Eduardus Daladier
E Vicipaedia
Eduardus Daladier (natus Carpentoracte Vallis Clausae die 18 Iunii 1884 - Lutetiae obiit die 10 Octobris 1970) fuit vir publicus Francicus ac ter Praeses Consilii .
[recensere] Vita
Daladier propter conventum Monaci, quem cum Adolpho Hitler, Benito Mussolini et Neville Chamberlain mense Septembri 1938 fecit, a multis vituperatus est. Tamen Daladier et Chamberlain tunc populares erant, quia videbatur bellum vitavisse.
Ab anno 1953 usque ad annum 1958 Daladier fuit magister urbis Avenionis.
[recensere] Administrationes quibus Eduardus Daladier praefuit
- I administratio a die 31 Ianuarii usque ad diem 26 Octobris 1933;
- II administratio 30 Ianuarii usque ad diem 9 Februarii 1934;
- III administratio 10 Aprilis 1938 usque ad diem 21 Martii 1940.
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Eduardus Daladier spectant. |