Roman numeral 10000 CC DD.svg

Vigil

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vehiculum politiae viariae in Bucaresto in Romania.
Clarum nigrum et album autocinetum politicum LAPD.

Vigil (-is, m.) seu biocolyta (-ae, m.) seu custos (-odis, m.) publicus [1] hodie dicuntur varii custodes quorum munus est securitatem publicam protegere, cives compellendo vi legitima leges oboedire, ordinem socialem servantes. Etiam vigil est siphonarius[2], qui ignis exstinguit nam hic tractatur qui securitatem custodet.

Antiquitate, cum Roma ad milionem incolarum accreverat, Octavianus Augustus urbem in 14 vicina divisit, quae septem cohortes mille hominum constitutae protegebant. Illi Vigiles Urbani curabant contra incendia et munere circumitoris nocte fungitur. Cum necesse erat, vigiles ad copias Praetorianas appellabant.[3]

Copias autem vere copiis vigilum hodiernis congruentes Ludovicus XIV anno 1667 Franciae primus instituit.[4] Et plurimae copiae hodiernae origines habent circum annum 1800 in copiis vigilum marinorum Londinii, copiis vigilum Glasgoviae, et copiis Lutetiae Napoleonae. Specialiter ibi Londinii exempli gratia anno 1829 Ministerium Vigilum Metropolitanum (Metropolitan Police Service) creaverunt, cuius vigiles circum urbem ibant specialiter ad propositum omnia maleficia urbana deterrendi.[5]


Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Christianus Helfer: Lexicon auxiliare, ed. 3., Savariponte 1991
  2. De usibus verbi, vide John Traupman Phd, Latin and English dictionary (a Bantam Books, 2007, pagina 449)
  3. Pagina apud wikpediam Anglicam quae de vigilibus urbanis tractat.(Anglice)
  4. La Lieutenance Générale de Police. La Préfecture de Police fête ses 200 ans Juillet 1800 - Juillet 2000. La Préfecture de Police au service des Parisiens.(Francice)
  5. Brodeur, Jean-Paul; Eds., Kevin R. E. McCormick and Livy A. Visano (1992). ”High Policing and Low Policing: Remarks about the Policing of Political Activities,” Understanding Policing. Canadian Scholars’ Press, 284-285, 295. ISBN 1-55130-005-2.


Stipula Haec stipula ad titulum vel ad officium spectat. Amplifica, si potes!