglice: Wrexham  ; Cambrice: Wrecsam) est.

Hibernia Septemtrionalis Britanniarum Regni patrimonii pars est. Lacus Neaghus (Anglice: Lough Neagh  ; Hibernice: Loch nEathach) maximus lacus in Insulis Britannicis, 388 km² latus, est. Lacus fere 30 km ab Austroccidente Belfastii situs est. Mons Domangardi (Anglice: Slieve Donard  ; Hibernice: Sliabh Dónairt sive Sliabh Domangard) maximum cacumen in Hibernia Septemtrionali, est 849 metra altum.

Summatim, Britanniarum Regnum circa mille insularum possidere aestimatur; 800 solum Scotiae. Pleraeque insulae naturales sunt, quamquam aliquae artificiose creatae sunt cum saxorum et lignorum auxilio.

Comparative,? Britanniarum Regnum superficiem similem Romaniae, Aequatoriae, Ghanae, aut Ugandae habet.

Clima[recensere | fontem recensere]

Clima Britannicum est frigidum et valde pluviosum. Pratis et pascuis ubi vaccinum et ovinum pecu pascit multo propitium est. Fluxu Sinus (Anglice: Gulf Stream) adficitur. Amplius dierum dimidium nubilum est. Clima valde varium et ex frigido pluviosoque die in apricum diem rapide aliquas horas transire potest, quamobrem homines paenulam impermeabilem et umbellam considerate ferunt.

Principales urbes[recensere | fontem recensere]

Praecipuae urbes in Britanniarum Regno sunt:

# Urbs Natio Incolae
1 Londinium Vexillum Angliae Anglia 7 172 091
2 Birminghamia Vexillum Angliae Anglia 1 100 000
3 Glasgovia Vexillum Scotiae Scotia 629 501
4 Liverpolium Vexillum Angliae Anglia 469 017
5 Ledesia Vexillum Angliae Anglia 443 247
6 Seffildium Vexillum Angliae Anglia 439 866
7 Edimburgum Vexillum Scotiae Scotia 430 082
8 Bristolium Vexillum Angliae Anglia 420 556
9 Mancunium Vexillum Angliae Anglia 394 269
10 Leicestria Vexillum Angliae Anglia 330 574
11 Coventria Vexillum Angliae Anglia 303 475
12 Hulla FVexillum Angliae Anglia 301 416
13 Bradfordium Vexillum Angliae Anglia 293 717
14 Cardiffa Vexillum Cambriae Cambria 292 150
15 Belfastium Vexillum Hiberniae Septemtrionalis Hibernia Septemtrionalis 276 459

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Londinium maximum Europaeum umbilicus pecuniarium et trium praecipuorum mundanorum umbilicorum pecuniariorum unum iuxta cum Novo Eboraco et Tocione est.

Britanniarum Regnum quinta mundana oeconomia anno 2006 erat cum producto domestico grosso 2246 milliardorum dollariorum, post Civitates Foederatas, Iaponiam, Germaniam, et Sinam. Factum est sextum post Franciam anno 2008. Secundum classificationem per PDG in par acquirendi potestate, Britanniarum Regnum sexta civitas est. Urbs Londiniensis praecipua sedes oeconomica commercialisque in plano megalopolium velut Urbis Neo-Eboracensis aut Tocionis est. Per viginti quinque annos, oeconomia Britannica secundum Anglisaxonicam normam designata esse e decennium 199 videtur, quae praesertim in liberalismi principiis, mercatus liberi et debilis indictionis tributariae, fundatur.

Britannici primi qui in Revolutionis Industrialis aevum ingressi sunt fuere, evolvendis praesertim, velut pleraeque nationes in via industrializationis coaetaneae, industriis gravibus, sicut navali constructione, fodinali industria, et chalybeia textilique productione. Regnum transmarinum Britannicarum rerum confectarum mercatum creavit qui id internationalem mercatum per saeculum undevicensimum dominari permisit. Nihilominus, ob et aliarum nationum industralizationem et in agricultura operum amissionem, Britanniarum Regnum suum oeconomicum progressum deminuere relate ad alias civitates vidit. Ideo, gravis industria lente se inclinavit per saeculum vicensimum. Verumtamen, campus tertiarius sensibiliter evolutus est et nunc circa 73% Britannici PDG aestimatur.

