Medanta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Medanta
Mantes-la-Jolie
Medanta: situs urbis
Medanta: situs urbis
{{{descriptioimaginis}}}
Arms of France (UN variant).svg
Francia
Regio Insula Franciae
Praefectura Evelinae
Arrotundimentum Medanta
Pagus Medanta
Numerus incolarum 42 365
(census anni 2006)
Longitudo et latitudo 01° 43′ 02″ Or., 48° 59′ 27″ Sept.
Altitudo inter 17 et 41 m.
Numerus cursualis 78200

Medanta[1] seu Medunta[2] (Francogallice: Mantes-la-Jolie, seu simplicius Mantes) est urbs Francica praefecturae Evelinarum et regionis Insulae Franciae, ad Sequanam sita, a Lutetia 48.5 km distans.

De nomine urbis[recensere | fontem recensere]

Fontes Medii Aevi "Medanta", vel "Medunta", vel etiam "Medonta" citant, cum mediae vocalis variatione. Haec variatio explicari potest si haec nomina e prisciori nomine orta sint. Hoc nomen "Meduanta", seu "Meduantum" esse possit[3], ante vocalium contractionem. Oppidum eiusdem nominis Mande-Saint-Étienne, in Luxemburgo, est. Alia oppida hoc ipso nomine vocata esse possunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Carolingorum stirpis aetate Medanta portus erat. Anno 1087, a Rege Gulielmo I, illic vulnerato (Rothomagi moriturus erat), arsa est. Urbs anno 1100 chartam pacis a Rege Ludovico VI accepit. Aetatibus sequentibus aliquot reges urbem incoluerunt. Philippus II Augustus, rex Franciae, ibi mortem oppetivit die 14 Iulii 1223.

Anno 1930, Medanta cum Wasicorte vico coniuncta est. Anno 1944, bombae aëronavis Americanae ad pontem destruendum partem urbis maiorem eruerunt, quae pars architectura hodierna postea reconstructa est.

Edificia[recensere | fontem recensere]

  • Ecclesia collegialis Nostrae Dominae Medantae, architecturae Gothicae
  • Turris Sancti Maclovii, vestigium eiusdem nominis ecclesiae
  • Porta Sacerdotis, vestigium muri urbis
  • Turris Sancti Martini, etiam vestigium muri urbis
  • Ecclesia Sanctae Annae Wasicortis, architecturae Romanicae
  • Fons saeculi XVI
  • Pons vetus

Homines noti[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "De obitu Willelmi," Gesta Normannorum ducum (vol. 2, p. 185, ed. van Houts).
  2. Dictionnaire Latin-Français des noms propres de lieux ayant une certaine notoriété principalement au point de vue ecclésiastique et monastique (1897) (sed sine fonte).
  3. Les noms gaulois chez César et Hirtius De bello gallico, Henri d'Arbois de Jubainville, Georges Dottin, Émile Ernault, 1891


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!