Graecia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ελλάς/Ελλάδα
Ελληνική Δημοκρατία
Res publica Graeca
Vexillum Graeciae Insigne Graeciae
Vexillum Insigne
Sententia: Ελευθερία ή Θάνατος
"Libertas vel Mors"
Hymnus: Ύμνος προς την Ελευθερίαν "Hymnus Libertati"
Situs Graeciae
Forma administrationis {{{forma_administrationis}}}
Linguae officiales Lingua Graeca
Nomen incolarum Graecus
adiectivum Graecus
Praeses Carolus Papulias
{{{titulus_ducis_2}}} {{{nomen_ducis_2}}}
Caput Athenae
38°00′N 23°43′E
Urbs maxima Athenae
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area 94a
131 940 km²
0,8%
Numerus incolarum
(anno 2004)
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia 70a

10 665 989
82/km²
PDB (anno 2004)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto .a
187 700 700
$17 900 (.a)
Nummus Euro (EUR)
Sui iuris
Declarata
25 Martii 1821
Circulus temporalis
 - aestate ()
TEC (UTC+2)
TAEC (UTC+3)
Praefixum telephonicum nationis +30
Dominium interretiale .gr
Situs Graeciae
Vide etiam Graecia (urbs).

Graecia (-ae, f.), Graece: Ελληνική Δημοκρατία, est civitas sui iuris in Europa inter meridiem et solis ortum sita. Caput est Athenae, olim maxima civitatum antiquarum Graecarum urbs.

Historia[recensere | fontem recensere]

Vide:

Administratio[recensere | fontem recensere]

Fines civitatis Graeciae saeculis undevicensimo et vicensimo

Historia[recensere | fontem recensere]

Cum Graecia antiqua ex plurimis civitatibus inter se valde diversis constaret neque umquam unitatem politicam iniret nisi ab aliis (sicut Alexandro Magno vel Romanis) occupata, conditores Graeciae modernae ab initio civitatem uniformem a loco superiore rectam intenderunt. Adhuc Ioanne Capodistria primo ministro territorium Graecum in tredecim regiones (Graece: τμήμα) divisum est regionesque iterum in provincias (Graece: επαρχία), quae autem omnes immediate a regimine civitatis gentiliciae directae sunt. Principalis Capodistriae finis erat, ut nobilitas localis, quae in regione sua vim paene infinitam habuerat, potentia depelleretur.

Otho I rex et omnes, qui ei in civitate administranda succederunt, hanc formam civitatis retinebat. Anno 1833 civitas in decem praefecturas (sive nomos) cum 47 unitatibus minoribus divisa est. Praeterea notio demus introducta est mininam partem administrativam denotans. Anno 1912 "unitas" adhuc minor nomine κοινότητα creata est. Maxima pars administrativa saeculo vicesimo erat Diamerisma (Graece: Διαμέρισμα), quorum ab anno 1913 exstabant decem.

Numerus praefecturarum (nomorum) a civitate condita (1830) sive a praefecturis institutis (1833) semper crescebat.

Anno 1955 Graecia denique in 51 praefecturas divisa est, praefecti autem porro a ministerio rerum internarum nominati sunt.

Tandem, cum Graecia anno 1981 Unioni Europaeae se coniunxit, consilia ad administrationem mediam formandam capta sunt.

Anno 1997 nomine "Libello Capodistriae" (Graece: Σχέδιο Καποδίστρια) lex No. 2539/1997 administrationi reformandae constituta est, quae numerum urbium ac communium ruralium a 5775 ad 1033 minuit provinciasque (eparchias) abolevit.[1] "Demus", quae notio antea tantum urbes denotabat, se ex tunc etiam ad unitates rurales referebat.

Status hodiernus[recensere | fontem recensere]

Divisio administrativa Graeciae secundum reformationem "Callicratis": Quisque color regionem denotat, unitates regionales atro colore, demi albo circumscripti sunt.

Administratio anno 1997 reformata ab anno 2005 iterum reformanda habebatur. Itaque anno 2010 nova administrationis reformatio nomine "Libellus Callicratis" constituta est.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Libellus Callicratis

Politica Graeciae administratio a die 1 Ianuarii anni 2011 tres ordines habet:

  • Administratione suprema septem magistratus regionales (Graece: Αποκεντρωμένη Διοίκηση) funguntur, quibus secretarius generalis (Graece: Γενικός Γραμματέας) praeest.
  • Quod administrationem regionalem attinet Graecia est omnis divisa in tredecim regiones, quae a gubernatore (Graece: περιφερειάρχης) et consilio regionali (Graece: περιφερειακό συμβούλιο) reguntur. Divisio regionum in 54 praefecturas sive nomos (in usu usque ad annum 2010) obrogata est, territoria nomorum plus minusve in "unitatibus regionalibus" (Graece: Περιφερειακή Ενότητα) subsistunt, ad quas sedes in consilio regionali pro numero incolarum distribuuntur.
  • Imus administrationis ordo sunt 325 demi (Graece: δήμος), in quibus magister civium sive demarchus (Graece: δήμαρχος) et consilium civium (Graece: δημοτικό συμβούλιο) quinto quoque anno ab ipsis civibus deliguntur. In demis etiam res, quae antea ad nomos pertinebant, decernuntur. Intra demos est subdivisio in "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα), quae communium ante 2010 terminos sequuntur et amplius in "unitates locales" (Graece: τοπική κοινότητα), quibus est consilium locale cum praeside.
  • Athos mons (Άγιο Όρος) est territorium autonomum sub auctoritate ipsae civitatis Graeciae, quae maiestatem suam per gubernatorem exercet antiqua rei publicae monasticae iura interna concedens. Omnes territorii incolae eo ipso cives Graeci sunt, iurisdictio Patriarchae Oecumenico Constantinopolitano contingit.

Haec sunt regiones Graeciae temporis recentioris (i.e. usque ad annum 2010), omnibus fere cognitae, nunc partim desuetae:

  1. Thracia Occidentalis
  2. Macedonia
  3. Thessalia
  4. Epirus
  5. Graecia Media
  6. Peloponnesus
  7. Insulae Maris Aegaei
  8. Insulae Ioniae
  9. Creta

Geographia[recensere | fontem recensere]

Graecia est paeninsula inter Ionium, Mediterraneum, Aegaeumque maria sita. Inter Graecia et Asiam crebrae iacent insulae, Euboea et Cyclades, et multae aliae. Graeciae et insularum litora praebent navibus innumerabiles sinus et portus. Alti montes, Olympus, Parnassus, Taygetus tenent magnam regionis partem. In ea sunt etiam valles amoenae, nonnulli campi, pauca flumina. Terrae solum parum est fertile, caelum serenum et clemens.

Urbes[recensere | fontem recensere]

Insulae[recensere | fontem recensere]

Flumina[recensere | fontem recensere]

Factiones Graecae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Index factionum Graeciae

Religiones[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. United Nations Group of Experts on Geographical Names (Ed.): Administrative Division of Greece (Working Paper N° 95). Novi Eboraci 2000 (http://www.un.org/depts/dhl/maplib/ungegn/session-20/working-papers/working-paper-95.pdf).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Flag of Europe waving.svg
Porta Unionis
Europaeae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicivia Vide Graecia apud Viciviam.
stipula Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!