Campus tertiarius in regno pecuniariis diaconiis, praesertim in argentario et cautionali ramis, temperatur. Londinium est maximum pecuniarium umbilicum in mundo, praecipue opera Bursae Londiniensis (Anglice: London Stock Exchange), in Bursa Internationalis Futurorum Pecuniariorum et Optionum Londiniensis (Anglice: London International Financial Futures and options Exchange) et in Lloyd's of London, omnibus sitis in Urbe Londinii (Anglice: The City), propomodum Parisiensis Defensionis (Francogallice: La Défense) simile. Caput maximam peregrinarum argentariarum sedum densationem etiam possidet. Per ultima decennia, pecuniarium umbilicum super ripas Thamesis in vico Naodochotopiae (Anglice: Docklands) evolutum est qui postea argentariarum HSBC et Barclays graphea acceperunt. Quidam multinationalium societatum numerus, sine base in regno, est quae Londinium velut Europaeam aut peregrinam socialem sedem elegerunt; verbi gratia, primus pecuniarius grex in mundo, Citigroup. Notandum est Edimburgum media ponderis pecuniaria quoque possidere.

Periegesis praecipuam Britannicae oeconomiae partem repraesentat: cum amplius 27 millionibus periegetarum pro anno, regnum sextum mundanum periegeticum destinatum est.

Caeliscalpia Urbis (Anglice: City) (parte antica a sinistra) et Crepidinis Canarii (Anglice: Canary Wharf) (postscaenio a dextera), oeconomicae Britannici capitis potentiae symbola.

Campus secundarius valde e Bello Orbis Terrarum II deminuit. Qui, verumtamen, momentosam Britannicae oeconomiae partem constituit. Britannica motrorum industria praecipuam partem repraesentat, quamquam nihilominus deminuta, conlapso MG Rover. Civilium militariumque aeroplanorum productio maxima Britannica aerospatiali societate BAE Systems et Europaea EADS (Airbus dirigente) dirigitur. Rolls-Royce significativissimam mundani aerospatialium motrorum mercatus partem tenet. Chemica pharmaceuticaque industria quoque ponderis est cum secundis et sextis praecipuis nominibus pharmaceuticae industriae in mundo: id est, GlaxoSmithKline et AstraZeneca, ambae societates cum base in Britanniarum Regno. Creativa industria (ars, cinematographia, cultus modus, designatio, etc.) 7 centesimae PDG est, 5 centesimae inter annos 1997 et 2004 augens.

Agriculturalis campus solum 0.9 centesimae PDG est. Climatis causa, agricultura dimidium necessitatum alimentariarum solum explet et scandalis (vaccarum vercordum, febris aphthosae) spargitur.

Regnum praecipuas energeticas opes possidet: carbonem, gasium, petroleum . . . quaquam duo ultima deminuunt. Primariae energiae productio 10% Britannici PDG responsalis? est, partis maioris ponderis quam in plerisque industrializatis civitatibus.

Regni moneta libra Britannica (Anglice: pound sterling) est, signo "£" repraesentata. Argentaria Angliae (Anglice: Bank of England) umbilicus argentarius imprimis nummorum et syngrapharum fabricationem gerens est. In Scotia et in Hibernia Septemtrionali, argentariae sibi ius distribuendarum suarum propriarum syngrapharum reservant sub ea condicione, ut ceterum sufficientem Argentariae Angliae syngrapharum numerum in reservatione sustineant quae distributionem tegant. Britanniarum Regnum euronem non adoptare mavult ex huius monetae iactu anno 1999, quamquam gubernatio de monetae adsumptione referendum facere decreverit si "quinque oeconomica examina" firma fierent. Britannica opinio semper contraria est, etsi nuper augentem curiositatem de adoptione ostendit.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Evolutio demographiae inter annos 1961 et 2003 (OAA numerus, 2005). Numerus in milia incolarum.

Incolae[recensere | fontem recensere]

Censu Aprilis anni 2001, Regni incolae 58 789 194 erant, scilicet tertia Unionis Europaeae civitas, post Germaniam et Franciam. Post biennium, incolae 60.2 milliones superabunt, praesertim propter immigrationem sed quoque propter natalitatis et exspectationis vitalis incrementum. Circa quarta Britannorum pars prosperam Angliae Meridiem incolunt et plerique urbicolae sunt cum numero aestimato 7 517 700 incolarum solum capiti Londiniensi.

Alphabetizationis index 99 centesimae attingit et schola e quinque annis usque ad sedecim annos aetatis (quindecim exeunte Iulio aut Augusto natis) obligatoria est.

Immigratio et ethnicitas[recensere | fontem recensere]

Circulus ethnicus Incolae Percentatio*
Britanni 50 366 496 85.67%
Caucasii (alii) 3 096 169 5.27%
Indi 1 053 411 1.8%
Pacistanienses 747 285 1.3%
Hiberni 691 232 1.2%
Mixticii 677 117 1.2%
Caribi 565 876 1.0%
Nigritae (Afri) 485 277 0.8%
Bengalienses 283 063 0.5%
Asiani (exceptis Sinis) 247 644 0.4%
Sini 247 403 0.4%
Alii 230 615 0.4%
Nigritae (alii) 97 585 0.2%

Nostrorum dierum immigratio praesertim ex Europa et e nationis quae quondam Imperium Britannicum formabant venit. E Bello Orbis Terrarum II, Britanniarum Regnum substantialem immigrationem absorbuit cuius tres praecipuae fluxus origines Europa, Africa et Meridionalis Asia sunt. Anno 2001, circa 13.1 centesimae Britannicorum incolarum cum ethnico allophylo (inclusis Caucasiis non Britannicis) se indentificabat. In aliquot urbibus, ethnicorum circulorum percentatio substativa est; 40.1 centesimae Londinii, 34.4 centesimae Birminghamiae et 39.5 centesimae Leicestrae.

Etiam in Britanniarum Regno emigrationis fluxus est cum circiter 5.5 millionibus Britannorum foras viventium. Aliud semimillio per quamdam anni tempus foras vivit aut operat, praesertim in Australia et in Hispania.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Civitates ubi lingua Anglica linguae publica statum de facto aut de jure habet.

Quamvis regnum linguam de iure non habeat, lingua qua homines in Britanniarum Regno magis utuntur est lingua Anglica, Germanica lingua ex Anglica Antiqua prognata, quae magnum verborum numerum e Norvegica Antiqua, Normannica et Latina possidet. Lingua Anglica per mundum (praesertim Imperio Britannico) diffusa et negotiorum lingua mundana facta est. Totus mundus ea velut secunda lingua magis quam alia utitur.

Aliae autochthonicae linguae regni Lingua Scotica Teutonica (quae Anglicae proxima est) et quattuor linguae Celticae sunt. Quae ultimae in circulos duos dividuntur; duas linguas P-Celticas (Cambricam et Cornubicam) et duas linguas Q-Celticas (Hibernicam et Scoticam). Cumbricarum Celticarum dialectorum pondera in Angliae Septemtrione per saecula perstiterunt, celebrius in numerorum collectione sive yantantethera (Anglice: Yan Tan Tethera) quibus ad oves computandas utitur. Anni 2001 censu, amplius quinta Cambriorum pars (21%) Cambrice loqui scire dixit, anni 1991 census (18%) incrementum. Adhuc circa 200 000 Cambrice loquentium Angliam incolere aestimatur. Parvi circuli Cambrice et Scotice in aliis mundi partibus quoque loquuntur, Gadelice Scotice loquentes in Nova Scotia Canadensi et Cambrice loquentes in Patagonia Argentina.

Immigrantium linguae circa 10 centesimae regnum incolentium constituunt; 2.3 centesimae incolarum Francogallice loquitur, 1 centesimae Polonice (propter recentem massivam migrationem in Britanniarum Regnum), 0.9 centesimae Theodisce et 0.8 centesimae Hispanice. Pleraeque aliae linguae quibus in Britanniarum Regnum utitur ex Europa, Asia, et Africa originariae sunt. Plerique in Britanniarum Regnum immigrantes Anglophonicis nationibus (talibus velut Nigeria, Iamaica, Hongcongo, et Philippinis) orti sunt, quamobrem magna varietas inter allophylicas communitates in Regno non est.

Per totum regnum, pueros secundae linguae studere usque ad quattuordecim annos in Anglia et sedecim in Scotia obligatorium est. Francogallica et Theodisca secundae linguae sunt quibus Anglia et Scotia utuntur, dum Cambrica secunda praecipua Cambriae est. Secundum investigationem anno 2003, 89 centesimae Britannorum basicum Francogallicae dominium habet et 23 centesimae Theodiscae. Aliae linguae quae populares fiunt sunt Hispanica 7 centesimae et Russica 0.5 centesimae.

Nomina Regni ut linguae vernaculae ferunt[recensere | fontem recensere]

  • United Kingdom of Great Britain and Northern Ireland (Anglice)
  • Teyrnas Unedig Prydain Fawr a Gogledd Iwerddon (Cambrice)
  • An Rìoghachd Aonaichte na Breatainn Mhòr agus Eirinn a Tuath (Scotice)
  • An Rywvaneth Unys a Vreten Veur hag Iwerdhon Gledh (Cornubice)
  • Ríocht Aontaithe na Breataine Móire agus Thuaisceart Éireann (Hibernice)
  • Unitit Kinrick o Great Breetain an Northren Ireland (Scotice Teutonice)

Religio[recensere | fontem recensere]

Foedus Unionis (Anglice: Treaty of Union) quod in Britanniarum Regnum formationem induxit Protestantem successionem et vinculum inter Ecclesiam et Civitatem adhuc manens firmavit. Religio Christiana praecipua est, quam Islamismus, Hinduismus, Sichismus, et postea Iudaismus, secundum sectatorum numerum, sequuntur. Anni 2007 scheda interrogatoria Tearfundiana? 53 centesimae se Christianos indentificantium? revelavit, quod anni 2004 Scheda Interrogatoria Animorum Socialium Britannicorum (Anglice: 2004 British Social Attitudes Survey et anni 2001 census simile est, in quo ultimo 71.6 centesimae Christianam religionem suam esse dixit, (quamvis ultimus "suaviore quaestione" uteretur). Nihilominus, scheda Tearfundiana solum unum e decem Britannis reapse ecclesiae interesse hebdomadaliter ostendit.

Etiam magnus et crescens Atheistarum et Agnosticorum circulus est. Anni 2001 censu, 9.1 milliones (15% regnum incolentium) haud religionem asseruit cum 4.3 millionibus (7% incolarum) magis nullam religiosam praepositionem affirmantibus. Disparitas est inter numeros eis qui se cum particulari religione indentificant et eis qui Deum credere declarant: Eurobarometrica demoscopia anno 2005 gesta 38 centesimae respondentium Deum credere, 40 centesimae quoddam spiritus sive vitalis vis genus credere, et 20 centesimae nullum spiritus, Dei sive vitalis vis genus credere monstravit.

Religio Christiana[recensere | fontem recensere]

Christiana praecipua religio in Anglia est cum Ecclesia Anglica statuta: ecclesia repraesentationem in Parlamento Britannico retinet, et Britannicus monarcha quoque ecclesiae socius est (requisitum altero Foederis Unionis "articulo") et suus gubernator supremus. Ecclesia Angliae etiam ius adumbrandarum legisferarum rationum (relatarum ad religiosam administrationem) per Synodum Generalem retinet, quae postea Parlamento leges faciendae sunt. Ecclesia Catholica Romana in Anglia et Cambria est secunda maxima Christiana religio, cum circa quinque millionibus sectatorum, praesertim in Anglia. Etiam sunt crescentes Orthodoxae, Evangelicae, et Pentecostales ecclesiae, cum Pentecostalibus ecclesiis in Anglia nunc tertia post Ecclesiam Anglicam et Ecclesiam Catholicam Romanam secundum praesentiam in ecclesia. Inter varias ecclesias Pentecostales Ecclesia Pentecostalis Elim est corpus praecipuum. Alii Christiani circuli sunt Exercitus Salvationis, Ecclesia Reformata Coniuncta, Concilia Dei, Fratres Plimmutenses, Unio Baptistica, Ecclesia Methodistica, et ecclesiae domesticae.

Presbyteriana Ecclesia Scotiae (Anglice: Church of Scotland ; Scotice: Eaglais na h-Alba  ; Scotice Teutonice: The Kirk) Scotiae religio civitatis agnoscitur et civili dominio non subditur. Britannicus monarcha est socius ordinarius, et super suam accessionem requiritur ut iuret se securitatem ecclesiae defensurum. Ecclesia Catholica Romana in Scotia secunda praecipua Christiana ecclesia in Scotia est, 6 centesimae incolarum repraesentans. Ecclesia Episcopalis Scotica (Anglice: Scottish Episcopal Church ; Scotice: Eaglais Easbaigeach na h-Alba ; Scotice Teutonice: English Kirk), quae Anglicae Communionis pars est, originem a finali Presbyterianismi statutione in Scotia anno 1690 trahit, cum ab Ecclesia Scotiae separata est et Ecclesiae Angliae "ecclesia filia" non est. Aliae divisiones in Ecclesia Scotiae, praesertim saeculo undevicensimo, in variarum aliarum Presbyterianarum ecclesiarum creationem in Scotia duxerunt, inter quas Ecclesia Libera Scotiae.

Decennio 193, Ecclesia in Cambria (Anglice: Church in Wales  ; Cambrice: Yr Eglwys yng Nghymru) ab Ecclesia Angliae libera et destatuta? facta est, sed in Anglica Communione manet. Unio Baptistica Cambriae (Anglice: Baptist Union of Wales  ; Cambrice: Undeb Bedyddwyr Cymru), Methodismus, et Ecclesia Presbyteriana Cambriae (Anglice: Presbyterian Church of Wales  ; Cambrice: Eglwys Bresbyteraidd Cymru) quoque in Cambria adsunt.

Praecipui circuli religiosi in Hibernia Septemtrionali super Panhibernicam basin disponuntur. Quamquam Protestantes et Anglicani maximum sectatorum numerum plerumque habent, Ecclesia Catholica Romana est Hiberniae sola praecipua ecclesia: Ecclesia Presbyteriana in Hibernia (Anglice: Presbyterian Church in Ireland  ; Hibernice: Eaglais Phreispitéireach in Éirinn) Ecclesiae Scotiae arte conexa in eo quod attinet ad theologiam et historiam, secunda praecipua ecclesia est quam Ecclesia Hiberniae (Anglice: Church of Ireland  ; Hibernice: Eaglais na hÉireann ; Anglicana), saeculo undevicensimo destatuta,? sequitur.

Aliae religiones[recensere | fontem recensere]

Meschita Londinii Orientalis, in nationis praecipuorum cultualium Islamicorum locorum unus.

Anni 2001 censu, 1 536 015 Musulmanorum in Anglia et Cambria erant, 3% incolarum constituentium. Musulmani in Scotia numerum 42 557 attingunt, 0.84% incolarum repraesentantes. Praeterea 1 943 Musulmanorum in Hibernia Septemtrionali sunt. Musulmanorum maximi circuli Pacistaniensis, Bengaliensis et Indicae originis sunt. Secundum approximativam Schedae Vis Laboralis (Anglice: Labour Force Survey) percontationem, totus Musulmanorum in Britannia Maiori anno 2008 2 422 000 fuit.

Circa millio incolarum Indicae originis religiones colit; 560 000 Hisduistarum, 340 000 Sichistarum, et 150 000 Buddhistarum. Societas non gubernativa 800 000 Hinduistarum in regno esse aestimat. Leicestria mundi paucorum Ianisticorum templorum unum extra Indiam hospitio accipit.

Circiter 270 000 Iudaeorum in regno sunt, secundum anni 2001 censum.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Educatio[recensere | fontem recensere]

Britanniarum Regnum semipublicum educationis systema latissimum et evolutum quoque possidet.

Regnum maximi ponderis et praeclarimorum disciplinae superioris institutorum aliquae in mundo habet, praesertim Universitatem Oxoniensem et Universitatem Cantabrigiensem, ambobus Oxbrigia (Anglice: Oxbridge) saepe appellatis, sed etiam Universitarium Collegium Londiniense (Anglice: University College London, UCL) et Universitatem Londiniensem. Anno 2007, fuerunt 112 universitates et collegiorum universitariorum (Anglice: university college).

Scientia[recensere | fontem recensere]

Anno 2006, Britanniarum Regnum fuit locus quaestionum scientificarum productivissimus, post Civitates Foederatas. Regnum magnum scientistarum et ingeniariorum numerum format. Britannicis attribuntur scientificae inventiones velut hydrogenium, oxygenium, gravitatem, electrona, acidi deoxyribonucleici structura, televisio, birota moderna, computratum, etc. Regnum etiam fuit prima civitas quae publicam radiophoniam continuam, publicae transvectionis systema per ferrivias et civile et militare radioelectricae detectionis rete omnino operationale introduxit.

Litterae[recensere | fontem recensere]

Carolus Dickens, auctor mythistoriae Oliver Twist

Regnum magnificos et praeclaros auctores, poetas, et litterarias figuras? mundo dedit. Anglicus theatralis auctor Gulielmus Shakesperius optimus linguae Anglicae scriptor habetur.

Cinematographia[recensere | fontem recensere]

Britannica cinematographia per temporis multum cinematographiae evolutionem adfecit, exempli gratia, cum Technyphiis Gillapolitanis (Anglice: Earling Studios), quae inter technyphia antiquissima esse asseverantur. Quamquam historia successuum locuples, industria assiduis disceptationibus de identitate et Civitatum Foederatarum et Europaei cinematographiae pondere distinguitur. Inter celeberrimas productiones notandae sunt:

Musica[recensere | fontem recensere]

Respublica plurimas internationaliter celebres orchestras habet, inter quas Orchestra Symphonica BBC (Anglice: BBC Symphony Orchestra), Orchestra Philharmonica Londiniensis (Anglice: London Philharmonic Orchestra), Orchestra Philharmonica Regalis (Anglice: Royal Philharmonic Orchestra) et praesertim Orchestra Symphonica Londiniensis (Anglice: London Symphony Orchestra), ab Valerio Gergiev conducta.

Regnum magnopere musicae rockicae, rockicae durae, et punkicae rockicae evolutioni contribuit et legendariorum gregum ortum dedit. Inter quos:

Regnum genera expansioni quoque contribuit, inter quae gothica, technica, hausica, metallum, electronica, popularis, rhythmus et caeruleae, et alia genera tam variabilia quam innominabilia:

Instrumenta communicationis socialis[recensere | fontem recensere]

Praecipuum communicationis medium, BBC, est publica radiophonicorum televisificorumque programmatum productionis diffusionisque societas. Praesertim ob suas renuntiationes, maximae qualitatis famam adquisivit, velut numerosa internationalia praemia attestantur. Principales televisifici tramites sunt BBC One, BBC Two, ITV1, Channel 4, et Five. Radiophoniam BBC Radio, cuius duae principales stationes sunt BBC Radio 2 (statio generalistica, quae radiophonica statio auscultatissima in Britanniarum Regno est cum 13.7 millionibus auditorum hebdomadariorum) et BBC Radio 1 (statio musica).

In scripto quotidiano generalistico? prelo diaria dividi possunt in categorias duas: in "qualitatis" diaria et in "populariora" diaria tabloidum, sive rumorum diariorum modo. In prima categoria, The Daily Telegraph, The Guardian, The Independent, et The Times inveniuntur. In "sensationalistici" preli capite The Sun Anglicae linguae diarium diffusissimum in mundo (quarta pars Britannici mercatus) est. Pleraque diaria hebdomadae exitus editionem numerosas sectiones et supplementa suppeditantem habent.

Ludus athleticus[recensere | fontem recensere]

Pediludium, harpastum, criccetius, et pillamalleus omnia aliquod communis habent, ut omnes a regno orta sint.

Popularissimus ludus athleticus est pediludium. Regnum nunquam ludit quae singula civitas singulam turmam habet. Notandae sunt numerosae societates pedilusoriae, inter quas Arsenal Football Club, Chelsea Football Club, Newcastle United Football Club, Liverpool Football Club, et Manchester United Football Club Angliae: Celtic Football Club, et Rangers Football Club Scotiae.

Feriae et dies festi[recensere | fontem recensere]

Feriae et dies festi
Dies Nomem Latinum Nomen locale Notae
1 Ianuarii Annus Novus New Year's Day Primus novi anni dies est festivus passim
2 Ianuarii Secundus anni dies 2nd January Holiday Secundus anni dies solum in Scotia festivus est
17 Martii Sancti Patricii dies St Patrick's Day Dies festivus solum in Hibernia Septemtrionali
Pascha est prima Dominica quae primam lunam plenam veris sequitur.
Dies Veneris ante Dominicam Paschae.
Dies Passionis Domini Good Friday Crucifixio Iesu
Dies Lunae Dominicam Paschae sequens. Dies Lunae Paschae Easter Monday Resurrectio Iesu (non in Scotia)
Kalendae Maiae Dies Laboris May Day Traditionaliter Kalendis Maiis
Ultimus dies Lunae Maii aut primus dies Lunae Iunii Dies festus veris Spring Bank Holiday Traditionaliter Pentecostes
12 Iulii Proelium Boandense Battle of the Boyne / Orangemen's Holiday Dies festus (in Hibernia Septemtrionali solum)
Primus dies Lunae Augusti Dies festus aestatis Summer Bank Holiday Dies traditionalis (in Scotia solum)
Ultimus dies Lunae Augusti Dies festus aestatis Summer Bank Holiday Dies traditionalis (non in Scotia)
25 Decembris Christi Natalis Christmas Day Christi Natalis
26 Decembris Dies Capsarum Boxing Day Dies aperiendorum donorum nocte Christi Natalis e 25 ad 26 acceptorum.

Reges reginaeque et consortes (ordine accessionis)[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Index Regum Britanniae Britanniarumque

Alii homines praeclarissimi[recensere | fontem recensere]

Miscellanea[recensere | fontem recensere]

  • Prima civitas notarum postalicorum emissoria, anno 1840, cum Penningo Nigro (Anglice: penny black).
  • Anglosphaerae et Consortionis Populorum partem format.
  • Usitatissima diei dispositio est DD/MM/AA (v.g. 24/03/87) sive 24 March 1987. Quoque 24th March 1987 (24 Martii anni 1987) scribitur cum litterarie dies scribitur.
  • Hora generatim 12 horarum dispositione scribitur, scilicet cum a.m. ('ante meridiem' significante) et p.m. ('post meridiem' significante). Viginti quattuor horarum dispositione nihilominus aliquot publica documenta horariis et militaribus. Notandus est aliquando unius puncti usus pro duobus parvis punctis > 8:00 p.m. sive 8.00 p.m.
  • Denarii puncto separantur (Latine, puncto aut commate) et milia commate (spatio

Latine). Exempli gratia: 60,3 sive 60.3 Latine, 60.3 Anglice, 25 000 Latine, 25 000 Anglice.

  • Electrica tensio et frequentia: 230V (+10%/-6%), 50 Hz. Aliis nationibus velut Francia, capsae contactus adaptatri usus obligatorius est.
  • Numerus cursualis: UK.
  • Autocineta laevorsum gubernantur.

Signa[recensere | fontem recensere]

Vexillum Natio domestica Sanctus Patronus Symbolum
vexillum Angliae Anglia Sanctus Georgius Rosa rubra
vexillum Scotiae Scotia Sanctus Andreas Onopordum acanthium
vexillum Cambriae Cambria Sanctus David Allium porrum/Ionquilla
vexillum Hiberniae Septemtrionalis Hibernia Septemtrionalis Sanctus Patricius Trifolium/Linum

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

Arms of the United Kingdom.svg
Porta: Britanniarum
Regnum


Flag of Europe waving.svg
Porta Unionis
Europaeae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Scilicet Deus et Ius meum. In Scotia, sententia est Nemo Me Impune Lacessit.
  2. Scilicet "Deus servet Reginam."
  3. Confer titulos regum et reginarum: "GEORGIUS TERTIUS, Dei Gratia, Britanniarum Rex, Fidei Defensor" et "Elizabeth II, Dei Gratia Britanniarum Regnorumque Suorum Ceterorum Regina". Nomen regni interdum Britanniarum Regnum Unitum reperitur: vide hic. Vide et plenissime disputationem nostram.
  4. Pomponius Mela, De situ orbis, Lipsiae, 1806, Sigfried Lebrecht, pp. 182-183. [1]

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg